Title: De francicae linguae recta pronuntiatione
Author: Théodore de Bèze
Release date: August 21, 2007 [eBook #22368]
Language: Latin
Credits: Produced by Laurent Vogel and the Online Distributed
Proofreading Team at http://www.pgdp.net (This file was
produced from images generously made available by the
Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)
THEODORO BEZA
auctore.
GENEVÆ,
Apud Eustathium Vignon.
M. D. LXXXIIII.
Tuorumne magis in te instituendo sapientiam, an tuam in discendo diligentiam admirer nescio, Illustris Domine Baro. Nam illi profectò sapientissimè iudicarunt nobilibus præsertim viris necessariam esse exterarum quoque rerum cognitionem, quæ neque certiore vlla ratione, neque gratiore vllo labore, quàm ipsarum regionum ac gentium inspectione comparatur, modò sanum quidem iudicium adhibeatur, tum in ijs fugiendis quæ nunquam vidisse præstiterit, tum in ijs obseruandis quorum notitia pietas, cæteræque virtutes cum ætate adolescant. Tum verò vicissim, diuino -4- quodam beneficio, & præstantissimi viri tuíque monitoris Venceslai Lauinij consilijs fretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt paucissimos esse arbitrer, vel ex majoribus etiam natu, tecum in hac adhuc tenera ætate, siue peregrinarum linguarum peritia, siue variarum terra maríque gentium notitia conferendos. Quòd sit reducem in patriam tam preciosis vndique conuectis mercibus locupletem cernere vel illi nunquam satis laudato viro illustri tuo parenti, Domino Iohanni procerum Marchionatus Morauiæ præcipuo, vel omni virtute multo etiam magis quàm genere nobilitate patruo itidem tuo D. Iohanni conspicere licuisset, Deus bone, quanta illi te lætitia, tota ipsis congratulante patria, excepissent? At illos Deus Opt. Max. in meliore nunc quiete collocauit. Patria verò te, sat scio, & in ea quidem imprimis illustris ille Dominus, Dominus Fridericus, alter ex tuis duobus patruis adhuc per Dei gratiam superstes, velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirum sperans, in quo spem illius (fauente Deo) non modo sustinebis, sed etiam longè latéque superabis: fore nimirum vt, peracta tandem vsque adeò diuturna peregrinatione, majores illos tuos, splendida Morauiæ & vicinarum -5- regionum lumina, præsertim quod ad pietatem, cæterásque veras virtutes, attinet, re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magno cum ornamento & emolumento suo, donis in te singulari Dei beneficio collatis aliquando perfruatur. Et hæc quidem Deus Opt. Max. vtinam rata & firma esse velit. Cæterùm cùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiam tum præsentia tua cohonestaris, tum etiam plurimis honestissimis exemplis illustraris, putaui tibi minimè fore ingratum, si te à nobis discedentem aliquo genere officij prosequerer. Præbuit autem mihi argumentum tua in Franciam suscepta profectio, cuius occasione cùm multa mihi à multis jam annis de Francico idiomate meditata in mentem venissent, & te cognoscendæ quoque illius linguæ summo teneri desiderio animaduertissem: hisce ferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquot nobilibus Germanis priuatim exposui, quæ nunc ad te recognita & emendata mitto, vt quum in Franciam veneris, vsu ipso agnoscas, quæ quibusdam regulis à me non temerè obseruata comperies. Quòd si quis erit qui scriptiunculam istam, vt neque professioni neque personæ meæ conuenientem reprehendat, illum cogitare velim, aliud esse, animi -6- gratia, nonnihil exspatiari, quàm extra viam aberrare. Et præterquàm quòd in homine Franco probandum etiam videtur ruentis Francicæ linguæ fulciendæ studium, possum ego me tum Platonis de literarum elementis in Cratylo tam subtiliter disputantis, tum etiam Cæsaris maximi viri exemplo tueri, cui in maximis etiam occupationibus tantum fuit ocij, vt de recta Latine loquendi ratione accuratissimè scriberet. Sed vtcunque ista veluti ludibundi animi commentatio à cæteris accipiatur, augurari libet, futurum vt tibi, cui propriè scripta est, totíque adeò Germanorum genti non improbetur. Bene vale Illustris Domine Baro. Iesus ille seruator tuæ εὐγενεῖ και ἐξόχῳ iuuentuti magis ac magis benedicat, téque spiritu Sancto suo foris ac domi tueatur. Ex musæo nostro, Calendis Septembris anno vltimæ Domini Deíque nostri patientiæ, 1584. -7-
Quam vulgo Gallicam linguam appellant, ego in hoc scripto Francicam voco, non à Francis Germaniæ populis ortam, sed ex quo Galliæ regnum, omnium gentium velut commune emporium, in Franciæ nomen vltro concessit, ex cæterorum penè idiomatum commixtione satam, ac tandem sic excultam & auctam, vt à plurimis eius cognitio, tum propter sermonis elegantiam, tum etiam propter commercij vtilitatem hodie expetatur. Eius autem rectam pronuntiationem duo præcipuè reddunt exteris hominibus difficilem. Vnum, quòd vnaquæque gens in natiuo suo idiomate peculiare quiddam obseruet, ad cuius normam dum peregrinas etiam linguas vitiosè inflectit, ita fit vt Germani Germanicè, Angli Anglicè, Franci Francicè, Latinas voces enuntient tam variè, vt eruditę quidem aures, quarum superbissimum est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum totidem linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint -8- propriè in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt prorsus omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis alię aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem vocare, quum puram Francicæ linguæ pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim pauculę seruant antiquum obtinentes familię, & homines bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitiosæ pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo -9- purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur.
Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ literæ scriptę quidem ac minimè proferendę, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente Francica lingua, vt exceptis cc vt acces, accessus: m m, vt somme: n n, vt Annee, annus: r r, vt Terre, terra: nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas quę in penultimarum præsertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere quodam delassatam præcipitans, tum etiam in literis nimium fortiter -10- exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic cohærentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, tota hæc sententia, Ie parleray demain à vous à bon escient à huict heures du matin, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt plurimis aliis in rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè assuefaciant.
Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quę à nonnullis adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe y quam i Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex ii vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant, sed hi sunt verè Francici -11- quos subieci cum Gręcis, à quibus manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à Cæsare in Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas.
Græci characteres. | Verè Francici characteres. |
Α α | A a a |
Β β | B b b |
Κ κ | C c c |
Δ δ | D d d d d |
Ε ε | E e e e |
Φ φ | F f |
G g g | |
H h h | |
Ι ι | I i |
Λ λ | L l l |
Μ μ | M m m m |
Ν ν | N n n n |
Ο ο | O o |
P p | |
Q q | |
R r r | |
Σ ς | S s |
Τ τ | T t tt |
V v v u u | |
Ξ ξ | X x |
Ζ ζ | Z z. |
In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam pręiudicio, existimo.
Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum Ieruslem dicunt tribus syllabis pro Ierusalem quatuor syllabarum.
Altera hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores e clausum vocant alij e productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima dictionis Alteré siticulosus: quę dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè -13- qui est diphthongi ae sono ex a & e temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties hæc vocalis cum l vel r, vel s, vel t cohæret, vt in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante ct vt Tectum: & gm vt Tegmen, quem sonum Franci e apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum aï exprimunt, vt Estre, Feste, terre, elle, perinde ac si scriptum sit, Aistre, Faiste, Tairre, Aille, vt scribitur & pronuntiatur maistre, faiste, aise.
Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò E fœmineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest, vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si nulli consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio quędam: vt amie amica: aimee amata, ioue gena. Dicemus autem in litera n & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius literæ soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt Aimer amare: Disner, prandere: -14- parler, loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt Bontes bonitates: seu participia passiua, vt Lasses, lassati, quæ omnia per e clausum non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis vsurpati, quibus inter se conferunt disputer, & Iupitèr: hiuer & arrivèr: parler & par lair, lasses & Vlissès: asses & accès. Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur, nempe e pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: e pro infracto & lenissimo huius literæ sono: e denique pro diphtongo ę, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens enim e in eandem syllabam cum m, vt temporèl temporalis, vel n, siue sola & sonora vt i'enten, ego intelligo: siue adiuncto d vt entend, intelligit: vel vt content, contentus: pronuntiatur vt a. Itaque in his vocibus constant, constans: & content, contentus, An, annus, & en, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe quatuor has voculas, ancien trissyllabum, antiquus: lien vinculum, & moiien, medium, fient fimus, dissyllaba: & quotidien quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia -15- gentilia nomina, vt Parisien Parisiensis: Sauoïsien Sabaudiensis: in quibus e clausum scribitur & distinctè auditur, i & e nequaquam in diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient ceens, hic intus: dedens, intus: leens, illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus ceans, dedans, leans: Alter huius literæ sonus adulterinus est idem atque literæ i geminatæ duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur ie, litera n sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, bien bonum, vel benè: chien canis: Chrestien Christianus dissyllabum: mien meus, rien nihil: sien suus: tien tuus vel tene, cum compositis: vien venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset i duplici biien, chiien, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per e clausum retinuisse videri possent, nisi e in a mutarent, vt ils disant, ils parlant. Sed in earundem vocum fœmininis e clausum restituitur: scribimus enim & efferimus chiene, canis fœmina, Chrestiené, Christiana: quanuis Chrestienté Christianitas, pronuntiemus Chrestiente: miené, mea, siené sua: tiene, tua & teneat, viene veniat.
Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, -16- interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quę vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. Cæterum quum hęc litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet cęteris linguis vsitatum. Quum autem est consonans, idem valet atque g nunc solet in Latinis istis vocibus lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre producta & hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam consonantem pingentes, ja, je, ji, jo, ju.
Hæc vocalis in ipsa palati testudine quasi echo quędam resonat, minus quidem clarè quam a, non tamen ita obscurè vt ou diphthongus, qua in re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis populis peccatur, qui pro nostre noster, vostre, vester: le dos dorsum, pronuntiant noustre, voustre, le dous. Quasdam tamen similes voces vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti col & cou, collum: fol & fou, stultus: mol & mou, mollis, licet semper scribamus col, fol, mol, vnde colet ceruicula, folle, stulta & molle hæc mollis. At illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos vocant, sublata u vocali ex diphthongo ou, scribunt & legunt cop, ictus: beaucop multum: doleur dolor: torment tormentum, -17- pro coup, beaucoup, douleur, tourment. Sic Sabaudi pro oui, ita pronuntiant oï per dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti, ex negante Græca particula οὐκ, à vicinis fortasse Massiliensibus Græcis accepta, fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam oc, pro oui, ita: quę omnes pronuntiationes vitiosæ sunt, & aures Francorum vehementer offendunt.
Hæc litera, quum est vocalis, est Græcorum ypsilon, quod ipsa quoque figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato, vnde factum vt Hebræi non inter vocales siue Gutturales quas appellant, sed inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta quæ vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè ad tenuitatem i vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres Romani optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui sono quo Romanum suum u, & Gręci vetustiores suum ο μικρόν efferebant, sed altero illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani propterea hanc literam solent u Gallicum, ab illo crassiore quem Galli per ou diphthongum scribunt, distinctum appellare: & à litera u in suis minutis characteribus hac imposita nota distinguunt, ŭ.
Cæterùm Franci Latinos grammaticos sequuti -18- ad hanc literam retulerunt etiam Æolici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis Græcorum populorum Æolibus vsurparetur, medium videlicet inter ba & pha, sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado, vetus, vita, volo, vultus. In huius autem literæ pronuntiatione cauendum est tum Vasconum vitium qui b pro u efferunt, vt bin pro vin: bache pro vache: beau pro veau, & contrà, u pro b: qui error passim in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam alterum Germanis proprium, quo hanc consonantem pro ph siue f, & contrà u pro ph siue f vsurpant: vt qui pro vino, viuo, vitulo, vacca pronuntient finum, fifo, fitulus, facca, & contrà pro fallere, valleré & similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem habuerunt characterem Æolico digammati scribendo tam acutè excogitatam, quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus, & initio dictionum pro u consonnante vsurpatus, vt quum scribunt vu & vue. Quum igitur hos sonos viderent maximè affines ba & va, à plerisque confundi, figura vsi sunt quæ hanc affinitatem simul & ostenderet & distingueret, charactere videlicet literæ b leuiter in sinistram nempe v & v ad digammatis Æolici pronuntiationem significandam inflexo, ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè scribentibus adhuc hodie obseruatur, vt vie, vertu, vertueux, sed etiam intra ipsas -19- dictiones, vt vivré, recevoir, avoir, pouvoir, qua de re suo rursum loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens multarum rerum inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante distingueret, hunc quidem characterem v, consonanti, istum verò u, vocali attribuit. Laudo institutum, factum probare non possum. Nam illa quidem nota est verum Græcorum υ ψιλων, id est, hæc ipsa vocalis. At u character est, vt ex veteribus etiam manuscriptis codicibus apparet, antiquus Græcus literæ betha, non autem digammatis solis Æolibus noti: quam notam postea librorum descriptores perperam ad hanc literam tum vocalem tum consonantem designandam accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato, quòd illa priore vsi sunt in dictionum initiis, ista verò intra ipsius dictiones, aut in earum fine.
Hæc consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet, quem & Græci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed suauitate quadam siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum est Germanis ne hanc cum p sicciore etiam litera suo quodam more confundant, vt quum pro -20- scribere & bibere pronuntiant, & quidem non sine densiore quoque flatu scrippere & pippere. De Vasconibus autem hanc literam in Æolicum digamma transferentibus, paulò antè est à nobis dictum.
Hæc consonans, orto proculdubio à vitiosa Latinæ linguæ pronuntiatione errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere neminem nisi falli volentem possit. Nam ante a & diphthongum au. Item ante o, & ou diphthongum, & u, & ui diphthongum, sonum suum natiuum, paucissimis exceptis vocabulis seruat, vt cas, casus: cause, causa: columne, columna: couler, colare: curer, curare: cuir, corium. At ante vocales e & i pronuntiatur sicut, s Latinum, vt cé & ci, ac si scriptum esset sé & si.
Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt s Latinum profertur tum ante a tum ante o, cuiusmodi sunt ca, deca, façon, façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner, & actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in cer desinunt, vt à commençer, fit commençant & commençons, commença: & si qua sunt eiusmodi s Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli quasdam inserta e vocali quiescente scribunt, vt commençea commençeons, alij verò, -21- quos omnino sequendos arbitror, litera s tanquam cauda quadam literæ e subiecta notant, & hanc literam c caudatum, Hispanorum more vocant, vt ça deça, façon, façonner: maçon maçonner: poinçon poinçonner: commençay commença: commençons commençent.
Quoties autem huic literæ adhæret sequens aspiratio, quæcunque vocalis sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri, cuiusmodi est apud Hebræos literæ Schin in dextro latere signatæ, non vt Græcorum chi, quod sonant Germani in verbo machen, sed vt ch pronuntiant in voce chelme. Sic igitur Francicè sonant chat, catus: chair, caro: chaud, calidus: chez, apud: cheut, lapsus: riche, diues: chose, res: chou, brassica. At contrà Picardi pleraque à cæteris Francis per ch pingue prolata, per c siccum efferunt, vt cat, cauld, cose, rigue, & plurima è contrario per ch, proferunt, quæ per s Latinum cæteri pronuntiant, vt chechi, chela, tanta est dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia.
Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur vt t, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si -22- quis roget, cur non igitur t potius quàm d scribatur, respondeo id fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus gaillard, hilaris: paillard, scortator: lard, lardum propter deriuata, gaillardise, paillarder, larder, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus, quàm si per t scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ singulares præsentis indicandi modi verborum actiuorum t literam regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen entend, intelligit: fend, defend, fond, respond, propter infinita, entendre, fendre, defendré, fondré, respondre, quibus etiam nonnulli addunt pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind, sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, plaindre, pendre, craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre, litera d inuenitur vt in illis ex analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione ἄνδρος pro ἄνρος, & in Francica tendre, pro tenre, à Latina voce tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter quand pro quando & quant pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et hîc admonendi sunt Germani ne t pro d pronuntient, vt suum das & dag, efferre solent tas & tag, & Latinè pro Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre. -23-
Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue u consonantis notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro φ Græcorum, id est pro ph vsurpari cœpit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de u consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum f confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne f pro v consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens à Francis loco digammatis scribatur, & vt f pronuntietur, vt beuf, bref, cerf, gref, naïf, nef, nerf, serf, suif, vif, à Latinis vocibus, bouis, breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto in illorum deriuatis digammate, vt bovine, breveré, cerve, grever, navire, nerveux, servitude, vivacite, naiveté.
Hæc consonans ante a, o, & u, verum suum sonum seruat proximum Cliteræ, vt gale, scabies: gaule, Gallia: gosier, guttur: goutte, gutta: aigu, acutus. At ante e & i, -24- errore à Latina vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque i consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere & Regis, vt gager, regir, ac si scriptum gaier et rejir. Sed neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante a & ante o interdum vt j consonans, & contrà ante e & ante i natiuo suo sono profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante a & o pro j consonante vsurpatur, illi subiici solet e, non vt proferatur, sed vt silens ostendat g in iis dictionibus non aliter efferendum quàm ante e consueuit, id est pro j consonante, vt mangeons comedimus, item ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent, comedi, disti, dit, dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur manions, manjay, manias, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses Iau pro Gallo & Aiacé pro Agacé, id est pica. Sic etiam ante o vt flageol, fistula pastoritia. At quoties ante e vel i natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici u itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur e vel i, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt langue & languir, in quibus nusquam auditur u, sed indicat non esse proferendas istas voces vt si scriberetur lanje & lanjir. Itali verò nescio qua ratione hunc sonum per gh scribunt, vt stringhié, ghiotto, & similia. -25-
Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel vbi pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes laborant, pronuntiantes en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les ouseaux, pro en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les houseaux. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur, plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.
L natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt la, le, li, lo, lu, tum finiens, vt al, el, il, ol, ul. Sin verò geminetur ídque ante a, e, vel o (quod fieri solet consuetudine potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt aller, belle, telle, querelle, folle, molle. Ante i verò vocalem edit mollem quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus insuetum, proximè accedentem ad sonum syllabæ li cum proxima vocali coalescentis, quem Itali quidem per gl scribunt, tum in initio, vt in gli articulo, tum intra ipsam dictionem, vt figliuolo: Hispani verò per duplex ll initio quoque vocabulorum notant, vt llamado quasi liamado trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem incohat, præterquam Bituricensibus qui gloire & glorieux, & similia efferunt quasi lioire dissyllabum, & liorieux trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex ll à Francis enuntiatur, proximè præcedente i, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt bille, globulus, fondrillé, sordes in fundo hærentes: fille, filia: grille, craticula: fourmiller, formicarum instar pullulare: chenille, eruca: piller, populari: quille, lignum paruulum pyramidis instar effictum: siller, nictare: sillon, sulcus in re rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam ville pro vrbe, in qua sonat l singulare, sic -30- scripta, vt à fœminino adiectiuo vile, vilis discernatur. Sin autem vocalem i præcedat alia quæcunque siue simplex, siue in diphthongo, tum i quiescit, & indicat duplex illud ll illo molli sono efferendum, vt ante a bailler, tradere, paille, palea: saillir, salire: ante e, veiller, vigilare, treillis, clathra: ante ou, mouiller, madefacere: grenouille, rana: bouillir, bullire. ante eu, feuille, folium: veuille, velim. Sic enim hæc arbitror scribenda non vt vulgo solent, fueille, vueille. Quod autem Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per lh vt balher, moulher, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant.
M syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis labiis effertur, vt ma, me, mi, mo, mu: syllabam autem finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus pronuntiatur vt n, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem non feriat, vt temporel, temporalis, hymne, hymnus, dommage, damnum, dam, damnum, nom, nomen, haim, hamus, faim, fames, temps, tempus, perinde efferenda acsi scriptum esset, tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans.
Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, na, ne, -31- ni, no, nu: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebræis tum Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque & Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per gn, isti verò per n superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere videlicet, ñ, vt post a, gagna, post e clausum gagner: post e fœmineum, rongne: post i, ignorer, guigner: post o, rognon: post eu, gaigneur: quę pronuntiatio eadem penè est, atque si hæc ita scribas & pronunties vt dissyllaba, gania, ganier, guinier, ronion, ganieur, et iniorer trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante on in huiusmodi vocibus i quiescens inserant, quod ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus coin, tesmoin, et besoin, deducuntur verba, cogner, tesmogner, et besogner: quæ nonnulli, interiecto altero n, scribunt congner, tesmongner, besongner. Neque sanè temerè id faciunt, quum sæpissimè sic geminentur m, vt pro home, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur hommé, & n quoque in bonne, sonner, honneur, honneste à Latinis vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici n honorer & honorable, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel g expuncto scribendum est conoistre, & conoissance vel in n mutato, connoistre et connoissance, pro quibus vitiosè scribi solet cognoistre & cognoissance: Cuiusmodi n Hebræi non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio -32- notarent, cuius exemplum nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in n, posterior verò incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, Pierre s'en est alle, quod tamen sic efferendum est, Pierre s'en nest alle. Sic, on m'en a parle, ac si scriptum esset, on m'en na parle, illo videlicet prioris dictionis n daghessato, & cum vocali sequentem vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, il sé nest alle, on me na parle, per e fœmineum vt in pronominibus sé & mé. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in litera m monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet linguæ minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante κ, γ, χ, pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.
Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis finiens, vt in interiectionibus hip quæ saltantis alacritatem indicat, & hop aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem βατράχοις, & vetere voce iam obsoleta -33- hanap pro calice: cap promontorium: coup ictus: vnde aduerbium beaucoup: sep, vitis. Germanis verò danda est opera ne illam cum b confundant, veluti cum bræceptor dicunt pro præceptor.
Hæc consonans syllabam inchoans semper habet v vocalem adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est Gręcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt quand, quando: quant, quantum: que, quod: qui, quis: quotidien quotidianus: quasi scriptum sit kand, kant, ke, ki. Redundat igitur litera C illi à quibusdam præposita in nonnullis vocabulis, vt auecques, picquer, nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere aueques & piquer. Syllabam finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione Coq, gallus gallinaceus: sed desinentia in c plurima vocabula scribuntur per qu in deriuatis, vt rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique, publique, croquer, à rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic, public, croc. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in qu, sed in ch, vt, duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher, à nominibus duc, sac, sec, roc, desiuc, croc.
HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur. Immò quamuis -34- sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem inchoante, vt barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre, verre. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt fairre, facere, & voirre, verè. Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt courin, Masie, pese, mese, Theodose pro cousin, Marie, pere, mere, Theodore: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat.
Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens, vt, sage, semer, signe, songe, surmonter. Intra ipsam autem dictionem, si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet quæ syllabam præcedentem finiat, & alteram quæ ipsi sigmati adhæreat, tunc lenissimo sibilo vt Zain Hebræorum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non -35- autem vt Græcorum ζ, quod respondet Hebræorum Tsade, pronuntiatur, vt cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser, vser, excuser, quæ sic efferuntur ac si scriberetur, cauze, dezir, plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer: ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam hæc litera dictionem finiens, & inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt les ames, les asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages, acsi scriberetur lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez ordures, les vsages. Quod si inter duas vocales duplex scripta comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto natiuóque suo sibilo profertur, vt aussi, baisser, laisser, chausse, chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir, & similia. Idem statuendum quoties inter consonantem præcedentem & vocalem adhærentem occurrit, vt ainsi, transi, apprehension. Itaque perperam nonnulli prinse, entreprinse, peinson, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in syllabis quæ pluribus consonantibus constant, hęc litera sileat, suo loco dicemus.
Hæc consonans syllabam inchoans, siue sola vt ta, te, ti, to, tu: siue cum r, vt tra, tre, tri, tro, tru, (nam in Francica lingua vix aliam sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera d distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas literas sæpissimè permutare. Syllabam -36- verò nunquam finit intra dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel aliâs superuacanea, vt lettre, mettre. Cæterùm in Francicis vocibus à Latinis in tio desinentibus desumptis, (in quibus hęc consonans scribitur) nulla certè ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in peregrinas quoque linguas propagato, hæc litera pronuntiatur per c siue solum vt interrogation, disposition, & similia plurima: siue cum c, vt affection, affectio, quasi scriptum sit interrogacïon, disposicion, affeccion: præcedente tamen s, suum natiuum sonum seruat, vt combustion. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic literæ mirum quiddam accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoniæ causa pronuntietur, vt si scribas parle-il, loquitúrne? pronuntiandum erit interposito t, etiam seruato e fœmineo, parlet-il. Sic in tertiis personis singularibus futuri indicatiui ira-il, parlera-il, & præsentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt va-il, scribitur quidem, sed pronuntiatur irat-il, parlerat-il, quam pronuntiationem recentiores quidam ad normam scripturæ exigunt: sed hoc certè facere saltem non possunt in tertia persona singulari pręsentis temporis indicatiui primæ coniugationis vt aime il? Veteres autem maiores nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt va vadit, & tertias singulares tum pręteritorum perfectorum, vt aima amauit, tum -37- futurorum vt aimera, scripsisse & pronuntiasse addito, t quod scribi paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie scribunt & pronuntiant, Ié va, tu vas, il vat, & i'aima, tu aimas, il aimat, & ié parlera, tu parleras, il parlerat.
Hæc litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francicæ linguæ suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici cc vt xerxes, Artaxerxes, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba audiatur alterum c duntaxat, quasi scribatur xerces Artaxerces. Sic etiam syllabam finiens effertur, vt exercer, exemplé, executer, etiam vbi c redundat, vt exces, excessif. In extremis verò dictionibus idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione vsurpatur, vt in dictionibus noix, nux: paix, pax: poix, pix: & in nominibus numeralibus six, sex, & dix, decem, & eorum deriuatis, vt sixiesme, dixiesme: partim etiam ratione. Quum enim in litera quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne vix quidem discerni possent n & u, (quæ causa etiamnum hodie cogit Germanos literam u ab n imposito quodam apice distinguere) vsurpari cæpit x pro s præcedente diphthongo au vel eu, ne in pronuntiatione hallucinaretur, vt ceux, dieux, lieux, mieux, ne quis si s adhibitum esset, legeret cens, diens, liens, miens. Itidémque vsus obtinuit vt scriberetur cheuaux, maux, & similia, ne quis legeret cheuans et mans. -38-
Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò i Gręcum vocari, quum υ Græcorum non sit i, sed u illud exile crassæ diphthongo ou oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto i Græco cogitasse, sed duplex ι vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma ij: quæ facilè postea in y degenerarit, & u Græcum vocari cœpit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt υ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis ij fuit duntaxat post ai & oi diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab i incipientibus, puta ia, vel ie, aut triphtongis iau vel ieu, vt plaije: aije: loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux: in cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore i eliso, acsi scriptum esset joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius i pronuntiant, vt consonantem, priore i expuncto, a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur. Sic maiores nostri primas personas singulares -39- præt. imper. tum indicatiui modi, vt ai,moi,ie, tum optandi, vt ai,me,roi,ié, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe vien,droi,ie, & craindroi,ie, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo ie, scribamus & efferamus aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi: sæpe etiam addito s, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personę singularis nota, nempe aimois, aimerois, viendrois, craindrois. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus,
Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis pluralibus personis, per e tantum fœmininum in vltima syllaba efferendis, puta aimoi,ent: ai,me,roi,ent: quæ pronuntiatio dupliciter postea corrumpi cœpit. Quidam enim expuncto i pronuntiant, aimoent: & aimeroent, per e clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias personas plurales, aiment, disent, sic efferunt vt participia aimant, disant. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito e pronuntiant ai,moint, & ai,me,roint, diphthongo oi suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, soin, besoin, tesmoin. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista efferunt, vt plures personæ, aimoïent, aimeroïent, non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, aimoit, aimeroit, vt si scribatur, -40- aimôit, aimerôit.
Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic formæ ij imposito, vt iam omnes nullum hic esse Græcum υ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm post diphthongos ai vel oi, sequentibus quas dixi, vel diphthongis vel triphthongis.
Hæc litera respondens Hebræorum zain, non autem eorundem Tsade, nec Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt zephire, zacinthe. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali vnze, scribatur, quia si s scriberetur, tum integro sibilo pronuntiaretur vnsse, nempe s inter consonantem præcedentem & vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, douze, trezé, quatorze, quinze, seze, sicut etiam scribimus ozeille, oxalis. Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur, hac litera finiunt in e clausum desinentes, vt aimez, aimerez.
Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis -41- quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eę in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, ai, au, ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui.
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est diphthongus ex a & e constituta, & veteres Latini sic efferebant vt a & i, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis hai, hai, non dissyllabam, vt in participio hai, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem aimer, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per διάλυσιν trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictę, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, cœperunt hanc diphthongum per ae pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque a neque e audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem e aperto attribuimus. Quum enim vocalis e propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est e quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum a prohibet dentes occludi, & vicissim -42- e vetat ne a claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt hæ voces, parfaite & Prophete, quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in maistre & media in permettre, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per s quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius t quiescit, ostendens e, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per διάλυσιν esse pronuntiandam: vt in verbo hair, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt haïsse, odissem: haissoie, oderam: quum tamen in themate dicamus hai, hais, hait, monosyllaba, & in nomine verbali haine, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam a penitus quiescere, & solùm i audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui faisant, |--| participium pronuntiant fesant, |u-| Spondęo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo ei confundi. Nam scribimus quidem bain, balneum: & gain, lucrum: & plain, planus: quæ tamen sic efferimus vt si scriptum esset bein, guein, plein: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt plaine, plana: baigner, balneare, pro quo tamen extrito i multi pronuntiant bagner. Sic etiam à voce gain deducitur -43- verbum gaigner, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius autem loquentes hodie, eliso i pronuntiant gagner. Idem contigit in his vocibus guairir, & guairison, quas plerique extrito i proferunt, guarir & guarison. Mihi tamen illa vetustior pronuntiatio magis probatur.
Hæc quoque diphthongus aliter pronuntiatur quàm scribatur: sic nimirum vt vel parum vel nihil admodum differat ab o vocali, vt, aux, allia: paux, pali: vaux, valles: quæ vix aliter mihi videntur sonare quàm in os, ossa: vos, vestri: propos, propositum. Normanni verò sic illa sonorè pronuntiant vt a & o audiatur, vt qui dicant autant, perinde penè acsi scriptum esset a, o, tant: fiúntque fortasse antiqua & vera huius diphthongi tum prolatio tum scriptura quę in pauculis adhuc dictionibus à nonnullis seruatur, nempe in paon, pauo: faon, fœtus, in quibus nunc o quiescit. Pronuntiamus enim pan, & fan. At in verbo faonner, quod de ceruarum partu dicitur, mansit & scriptura & pronuntiatio huius diphthongi integra. Sic veteres Franci scribebant & pronuntiabant paour, pauor. At nunc sic quidem plerunque hæc dictio scribitur, sed tamen effertur per eu diphthongum, acsi scriberemus peur. In duobus autem istis vocabulis paoure, pauper, & paovreté, paupertas, videtur o insertum ne quis -44- pronuntiare pou,ré, & pou,rè,té, per ou, diphthongum. Sed vitari facilius hoc potuit, si vel vt maiores nostri vsurpato charactere v consonantis scriberetur, povre, & povreté, vel per au diphthongum pauvre & pauvreté, vt hodie nonnulli scribunt. Itaque vt ad diphthongum au reuertar, quum initio scriberetur & efferretur per ao, quam prolationem Normanni retinent, o paulatim in u mutatum fuit: vnde tandem tertia hodie vsitata prolatio nata est, a extrito, & hac diphthongo vt o simplex pronuntiata. Sed hîc obseruandum est si hanc scripturam proximè sequatur aliqua vocalis, tunc nullum esse huic diphthongo locum, sed v esse consonans quam digamma Æolicum vocauimus, & eum illa proximè sequente vocali cohærere, vt avare, auarus: avanture, euentus fortuitus: aviron, remus: avorter, abortire: avoir, habere: Auvergné, Aluernia. Pręterea istud quoque prætereundum non est, hanc diphthongum sæpissimè nasci ex al syllaba in deriuatis à Latino sermone deductis, vt aultre, ab alter: hault, ab altus, & alia plurima: sic tamen vt si occurrerit in vltima syllaba, seruetur in recto singulari, mutetur autem in au in plurali, vt mal, malum: maux, mala: cheual, caballus: cheuaux, caballi. Postremò & illud est obseruandum, errore factum vt in futuro indicatiui, præterito imperfecto coniunctiui, ab infinito modo verbi habere, u consonans, tanquam vocalis in hanc diphthongum au coiens, pronuntiari cœperit, nempe vt au,rai: au,ras: -45- au,ra: au,rons: au,rez: au,ront: quum & infinitus modus à quo futurum indicandi modi formari consueuit, nempe avoir, & ipsum etymon Latinæ dictionis, manifestè conuincant v consonantem esse in hoc toto verbo, in quam b litera fuit mutata: sicut p mutata etiam est in eandem consonantem in verbo Recipere, recevoir, vnde deducitur futurum recevrai. Itaq. non dubium est quin maiores nostri pronuntiarent a,vrai: a,vras: & sic deinceps, vt Itali hauero, hauerai, hauera, haueremo, hauerete, haueranto. Vsus autem postea obtinuit vt extrito u dici cœperit, arai, aras, ara, arons, arez, aront, quod quidem illi per manifestam inscitiam inuectæ pronuntiationi anteposuerim.
Hæc diphthongus non profertur nisi mox sequente n, & ita pronuntiatur vt paululum prorsus ab i simplici differat, vt gueine, vagina: plein, plenus: cuius tamen fœmininum plene, vsus obtinuit vt absque i scribatur & efferatur, Picardis exceptis, qui vt sunt vetustatis tenaces, scribunt & integro sono pronuntiant pleine. Idem autem vsus effecit, vt in Francicis non paucis dictionibus à Latinis per i simplex scriptis deductæ, hæc diphthongus scribatur expresso etiam e, sed vsque adeò obscurè & correptè, vt vix eius sonus sentiatur, vt sein, sinus: ceindre, cingere: feindré, fingere: peindre, pingere: teindre, tingere: veincre, vincere: -46- cum deriuatis. Præterea obseruandæ sunt dictiones quæ nonnisi per διάλυσιν scribuntur & efferuntur, vt reiterer, reiterare, quatuor syllabarum: & obeir, trissyllabum, cum suis deriuatis. Denique ante duplex ll scribitur quidem ei sed i quiescente, & solo e, aperto pronuntiato, vt treillé, pergula: treillis, cancelli: corneille, cornix: corbeille, corbis: veille, vigilia: veiller, vigilare.
In hac diphthongo neutra vocalis distinctè, sed sonus quidem ex e & u temperatus auditur, quem & Græcis & Latinis ignotum vix liceat vlla descriptione peregrinis exprimere, vt beuf, ceux, eux, feu, ieu, ieux, ioiieux, alleu, allodium: neuf, nouem: peu, paucum: seur, soror: veu, votum: & similia, in quorum nonnullis Picardi nescio quo modo elidunt e, vt quum pronuntiant diu, & iu, pro Dieu & ieu. Sic apud eos qui purius Francicè loqui existimantur vsus obtinuit vt e exteratur, primum in quibusdam nominibus & verbis quæ vsu potius quàm vllis regulis dignoscuntur, vt seur, securus. (Nam in seur pro sorore diphthongus integra auditur: sur verò pro austero gustu, & pro Super, simplici u scribitur) vnde seurté, securitas: asseurer, & asseurance, quasi assecurare, & assecurationem dicas: meureté, maturitas: meur, maturus. Et in genere per u vocalem simplicem à rectè pronuntiantibus efferuntur -47- quæcunque verbalia desinunt in eure, longum, vt blesseure, læsura: casseure, fractura: naureure, vulneratio: rompeure, ruptura ab infinitis, blesser, casser, naurer, rompre. Idem obseruandum est in omnibus participiis præteriti temporis passiuis, tum masculinis tum fœmininis in hanc diphthongum terminatis, vt eu, habitus, eue, habita, (quas voces Aurelij & vicini Carnutes, vitiosissimè efferunt per διάλυσιν eü, vt dissyllabum) beu, beue, bibitus, ta: receu, receue, receptus, ta: creu, creue, creditus, ta: deu, deue, debitus, bita: leu, leue, lectus, lecta: meu, meue, motus, mota: seu, seue, scitus, scita: teu, teue, tacitus, ta: veu, veue, visus, visa, & alia eiusmodi. Idem obseruandum in subiunctiui modi tempore imperfecto, vt seusse, scirem: eusse, haberem: quæ tamen omnia tum nomina tum participia, Carnutes, (vt dixi) & Normanni hac integra diphthongo proferunt vt & Aquitani interiores apud quos poetas sæpe inuenias falsa ὁμοιοτελεύτα hac diphthongo, vt heur & dur: engrauure & figure: heure, & nature.
Quod autem diximus de diphthongo au, est etiam in ista obseruandum, nempe vocali proximè sequente nullum esse huic diphthongo locum: sed v consonantem esse, & cum illa vocali cohærere, vt severité, seueritas quatuor syllabarum: rece,vrai, recipiam: aperce,vrai, percipiam.
Hæc diphthongus natiuo suo sono, id est, vtraq. correptè prolata vocali profertur, -48- quoties cum illa cohæret n, vt moins, minus: moindre, minor: soin, sollicitudo: loin, longè: besoin, necessitas: tesmoin, testis, quibus dictionibus extremis imperitè nonnulli g adiiciunt. Sin minùs, id est, nisi n habeat adiunctum, non amplius diphthongi, sed triphthongi sono pronuntiatur, nempe vt oai, & diphthongus ai, pro æ siue pro e aperto, vt loi, lex: loix, leges: moi, ego: mois, mensis: roi, rex: soi, se: toi, tu: voi, video, quas dictiones vulgo vitiosè per falsum y Græcum scribunt, vt suo loco diximus. Huius autem diphthongi piguiorem & latiorem sonum nonnulli vitantes, expungunt o, & solam diphthongum ai, id est e apertum retinuerunt, vt Normanni, qui pro foi, fides, scribunt & pronuntiant fai: & vulgus Parisiensum parlet, loquebatur: allet, ibat: venet, veniebat, pro parloit, alloit, venoit, & Italo-franci pro Anglois, François, Escossois, pronuntiant, Anglès, Francès, Escossès, per e apertum ab Italis nominibus Inglese, Francese, Scosese. Nam ab hac triphthongo sic abhorret Italica lingua vt toi, moi, & similia per dialysin, producto etiam o pronuntient fo,i, & mo,i dissyllaba.
Corruptissimè verò Parisiensum vulgus Dores πλαταΐζοντας imitati, pro, voirre, vitrum: siue vt alij scribunt, verre, foirre, palea farracea: scribunt & pronuntiant voarre, & foarre: itidémque pro trois, tres, troas, & tras. -49-
In hac diphthongo neque o sonorum neque u exile, sed mixtus ex vtroque sonus auditur, quo Græci quidem veteres suum ȣ Romani verò suum v vocale, vt & nunc Germani, efferebant: vnde illud accidit, vt nunquam in Latina lingua hæc diphthongus scriberetur. Sed hîc, vt antè admonui cauendum est, ne vel Lugdunensium qui ou pro o, vt noustré, voustre, pro nostre, vostre, vel Delphinatum & Sabaudorum vitium sequamur, qui errore contrario o pro ou proferunt, vt cop, beaucop, oi, torment, dolour, pro coup, beaucoup, oui, tourment, douleur.
Hæc etiam vtraque vocalis raptim pronuntiata coalescit in vnicam syllabam, vt biere, zytum vel sandapila: tiede, tepidus dissyllaba: & fœminina omnia adiectiua à masculinis in ier, vt entiere, merciere, chambriere: tum post diphthongos ai, vt plaije, joi, vt ioije, eu, vt ioijeux, ui, vt Essuijer, ennuijer: tum ante u simplex, vt ieux, oculi, vieux, veteres, monosyllaba: tum ante d, in vnico nomine pied, pes, vt scribunt & pronuntiant integrè Picardi: tum ante l, vt, ciel, fiel, miel, viel. Itidem ante n vel cum ipsa diphthongo coalescens, vt bien, chien, in quibus tamen vocibus diximus e vt i proferri acsi scriptum sit biin, chiin, vel separatim vt chiene, miene, dissyllaba: Estienne, trissyllabum. -50- Item ante r, siue in prima syllaba, vt tiercement, trissyllabum: siue in fine, vt acier chalybs, cordier, & fier, hier, monosyllaba, cheualier, trissyllabum: premier, panier, tripier: requier, requiro: brasier, prunæ: chaussetier. Excipe infinitos omnes modos verborum actiuorum in ier desinentes, qui omnes per διάλυσιν proferuntur, vt fier, fidere: nier, negare, dissyllaba: quod valet etiam in verbalibus inde deductis, vt renieur, ennvieux, ab infinitis renier, ennuier, & nominibus in ieux, quæ à Latinis in osus oriuntur, vt curieux, curiosus: trissyllabum, & similia.
In hac quoque diphthongo merè Græca vtraque auditur vocalis vno tractu pronuntiata, vt buis, buxus, huis, hostium: lui, ipse: mui, modius: nuict, nox: nui, noceo: puis, post: sui, sequor: suis, sum: ruis, antiquum Francicum nomen pro riuo, vnde ruisseau, riuulus: quę omnes dictiones, vt & similes aliæ, sunt monosyllabæ. Sic huistre, ostrea dissyllabum est, destruire, trissyllabum reconduire, tetrassyllabo: & alia quamplurima. Sed obseruanda est syllaba vi per digamma Æolicum efferenda, & ab hac diphthongo prorsus diuersa, vt vivre, vie, victoire, vin. Nam ab hac diphthongo nulla Francica dictio inchoatur. Sic etiam envie & envieux, & alia similia non hac diphthongo, -51- sed Æolico digammate siue v consonante pronuntiantur.
Falsò inter diphthongos à grammaticis nostris nonnullis istæ vocalium coniunctiones refertur quum e in vtraque quiescat, sicut in g litera diximus: nec aliam ob causam adhibeatur, quàm vt significet g in his dictionibus non sicut ante a & o consueuit, suo natiuo sono, sed pro j consonante proferendum, vt mangea & flageolet, quasi scribatur manja & flajolet. Species tamen quędam est prioris diphthongi in oui dea, vt maiores nostri loquebantur, pro eo quod nunc dicimus oui da, affirmationem augentes: quam particulam subtiliter nonnulli volunt esse Gręcorum δη Doricè mutatum. Hoc verò ne cui videri possit inane commentum, sciat adhuc apud Aurelios vsitatissimum esse iurisiurandi speciem ma dia, id est μὰ δία, & ni da, quod est manifestè Græcorum νὴ δία.
Habent etiam triphthongos Franci, alias quidem veras & legitimas, nempe eau, & ieu, alias vero falsò sic appellatas, nempe iei veu, oui: alias denique mutata pronuntiatione -52- non modò iam superfluas, sed etiam noxias, ac meritò, si pati posset linguę consuetudo, expungendas, cuiusmodi sunt iei, ueu, oui.
In hac triphthongo auditur e clausum cum diphthongo au, quasi scribas eo, vt eau, aqua: (quam vocem maiores nostri scribebant & proferebant addito e fœminino eaue) seau, situla: ruisseau, riuulus: veau, vitulus: beau, bellus, sequente consonante, vt vn beau manteau, vn beau garçon. Nam sequente vocali dicimus bel, vt vn bel homme, vn bel accord: vnde oritur fœmininum belle, bella. Vitanda est autem vitiosissima vulgi Parisiensis pronuntiatio in hac triphthongo, nempe liaue, & liau, pro leau, beau, ruisseau, & similia.
Auditur etiam in hac triphthongo i vocalis cum diphthongo eu, raptim pronuntiata, vt cieux, cœli: Dieu, Deus: dieux, dij: lieu, locus: lieux, loci: ieux, oculi, à singulari obsoleto, ieul, quo vulgus Parisiensum adhuc vtitur. Est autem hæc dictio à vocabulo jeux, ioci, discernenda, in qua i non est vocalis, sed consonans. Et hîc monendi sunt Germani vt paulatim huic triphthongo raptim pronuntiandæ assuefiant, vtpote qui Dieu quasi dissyllabum, & quidem priore e producta, proferre -53- consueuerint. Et hæ quidem sunt veræ diphthongi: quæ verò sequuntur sunt adulterinæ, nempe, iei, ueu, & oui.
Sic scribitur hæc vox vieille, vetula, in qua vocalis i apponitur, non vt proferatur, sed vt ostendat duplex ll esse molliter enuntiandum, sicut in l litera docuimus. Nam alioqui pronuntiaremus viele per simplex l, & prius e apertum, quod est instrumenti cuiusdam musici nomen.
Ne hæc quidem est triphthongus, quum in hac trium vocalium congerie, sola eu diphthongus audiatur: u vocali præposita, non vt efferatur, sed vt ostendat, c vel g literam, quum ante e soleat, illa quidem vt s, ista verò vt j consonans pronuntiari, natiuo suo sono vbi hæc diphthongus occurrit esse proferendam: vt cueur, quasi, keur scribas: gueule, gula: gueux, mendicabulum. Sic etiam scribitur vetus Gallicum vocabulum, queux, coquus.
Scribi solent hæ tres vocales in quibusdam dictionibus ante ll molle, ideoque triphthongum non constituunt, quum i non sit adiecta vt pronuntietur, sed vt mollem sonum illum duplicis ll significet, vt mouiller, madefacere: rouille, ærugo: qua etiam ratione, nempe & situ & pronuntiatione, hæc syllaba differt -54- ab oui dissyllabo, vt oui, ita, & auditus: iouir, frui: esiouir, lætari, & similia.
Huius triphthongi vt & duarum sequentium vsus planè nullus est in pronuntiatione, quæ tamen peregrinos torquere possit. Nam scribimus quidem oeuvre, opus: voeu, votum: oeuf, ouum. Sic etiam adhuc nonnulli scribunt boeuf, bos: in quibus tamen omnibus o penitus quiescit. Pronuntiamus enim, euure, euf, beuf: neque video cur o adscribatur, nisi fortasse propter Latinas voces à quibus deducuntur, nempe opus, votum, ouum, bos: vel quoniam in horum deriuatis e mutatur in o, vt ouvrier, operarius: over, oua parere per v consonans: bouvier, bubulcus. Sed neutra hæc ratio vllius est momenti: neque causam iustam huius scribendæ triphthongi video, nisi fortassis in hoc vnico verbo coeuure & coeurre, quibus vtebantur veteres pro couure, cooperit: & courir, currere: in quo vocalis o quiescens ostendit c literam esse non pro s, sed natiuo suo sono efferendam, quo modo etiam plurimi hodie scribunt coeur, cor.
Hæ tres voces sic scribi plerunque solent in vnica voce oeil oculus, quæ scriptura si est germana, ostendit maiores nostros pronuntiasse oel pro oculo, singulari numero. -55- Sed suspicor potius u alteram eu diphthongi vocalem fuisse ab imperitis extritam, & veteres scripsisse oeul, præposito o quiescente, sicut in proximè præcedente triphthongo diximus, ad ostendendum Latinæ vocis, oculus, etymon. Eadem autem inscitia factum est, vt i vocalis quiescens, huic dictioni insereretur, nempe propter deriuatum oeuillade, quo significatur oculorum in rem aliquam coniectio: in qua dictione i adiicitur de more: non vt proferatur, sed vt mollem illum sonum duplicis ll designet, sicut aliquoties iam repetiuimus. Vtcunq. sit, oculum vocamus eul, eu, diphthongo purè & integrè prolata.
Hæ tres vocales nusquam nisi ante duplex ll scribuntur, inserta rursus vocali i non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis ll sonus ostendatur. Nec tamen in ue, auditur u & e, sed diphthongus eu plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus cueillir, colligere, cum deriuatis & compositis: fueillé, cum deriuatis, folium: vueille, velim, ac si i quiescente, & duplex illud molle ll designante, scribatur feuille, veuille: & o quiescente, & natiuum sonum c literę indicante, scribatur coeuille. Cur igitur, inquies, non sic scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam -56- maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti, exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti e fœminini, & e aperti, duplicis ll, & n mollis. Itaque necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales eu diphthongi ad hunc de quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne quis nimirum per v consonantem pro fueille, pronuntiaret fe,vi,llé: pro veuillé, ve,vi,llé: pro cueuillé, cue,vi,llé. Sed haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim fouiller, scrutari: mouiller, madefacere: grenouille, rana: quenouille, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet fo,vi,ller: mo,vi,ller: gre,no,ville: que,noville. Sed ego quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit dueuil, luctus: & vueil, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, i vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè pronuntiamus deul & veul: in quibus eu diphthongus vsitatè mutatur in ou in deriuatis, vt douloir, vouloir, sicut à douleur & langueur formamus douloureux, & langoureux. Sic imperitè scribitur orgueil, superbia, pro orgueul, u quiescente & duntaxat ostendente g literam esse natiuo suo sono (non autem pro j consonante) pronuntiandam, vt in langueur, rigueur, & similibus. Inserta autem fuit illi voci, orgueil, per inscitiam litera i, propter eius deriuatum orgueilleux, vbi tamen quiescit, & mollem sonum illum duplicis ll demonstrat. -57-
Literas quiescentes habet Gallica lingua Hebræorum more, quarum plerasque tamen probabile est olim fuisse pronunciatas, & paulatim vsu quodam veluti attritas, vt ex eo liquet quòd vix vlla est Galliæ prouincia cuius dialecto nonnullæ literæ non sileant, quæ in aliis efferuntur. Quiescentes autem istæ in nonnullis vocibus idcirco retinentur, vt discrimen aliquod constituatur inter voces alioquin similiter prorsus enunciatas, vt quum scribimus fust, esset: vt distinguatur à fut, fuit: itidémque fist, faceret: vt discernatur à fit fecit, in quibus tamen vtrisque eadem prorsus auditur pronunciatio, eo excepto quòd in fust & fist auditur tonus circumflexus: aliorum verò duorum puta fut & fit, breuis est pronunciatio: quod discrimen typographi imperiti non obseruant. Subseruiunt etiam litteræ quiescentes indicandæ etymologiæ, vt quum scribimus pètits, inserta litera t, quod tamen quiescit: nempe vt sciamus hunc numerum pluralem non deduci à nominatiuo peti, sicut dicimus ami num. singulari, & numero plur. amis: sed à nominatiuo pètit: & vt moneamur fœmininum adiectiuum non esse pètie, sicut à masculino ami deducitur fœmininum amie: sed pètite. Verùm vt hęc ratio in nonnullis dictionibus valeat, sítque diligenter obseruanda, non tamen consequitur tantam esse habendam etymologiæ rationem, vt necesse sit temere quasuis literas ad illam declarandam -58- requiri: vt interim non dissimulem plus hîc sæpe valuisse infelicissimam seculorum barbariem quàm rationem. Itaque fatendum est multas hodie in Gallico scribendo sermone literas quiescentes scribi, quas omitti præstiterit, si modò posset istud ab imperitis, quorum longè maximus est numerus, impetrari. Dicemus autem priore loco de quiescentibus vocalibus.
A si occurrat geminatum, prius quiescit, quod in paucissimis vocabulis euenit, vt baailler, oscitare, vt distinguatur à bailler, tradere. Item in hac voce aage, ætas, quàm nonnulli scribunt eage, & videntur Galli veteres hac in re imitati veteres Romanos, quos ait Fabius, consueuisse productas vocales scribere geminas, sicut etiam Græcorum η duo epsila, & ω duplex ο refert. Voces autem istæ Isaac, Aaron, Baal, vt Hebræa sunt, sic etiam integro suo duplicis vocali sono Hebraico pronunciari debent.
II. Quiescit coniunctum cum o, vt nonnulli scribunt saoul, satur, quum pronunciemus soul, immò etiam sou, quiescente litera l. Sic quoque scribitur paoure, pro quo pronunciamus povré, digammate videlicet Æolico, cuius characteris neglectus vsus Francicæ linguæ scripturam multis literis alioqui minimè necessariis onerarunt.
III. Quiescit coeunte vocali i & u, ad constituendam syllabam eandem, vt pain, panis: -59- ainsi, ita: sainct, sanctus: in quibus a non auditur. Campanorum verò istud est proprium, quòd in his vocabulis pronuntiant diphthongum ai, id est è, quod apertum vocauimus: vt pèn, mèn, pro quo Itali per a, pan, & man. Sed si n sese adiungat sequenti vocali, tunc diphthongus ai tota pronunciatur. Sic dicimus in adiectiuo masculino vain, quasi scriptum sit vin, a vocali vel prorsus quiescente, vel exiliter admodum sonante: at in fœminino dicimus vaine: & similiter serain, serenus quiescente a, in fœminino verò seraine, serena: sic sain, sanus: in fœm: saine, sana.
E quiescit similiter in diphthongo ei, sequente n, in eadem syllaba, vt plein, plenus, quasi scriptum sit plin: contrà verò in fœm. exteritur i. Pronunciamus enim & scribimus, plene.
II. Superflua est hæc litera meritò, si ratio vsui dominaretur, expungenda in quibusdam vocabulis vt sein, sinus: peindre, pingere: ceindre, cingere: veincre, vincere: feindre, fingere. Docente etymo temere & per abusum litera e in hæc vocabula irrepsisse.
III. Quiescit sequente a, vel o, post g, vt mangea, manducauit: gagea, pignus deposuit: flageol, calamus agrestis: in quibus vocibus scribitur e, non vt proferatur, sed vt ostendat g in illis non retinere natiuum suum sonum, ante a, & o, sed pronunciandum esse vt j, consonantem. -60-
IIII. Quiescit præcedente c, & sequente o, vel a, vt commançea, incœpit: vel o, vt commanceons incipiamus, vbi rursus scribitur e, vt significet literam c, non retinere suum natiuum sonum ante a, & o, in illis dictionibus, quasi scriptum esset commenka, commenkons, sed pronunciari per duplex s, sicuti diximus in s, litera, vt si scriptum sit commanssa, & commanssons.
V. Quiescit sæpe in diphthongo eu, in qua auditur tantum u. Huius rei exemplum habemus duplex in hac voce heureux, in cuius priore syllaba Galli rectè pronunciantes, omittunt literam e, quasi scriptum sit hureux: in posteriore verò totam diphthongum sonant, quamuis hæc vox oriatur à monosyllaba dictione heur, in qua diphthongo eu tota auditur. Locum autem habet hæc regula sine exceptione in participiis omnibus passiuis hac diphthongo terminatis, vt eu, habitum: sceu, scitum: receu, receptum: veu, visum, & similibus, quasi scriptum sit, u, su, ressu, vu, vitiosè totam in his diphthongum efferentibus Aureliis, & Carnutibus, atque adeò Normanis.
I quiescit ante duplex l, quod molle vocauimus, præcedente vel a, vt caille, coturnix: vel e, vt oreille, auris: vel diphthongo eu, vt feuille folium: (sic enim scribendum arbitror hanc vocem & alias similes, non vt vulgo solent, fueille, vueille,) vel ou, vt mouiller. -61- Non quiescit autem etiam ante duplex ll molle quando finit præcedentem syllabam, vt bille, fille, famille, chenille, piller, cum deriuatis.
Hæc vocalis quiescit in diphthongo ao, vt paon, pauo, faon, fœtus. Est enim Gallis molestissimus concursus vocalium o & a, etiam extra diphthongum, & interposito n, vt on a dit, quod pronunciamus quasi daghessata n, Hebræorum more scribatur on na dit. Bituricensium certè mos in hoc sono efferendo per simplex n, molestissimus est Francorum purè loquentium auribus. Sed & quum præcedit a finiens dictionem, si sequens dictio incipiat ab o, interponitur t, quamuis non scribatur. Scribunt enim Galli dira-on, dicetúrne: & ira on, ibitúrne: pronunciant autem dirat-on: irat-on, nisi malimus dicere dira-lon, ira-lon. Sed de hoc dicemus in litera t.
Item quiescit in triphthongo oeu, vt oeuure, opus: boeuf, bos: oeuf, ouum, quæ pronuntiantur vt si scriptum esset euvre, beuf, euf, in quibus certè scribendis vocibus o, prętermitti potuit, vt suo loco diximus.
V vocalis quiescit post g sequente e, vt langue, lingua: vel diphthongo eu, vt gueule, gula: vel i, vt languir, languere: idcirco tantum -62- adscriptam, vt significetur g, quod ante e, & i, pronunciari solet vt i, consonans, natiuum suum sonum in illis vocibus retinere.
Item quiescit post c, sequente eu, vt cueur, cor: quomodo etiam scribunt cueuillir, & recueul, sic pronunciato, acsi per k, scriberetur keur, keuillir, rekeul.
Item quiescit post q, quæcunque vocalis sequatur, nempe vel a vt Quand, vel e, vt que: vel i, vt qui.
Postremò quiescit in quibusdam temporibus verbi Habeo, nempe in futuro modi indicandi, & imperfecto modi subiunctiui. Nam hæc tempora incipiunt à vocali a & u consonante, quæ consonans v paulatim est extrita, ac proinde perperam à nonnullis pro u vocali accipitur, ad constituendam dipht. au. Itaque sic quidem scribitur futurum i'aurai, habebo: tu auras, habebis: il aura, habebit: nous aurons, habebimus: vous aurez, habebitis: ils auront, habebunt: imperfectum verò subiunctiui i'auroi, haberem: tu aurois, haberes: il auroit, haberet: nous aurions, haberemus: vous auriez, haberetis: ils auroient, haberent, quæ omnia extrita, vt vsus obtinuit, consonante v, pronuntianda sunt per simplex a, ac si scriptum esset, arai, aras, ara, non autem per diphthongum au. Nam v esse in his vocibus consonantem siue digamma, non autem vocalem, ostendit infinitus modus avoir, habere, & analogia. Mutatur enim b in v digamma, non in u vocalem: ac proinde dubium non est veteres -63- Gallos pronuntiasse i'auroi, & cæteras personas, per v consonantem i'avrai, & iavroi. Sicut Itali pronuntiant hauero, & hauerei.
I. Nulla consonans quiescit inchoans syllabam, præter g, ante n, molle, sicut in h, dicemus, & s in plurimis vocibus, sicut suo loco declarabimus.
II. Quoties scribitur duplex consonans, prior quiescit, exceptis cc: mm: nn: rr: quarum neutra quiescit, sed prior syllabam præcedentem terminat, posterior verò syllabam inchoat: vt acces, accessus: homme, homo: bonne, bona: guerre, bellum. Duplex enim ll non pronunciatur vt duplex: sed vel vt simplex, vt femelle, fœmina: belle, bella: vel molli illo sono, de quo sæpissimè iam à nobis dictum est. Itidémque duplex s, non pronunciatur vt duplex, sed vt simplex natiuo suo sono, vt chausse, caliga. Seruanda autem est in primis hæc regula in adiectiuis pluralibus, in quibus formatiua litera numeri sing. seruata, asperiorem redderet pronunciationem, vt cs, in secs, à singulari sec: fs, in griefs, à grief: ls, in tels, à tel: ps, in seps, à sep: ts, in petits, à petit: in quibus omnibus aut prior consonans quiescit, aut ita molliter pronuntiatur, vt vix sentiatur. -64-
B nullam Gallicam dictionem claudit, vt neque Græcam neque Latinam, excepta vnica Latina propositione AB, quæ est à Græcorum ἀπὸ deducta: vt Græca rursus ab Hebræa voce AB, quæ originem notat. Sed Hebręas duntaxat aliquot voces finiens, vt Iacob, Nadab. Finiens autem syllabam intra ipsam dictionem, nunquam scribitur nisi vel ante s simplex, vt absent, absens: obseques, exequiæ, & tunc non quiescit: vel ante sc & tunc pronuntiatur quidem, sed ita vt eius literæ siccitas mitigetur, quantum fieri potest, vt obscur, obscurus, cum deriuatis: perinde penè ac si scriptum sit oscur. Vel antè st, & tunc vel quiescit prorsus, vt in his vocibus obstiné, obstinatus: & obstination, obstinatio: quæ pronuntiamus ostiné, ostination: vel quantum fieri potest lenitur, vt abstenir, abstinere, abstinencé, abstinentia: vel antè j consonantem, vt object, obiectum, & tunc pleno suo sono effertur. Ante digamma verò aliquantulum lenitur vt in obuier, occurrere: sic ferè efferendo vt si scriberetur ovier. Inde hemistichion illud Gallico-latinum, Omnia malo vie, on i a mal obuié. Postremò quiescit in propositione soubs, & dessoubs, quę pronuntiantur sous & dessous.
C quiescit antè q vt acquerir, acquest, acquiter, & similia, in quibus & si propter etymon -65- scribitur, potuit tamen optima ratione prætermitti. Item ante t proximè sequens in fine dictionis, vt ject, iactus: object, obiectum: faict, factum: quæ perinde pronunciantur ac si scriptum esset, jet, objet, fait, &c. Sic etiam scribuntur & pronunciantur participia passiua, vt dict, dictum: faict, factum: nempe vt distinguantur à tertiis personis singularibus dit, dicit: fait, facit. Intra dictionem autem hæc syllaba ct, integra pronunciatur vt acté, actus: action, actio: actif, actiuus: affèction, affectio: detracteur detractor. Excipe traicter, tractare, cum deriuatis: & dicton, dictum siue sententia iudicis, in quibus c quiescit. Finiens autem dictionem hæc litera, quæcunque vel vocalis vel consonans sequatur, integra pronunciatur, vt in his vocibus broc, froc, soc, sec, suc, & similibus.
D quiescit in hac voce pied, quamuis à Picardis exprimatur quasi per t, scribatur: vnde pieton, pedester: Item quiescit d, litera ante j, consonantem, vt adjuger, adiudicare: adjurer, adigere iureiurando: adjourner, diem dicere: adjouster, addere, &c. cum deriuatis. Item ante m, vt admonester, cum deriuatis. Excipe admirer, admirari, cum deriuatis. Item ante v, consonantem, vt adviser, deliberare: advis, sententia. Finiens autem dictionem quiescit quæcunque consonans sequatur, vt ante b, vt quand bon temps viendra: & ante c, vt quand cela se fèra: ante f, vt quand faudra le monde, -66- sic pronunciantis ac si scriptum esset, quan bon temps: quan cela: quan faudra: quod in cæteris consonantibus sine exceptione seruatur.
Diximus antea hanc literam apud Gallos idem valere atque Φ Græcorum, & PH, Latinorum. Ideo in Gallicis dictionibus quæ desinunt propriè in Digamma Æolicum, id est v, consonantem, scribitur hæc litera vt pronuntianda, vt bref, breuis: gref, grauis: nef, nauis. Sed in fœmininis quæ ab illis masculinis adiectiuis formantur restituitur Digamma, vt breve, greve: Sic etiam à vif, viuus, deducitur fœmin. vive, & à naif, natiuus, formatur fœm. naive. Vsus autem obtinuit, vt in quibusdam eiusmodi vocabulis s, seruetur cum ipso Digammate. Scribunt enim vulgo non pauci brefue, grefue, ne videlicet hæ voces per diphthongum eu pronuncientur, nempe greu,e: breu,e. Sed omnino vitiosa est hæc scriptura, cui vitio mederetur restitutus vetus ille character Digammatis Gallici, nempe v, tam initio dictionum, quàm intra ipsas dictiones, vt vive, naïve, grevé, brevé, neuve.
G quiescit ante n molle vt gagner, lucrari. Vsus tamen obtinuit, vt excipiantur quædam, vt signe, signum, cum deriuatis: vt signer signare: resigner, resignare: regne, regnum: & regner, regnare: in quibus g, quiescit, & n, natiuo suo sono, & non illo molli effertur, quasi scriptum sit siné: siner: resiner: rèné: rener. Quod autem -67- nonnulli imperiti hanc literam scribunt in his vocibus vng, vnus: tesmoing, testis: soing, cura: besoing, opus: vitiosè scribitur. Nam quòd in deriuatis tesmoigner, testari: soigner, curam habere: besongner, laborare: adscribitur g, id fit propter n molle, ac proinde in illis thematibus nullus est ei locus. Imò etiam non debuit etymologia efficere vt scribatur cognoistre & cognoissance, vt alibi diximus. Scribitur autem meritò & quiescit in voce hareng, pro halece, à quo deriuatur harengere, & harengerie.
Aspirationis nota in vocibus Græcis & Latinis aspiratis, & in Francicam linguam traductis, scribitur quidem sed quiescit. Vt habiter, habitare, cum deriuatis: habit, habitus, pro veste, cum deriuatis: habitude, consuetudo: habituer, consuefacere: halene, halitus: halener, afflare: heresie, hæresis, cum deriuatis: Hebrieu, Hebræus, cum deriuatis: Hercules: Helas, heu: Helene: Helicon: Heleboré: heur, sors prospera: heureux, fœlix: heure, hora: heriter, consequi hæreditatem, cum deriuatis: Herodes: Hilaire, histoire, hoir, hęres cum deriuatis: homme, homo, cum deriuatis: honneur, honor, cum deriuatis: horologe, cum deriuatis: horoscope: horreur, horror, cum deriuatis: enhorter, cum deriuatis: hoste, hospes: Hospital, Nosodochium, cum deriuatis: humble, humilis, cum deriuatis: humeur, humor, cum deriuatis: hiuer, hyems: hydromel: hydropisie, &c. quę omnes voces partim à Latinis, partim -68- à Græcis vocibus aspiratis oriuntur, in quibus tamen aspiratio quiescit. Excipiuntur autem ab hac regula haché, à Latina voce hasta: Item hareng, à voce hales cum deriuatis. Item Hector & Henri. Item harpe, à Græca voce ἅρπη. Similiter etiam aspiratio quiescit in his dictionibus, huis, ostium cum deriuatis: huile, oleum cum deriuatis: huict, octo: huistre, ostrea: sed aliam ob causam nempe quoniam alioqui legi sic possent hæ dictiones, quasi v, esset digamma non vocalis, nempe pro huis, vis: sic etiam pro huile, vile, &c. Contrà verò in vernaculis Gallicis scribitur simul & pronunciatur aspiratio, vt in illis quę à Latinis non aspiratis deducuntur. Sic ab altus deducuntur Gallicæ voces aspiratæ hault, haultain, haultesse, haulteur, haultement, hausser. Hæc autem vocabula vernacula Gallica obseruaui in quibus aspiratio & scribitur & auditur: halier, vepretum: hair, odisse, cum deriuatis: hait, animi inclinatio, gratum aliquid habens: vnde compositum souhait, & souhaiter: item, halbarde, hasle, hasler, haleter, crebrum anhelitum ducere: hameau, hameçon, hanche, hanter, hantise, hacqueboute, haquenee, hardi, hardiesse, harnieux, honte, hotee, hober, harier, hazard, hibou, huer, hucher, huche, honte, hocher, hochepot, hacquet, hocquet, hocqueter, haster, haste, hastif: hauet, fuscina: haure, nauale: haye, sepes: heaume, galea: houe, ligo: houer, fodere: humer, sorbere. Quiescit autem post c sequente r, vt Iesus Christ, Chrestien, Chrestienté, Sepulchre. Item in Iehan, & Iohan, à -69- Iohane.
L quiescit post diphthongum eu sequente x, vt mieulx, ceulx: & sequente t, vt peult. Item post diphthongum, au, sequente t, vt aultre, alius: espeaultre, spelta: in quibus dictionibus interseritur ne u, pro n legatur. Item quiescit in dictione sould, pro solido siue asse, quod pronunciatur à Picardis acsi scriberetur sout. Item in dictione saoul, satur, quam pronunciamus sou. Additur autem l quamuis non pronuncietur, propter deriuata, vt saouler. Item in his duabus dictionibus fol, & col, quas pronunciamus per ou, diphthongum fou & cou. Sed finiens dictionem hæc litera, quæcunque consonans sequentem vocem inchoet, sonum suum seruat.
M nunquam quiescit, sed vt suo loco diximus, finiens syllabam vel dictionem, non aliter pronunciatur quàm m, illo de quo diximus sono imperfecto.
N quiescit in tertiis personis verborum desinentibus in e, fœmininum cum nt, vt aimènt, aimerènt, aimeroiènt, aimassènt.
P quiescit in his duabus dictionibus temps & compte, computum, vt differat à conte, -70- comes. Item in sept, septem: & loup, lupus: & eius plurali loups, lupi: quas voces pronunciamus lou & lous. Contrà non quiescit in coup, ictus: & sep, vitis: singularibus. Verùm in earundem vocum plur. nempe coups, & seps, quiescit, quas dictiones pronunciamus cous & ses. Cæterùm scribi etiam consueuit à nonnullis, inter e, & v, consonantem ne confundantur cum eu diphthongo: vt ensepvelir, sepelire, pro ensevelir, in quibus vocibus si scribatur, quiescet: verùm præstiterit expungi vt superuacaneum: sicut in hac voce escripre, scribere, vt ineptè aliqui olim scribebant.
Hæ literæ nunquam quiescunt.
Hæc litera finiens dictionem, quæcunque consonans proximè sequentem dictionem incipiat, quiescit, vt ante b, lès bons hommès: ante c, lès cas: ante d, lès damès: ante g, lès gens: ante l, lès lunès: ante m, lès mechants: ante n, lès nouuèllès: ante p, lès partiès: ante q, lès questions: ante r, les rois: ante t, lès tèstès: ante v, consonantem lès vieillès: in quibus omnibus in hac dictione lès, s litera quiescit. Intra ipsam autem dictionem nunquam iungitur hæc litera cum b, vel d, vel f, vel g, vel l, vel r, vel v, consonante. Supersunt autem sl, sm, sn, sp, sq, & st, quas literas antecedens interdum quiescit, interdum -71- pronuntiatur, quod vsu potius discitur quàm vlla regula. Possumus tamen aliquid de his quoque syllabis tradere, sed ita intelligendum vt exceptiones ab vsu petantur.
Ergo s in sc quiescit, vt escu, sçauoir, vt nonnulli scribunt. Nec enim desunt qui s omittant. Sic etiam pronuntiamus sciencé, s quiescente.
In sm etiam quiescit, vt blèsme, quarèsme, blasme: in quibus videtur s scribi ad producendam duntaxat syllabam, ídque non paruo abusu, quum literæ non sint inuentæ vt pronuntiationis quantitatem significent. Sic pronuntiamus correptè creme pro cremore lactis: pro chrismate verò longa penultima scribimus crèsme.
In sn itidem quiescit, vt chèsne, quercus. Sic nonnulli scribunt Rosne pro Rhodono. Veteres scribebant, & integrè sonabant isnèl, velox.
In sp plerunque non quiescit, vt esperer, esperance, esprit, especé, respirer: imò nunquam quiescit dictionem inchoans, vt specialement spirituel. Dicimus tamen s quiescente, espee, espèron, escrire, cum deriuatis: espouser, vxorem ducere, cum deriuatis: respondre, respondere, cum deriuatis, quæ ipso vsu discuntur.
In sq aut semper aut certè plerunque pronuntiatur, vt jusques, morisque, pręcedente i vel v vocalib. Præcedente verò e quiescit, vt euèsque.
In st, præcedente a quiescit: aut semper aut plerunque, vt gaster, vastare, gasteau, libum: rasteau, rastrum: paste, paticier, empaster, bast, clitellæ asini, bastir, ædificare (vnde vox Prouincialium -72- bastide, expressa litera s) baston, vnde vocabulum Italico Gallicum bastonade, in qua s sonat.
Præcedente vero dipht. ai quiescit, vt maistre, paistre. Sed tamen dicimus pasteur, s expresso, pro quo in Aluernia dicunt, s quiescente, pastre. Sic quiescit in pastoureau, & in pastorelle auditur. Præcedente e s quiescit, vt èstre, esté, bèste, fèste, arrèste, spina piscis, arrèster, prèste, apprèster, tèste. Excipe gèste, pèste, rèste, molèste.
Præcedente i pronuntiatur, vt miste, homo elegans, lautus, concinnus, mistere, mistion, histoire, Legiste, Sophiste, & similia. Excipe ils pronomen plurale, in quo semper quiescit, siue sequatur vocalis seu consonans, vt ils ont droit, ils disènt, quæ sic efferuntur ac si scriptum esset il on dit, & i disènt, etiam l quiescente. Excipe itidem giste, quod dicitur propriè de loco vbi iacet lepus seu cubile leporis. Item excipiuntur omnes secundæ personæ plurales pręteriti perfecti simplicis, desinentis in istès, vt fistès, ouistès, & similia.
Præcedente o quiescit, vt oster, hoste, coste, nostre, vostre. Excipe poste, poster, postillon, ostade, quæ est species texturæ. Item quiescit præcedente ou, vt couster, crouste, gouster.
Præcedente u pronuntiatur, vt iuste, iustice, iustifier, rustre, quæ vox est vetus Gallica, & significat hominem temerè ruentem, vagum & temerarium. -73-
Hæc litera finiens dictionem, à quacunque consonante incipiat sequens dictio, semper quiescit. Sed videndum imprimis vt si sequens dictio incipiat à vocali, hęc litera pręcedentem finiens cum illa vocali coniungatur, quasi ad illam dictionem sequentem pertinens, vt ils sont à moi, quod pronuntiandum est quasi scriptum sit i son ta moi. Sed in copula et sicut alibi diximus, t semper quiescit, siue consonans siue vocalis sequatur.
Franci nullos accentus notant, nec veteres etiam Græci notabant, ac ne nunc quidem Latini. Est igitur mos iste à Grammaticis Græcis, Hebræorum, opinor, imitatione excogitatus, maximo certè cum fructu, ex quo disci à nutricibus illæ linguæ desierunt: si modò verus illius consuetudinis vsus seruaretur. Sed de hoc longè maximo abusu aliâs. Sunt qui contendant in Francica lingua nullum esse accentibus locum. Sunt contrà qui in Francica lingua tonos perinde vt in Græca lingua constituant. Magnus est vtrorumque error quod mihi facilè concessuros arbitror quicunque aures suas attentè consuluerint. Dico igitur Francicæ linguæ, vt & Græcæ & Latinæ, duo esse tempora, -74- longum vnum, alterum breue: itidémq. tres tonos, nempe, acutum, grauem, circunflexum, non ita tamen vt in illis linguis obseruatos. Acuunt enim Græci syllabas tum longas tum breues, & Latinos idem facere magno consensu volunt Grammatici, quibus planè non assentior. Sed hac de re aliâs. Illud autem certò dixerim, sic concurrere in Francica lingua tonum acutum cum tempore longo, vt nulla syllaba producatur quæ itidem non attollatur: nec attollatur vlla quæ non itidem acuatur, ac proinde sit eadem syllaba acuta quæ producta, & eadem grauis quæ correpta. Sed tonus vocis intentionem, tempus productionem vocalis indicat. Nihil autem accidere potest auribus magis ingratum quàm si breuem producas, longam corripias, quod ij experiuntur qui peregrinos, aut Galliæ populos Francicè minus purè loquentes audiunt: veluti quum Turonenses aut Pictones audimus pronuntiantes mestrèsse |u-u| pro maistrèsse |-uu| aut mèsse |-u| pro mèsse |uu| vel Sabaudos pro faicte, |uu|, proferentes fèste, |-u| pro Prophete |uuu|, prophèste |u-u| pro misericorde quinque syllabarum natura breuium misericorde penultima longa: vel Italos proferentes parole |u-u| pro parole |uuu| quoniam suum parola sic pronuntiant. Illa verò productio in Francica lingua etiam in monosyllabis animaduertitur, quæ est propria vis accentus circunflexi. Sic productè circunflectuntur: ie veu, tu veux, il veut, volo, vis, vult, quod deprehenditur -75- si prioribus illis opponas veŭ, votum: & veux, vota: quæ corripiuntur. Sic corripitur beuf & neuf singulari numero: quorum recti plurales, beûfs & neufs, quiescente f litera, circunflectuntur: vt eûlx & ceûlx. Item fit, fecit, & fut, fuit: & eut, habuit: corripiuntur: fist, faceret, & fûst, esset: & eûst, haberet, circunflectuntur, vt planè pudendus sit error tum scriptorum tum typographorum qui hoc discrimen scripturæ & pronuntiationis non obseruant. Sic etiam êst, rôst, tôst, circunflectuntur itidémque plâist, placet: plûst, plueret, quibus opponuntur correpta et coniunctio copulatiua: plaid, contentio iudicialis, pleut, placuit: plut, pluit. Itidémque circunflectuntur je meûr, morior: tu meûrs, moreris: corripiuntur autem meur, maturus: & meurs, maturi: fœmininum autem meûre, matura, est trochaïcum: quæ vsu non regulis discuntur. Cæteræ verò syllabæ, id est quæ neque acuuntur neque circunflectuntur, natura breues censentur, exceptis monosyllabis, quę quoties enclitica secum trahunt, producuntur, vt si ie di dactylum sonat: |-uu| qui est ce, amphibrachum |u-u|, qua de re in encliticis. Sunt autem hoc loco mihi admonendi peregrini paucissimas esse longas syllabas in Francica lingua, præ innumerali breuium multitudine: ac proinde verendum illis esse potius ne breues producant, quàm ne longas corripiant, præsertim vbi falli possunt Latinę linguę quantitate: sic exempli gratia, Natura, Vectura, Fortuna, Persona, -76- & similia, Latinè penultimam producunt: at Francicæ voces, nature, voiture, fortune, personne, eandem corripiunt. Operæ pretium etiam fecerint, si hoc quoque diligenter obseruarint, maximum esse in Francica lingua vitium penultimam natura breuem producere, quotcunque & quæcunque consonantes illius pronuntiationem remorentur. Sic in desordre, rètordre, discorde, misericorde, noblèsse, parèsse, aborder, dormir, endormir, porte, apporter, enhorter, exhorter, & infinitis aliis penultimæ positione longę, natura tamen corripiuntur. Sic etiam breues priores in comme, sommeil: dormir, endormir: bonné, donne, belle, nunquam nisi vitiosissimè producuntur, ne in metris quidem: qua in re grauiter ab iis peccari video qui Francicos versus non tantùm syllabarum numero, & 'ομοιοτελευτοις, quæ rythmos vocamus, æstimant, sed etiam pedibus Græcorum & Latinorum more metiuntur: audax & nobile certè inuentum, sed quod maxima difficultate non caret, tum propter longarum syllabarum penuriam, tum quòd, vt modò dixi, in Francica lingua nulla positio penultimam natura breuem sine maxima aurium offensione producat. Etsi verò breuium & longarum discrimen vsu potius quàm arte discitur, tamen paucas istas regulas mihi libuit in peregrinorum gratiam à me obseruatas subiicere.
Prima Regula. Non paucæ dictiones Francicæ solis breuibus constant, vt misericorde, -77- quæ vox quinque breuibus natura syllabis constat. At nulla constat pluribus productis: minimè id quidem quasi non inueniantur voces in quibus plures sint syllabæ natura longæ: sed quoniam, vel antepenultima longa, si penultima sequens breuis fuerit: vel penultima longa sic dominatur, vt reliquæ præcedentes syllabæ, quanuis natura longæ, nec acuantur tamen, nec verè producantur. Exempli gratia, Hęc dictio entendèment constat ex duabus prioribus natura longis, vt in proxima regula ostendemus, prior tamen est æquali tenore proferenda, tono & quantitate in syllabam antepenultimam reiectis. Quod si huic dictioni subieceris enclyticam, vt entendèment bon, tunc sola eius vltima acuetur, reliquis velut in ordinem redactis. Sic in hac voce entendre, quanuis tres priores sint natura longæ, sola tamen penultima acuitur & producitur, ex tertia regula quam mox trademus. Sic in hac voce envie, inuidia, etiam diuisa, vt, en, vie, in vita, auditur amphibrachus |u-u|, propter penultimam longam: at in nomine envieux, propter penultimam breuem auditur amphimacrus |-u-| producta antepenultima quæ in envie corripitur.
Secunda Regula. Omnis syllaba desinens in literam m vel n, non geminatam, sed sequente alia consonante, est natura longa. Est igitur endormir dactylica vox |-uu| feindre, teindre trochaicæ, |-u| bonté, spondaica: |--|: temporel, dactylica |-uu| quod etiam in diuersis dictionibus -78- accidit, vt bon pais |-uu|. Sed quid si m vel n geminetur? tunc syllaba corripitur, vt somme, comme, donne, bonne, sonne, tonne, |uu| consomme, ordonne, resonne, estonne |-uu|: quamobrem etiam songer, besongne, & similia penultima breui proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est n duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò gn ponitur pro altero n, quod molle vocauimus. Excipe ennemi |-uu|.
Tertia Regula. Omnes dictiones terminatæ per e fœmininum, proximè præcedente vocali, producunt penultimam, vt aimee, fondue, velue |uu-| mue, nue, due, fie, lie, amie, joue, loue, moue, noue, aije, plaije, ioije, voije |-u| enuoie |u-u|. Quod si illud e fœmininum mutetur in e masculinum, tunc eædem illæ penultimæ corripiuntur, vt nuer, muer, fier, lier, iouer, louer, nouer, enuoijer |-uu|.
Quarta Regula. Diphthongus au semper producitur siue in penultima, vt aultre |-u|, autant |--| haultain |-u|: siue in antepenultima, vt haultement |-u-|, haultaine |-uu|: siue in vltima trahente secum sequentem dictionem, vt hault et droict |-uu|.
Quinta Regula. S inter duas vocales deprehensa, ac proinde, sicut suo loco diximus, per z pronuntiata, & vocalem singularem & diphthongum antecedentem producit, vt iaser, braise, -79- saison, plaisir, cause, bise, mise, prise, oser, chose, poser, choisir, loisir, noise, toise, vser, ruse, muse, cuise, frise, |-u|: & in antepenultima, vt causera, osera, embrasera, reposera, choisira, prisera, cuisine, vsera, accusera, excusera, vsage, visage |-uu| camuse |u-u|: nisi obstet penultima alia ratione longa. Tunc enim penultima dominatur, vt prisee |u-u|, accusee, excusée |u--u|. Excipe e fœmininum occurrens, quod nunquam producitur, vt peser, gesir, |uu|: gesine, |uuu|. Item treze |uu|. quatorze, |uuu| moisi |u-|, cramoisi |uu-| voisin, cousin |uu|: voisine, cousine, |uuu|.
Quinta Regula. A cum i quiescente ante duplex ll molle cum e fœminino dictionem finiente est longum, vt aille, baille, caille, faille, maille, paille, saille, taille, vaille |-u|.
Sexta Regula. Personæ verborum desinentes in asse vel isse producuntur, vt passe, aimasse, ouisse.
Septima Regula. Omne s sequente consonante quiescens (quibus autem in syllabis quiescat suo loco diximus) vocalem præcedentem producit, vt ante sl, hasle, isle |-u|: ante sm blasme |-u|, aimasmes, |u-u|, esmeuté, esmouuoir, |-uu|: blesme, mesme |-u|, caresme, baptesme, |u-u| escriuismes |uu-u|: seusmes |-u|: receusmes |u-u|: vismes, fismes, |-u|: entendismes |uu-u|: cosme |-u|: ante sn, vt asne |-u|: alésne |u-u|: rosne |-u|: ante sp, vt esperon |-uu|: esperonné |-uu|: espier, |-uu|: ante st, vt ost, rost, tost, fust, fist, eust, circunflexa -80- haste, taste, tèste, bèste: èstre, maistre, naistre: fèste, giste, viste, crouste, vouste |-u|: etiam in polysyllabis, vt desuoijer, |-uu|. Excipe esté pro verbo esse, & pro æstate |u-u|: rotir, roti, contra naturam sui primitiui rost. Pronomina verò nostre & vostre ancipitem habent priorem: breuem videlicet si nomini cui adhærent præponantur, vt nostre maison, vostre raison, |uu-u|: sin postponantur, longam, vt ié suis vostré, patenostre |uu-u|.
Octaua Regula. Omnis syllaba ante geminatum rr, producitur, vt catairre, |u-u| catairrèux |u--|: fèrrer, guerre, tèrre, pourrir |-u| entèrrer |u-u|.
Encliticæ dictiones vocantur, quæ à præcedentis dictionis tono pendent, de quibus hæc regula certissima est.
Omnis dictio monosyllaba longa vel polysyllaba in longam desinens acuitur, & breuem proximè sequentem dictionem, siue monosyllabam siue etiam dissyllabam suo tono subiicit, quasi cum ea coiens: quod valde optarim in peregrinorum gratiam notari accentu acuto, sicut Græci consueuerunt. Exemplum monosyllabarum, c'èst´ moi, c'èst´ vous: c'èst´ lui: cela èst´ bon, c'èst bién dict: sera bién faict: on s'én va. Exemplum dissyllaborum, vn -81- bón païs: vne chose bién dicte, vne chose bién faicte: on s'én ira.
Accentus interrogans eo differt à dictione enclitica quod ipsa vltima syllaba orationis per interrogationem conceptæ, quęcunque & quantacunque illa sit natura, in Francico sermone acuitur, vt que dites vous? ferez-vous cela? ne vous repentirez-vous iamais? cuius pronuntiationis vsque adeò sunt obseruantes Normanni, vt etiam si nihil interrogent, sed duntaxat negent aut affirment aliquid, sermonis finem acutè, non sine aurium offensione pronuntient.
Subunionem cœperunt accuratiores typographi notare linea diuersas dictiones interiungente quam Hebræi Raphe appellant, vt di-ie, dit-il, fit-il, sais-ié, diras-tu, quibus sic vtuntur Galli, vt Latini suis illis inquam & inquit, & aliquantulum ab encliticis ista differunt.
Apostrophon, id est, aduersæ siue elisæ vocalis notam cœperunt vtiliter iidem -82- Typographi Græcos imitati adscribere, at non vbique, quod tamen factum velim, eorundem Græcorum exemplo. De hac autem nota certæ sunt sequentes regulæ.
Prima Regula. Omne e fœmininum sequente quacunque vocali, eliditur in pronuntiatione, vt l'auaritieux, l'espee, l'ingrat, l'ouurier, & sequente h quiescente l'homme: l'huis: la femm'auaritieuse, la fauls'obeissance, la mauuais'inuention, ce qu'on dit. Magnum igitur vitium est istam elisionem non obseruare, quod in versibus inprimis sine exceptione obseruatur: in quibus nullus est e fœmineo locus, vel in quarta syllaba, si versus decem fuerint syllabarum, vel in sexta si fuerint Hexametri, quos vulgo Alexandrinos appellant. Et generaliter in omni Francicorum carminum genere e fœmineum in vltima versus syllaba pro nihilo habetur.
Secunda Regula. a in articulo la ante eandem vel aliam vocalem eliditur, vt l'auarice, l'espee, l'ignorance, l'auenture, l'vmbre, l'hostèsse. Idem maiores nostri faciebant in possessiuis pronominibus ma, ta, sa, vt m'espee, s'espee, vt adhuc loquuntur Sabaudi. Sic in veteribus sepulchris sæpissimè legitur s'ame. Immò adhuc hodie dicitur m'amie, s'amie, m'amour. Sed vsus obtinuit vt in cæteris dictionibus potius vsurpetur solæcismus, substitutis pronominibus masculinis, mon, ton, son, vt mon espee, mon hostèsse, son auarice, son ignorance.
Tertia Regula. i nunquam eliditur nisi ante -83- pronomen il, vt s'il vient pro si il. Malè igitur Lugdunenses ce qu'est, pro ce qui est, s'on pro si on, quo tamen abusus sum ego licentia poëtica in Psalmorum interpretatione. V verò & u nunquam eliduntur. Sic Marotus, s'ainsi pro si ainsi.
Obseruandum est autem peculiariter fœmininum adiectiuum grande, in quo e, consueuit etiam ante consonantes elidi, vt vne grand besongne, vne grand' chose, vne grand' femme, vne grand' meschanceté.
Aphæresi non vtuntur Franci, quantum nunc quidem possum meminisse. Illam enim Prouincialium Aphæresim Dieu nous pelle, s quoque putidè pronuntiata pro Dieu nous appelle, nemo Francus emendatè loquens patienter tulerit.
Syncopa in nonnullis vocabulis est vsitata, vt donra, pro donnera, amèrra pro amènera: emprise pro entreprise: ouent, pro osteuent. Sed baurra pro baillera, proprium est Parisiensium vulgo. Sic in quibusdam futuris verborum exteritur e, vt envoîrai, ennuîrai, essuîrai, loûrai, pro integris enuoijerai, ennuijerai, essuijerai, louerai, quæ regularia sunt ab infinitis, envoier, ennuier, essuier, louer. Neque mihi dubium est quin futura recevrai, apercevrai, aurai, ab infinitis recevoir, apercevoir, avoir, fuerint -84- initio recevrai, appercevrai, averai, et siqua sunt alia huiusmodi.
Apocopa verò vtimur etiam vulgo in quibusdam, vt a'vous, pro auez-vous? sa'vous, pro savez-vous? Illud autem aga pro regarde, & agardez pro regardez Parisiensum vulgo relinquitur. Sed de istis hactenus.
On a représenté en caractères gras le texte composé en «lettres françoises» (police cursive dite aussi «Civilité»). On a utilisé les conventions suivantes pour les cursives:
On a transcrit par i l'i court et par i l'i long, bien que ces deux variantes soient utilisées apparemment indifféremment. On a réservé le j pour représenter le «i consonne» noté dans l'original par un 'j' en caractère romain.
Les autres variantes de la police Civilité, qui nous ont semblé purement esthétiques, sont transcrites toutes par la même lettre (ce qui explique les répétitions figurant dans la transcription, l'original comportant différentes variantes pour la même lettre).
On a résolu les abréviations conventionnelles latines en ajoutant les lettres abrégées ainsi: Nã => Nam.
On a corrigé les coquilles probables suivantes:
Les problèmes de ponctuation et de lettres imprimées à l'envers ont été corrigés sans mention particulière.
Par ailleurs on signale que les mots suivants, très peu lisibles, sont d'une reconstitution hypothétique.