Title: Insula thesauraria
Author: Robert Louis Stevenson
Translator: Arcadius Avellanus
Release date: September 8, 2022 [eBook #68935]
Most recently updated: October 19, 2024
Language: Latin
Original publication: United States: E. Parmalee Prentice
Credits: Aurēliānus Agricola
Mount Hope Classics
Vol. V.
Prostat apud
E. Parmalee Prentice
37 Wall Street,
New York City, N. Y.
Copyright By
E. Parmalee Prentice
1922
Latin Press Printing Co., 336 West Girard Ave., Philadelphia, Pa.
For permission to publish this Latin version of Treasure Island, I take pleasure in expressing my thanks to Messrs. Charles Scribner’s Sons, American publishers on Mr Stevenson’s works.
E. Parmalee Prentice
37 Wall Street,
New York, N. Y.
Disciplinæ linguæ Latinæ, litterarumque Romanarum ac Latinarum studiosi et cultores ævi nostri universim in duo castra abeunt. Una eorum sunt, qui Latina lingua in rebus scholasticis veluti sermone vivo ac præsenti tamquam adminiculo utuntur, quos ideo Scholasticos appellamus. Hi fere sunt Magistri ac Professores Seminariorum Sacerdotalium iurisdictionis atque obedientiæ Pontificiæ Romanæ. His adnumerandi sunt omnes sacerdotes, Ordinesque Religiosi in omni terrarum orbe, atque eruditi sæculares, sive laici, veluti professores, advocati atque medici, assecla Cœtus Romani, vel, ut vulgo dicimus, Ecclesiae Romanae in omnibus terræ gentibus. — Altera castra sunt eorum, qui a Cœtu Romano desciverunt, et, quoniam civilitatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas conservandas prosequendasque iudicant. Verumtamen, quum usum sermonis, et exercitationem in rebus scholasticis Latinis defectione amiserunt, Latinam linguam ex auctoribus Romanis eruere, atque tanquam ab extrinseco, in usum linguæ introire tantant. Hos, fortasse, philologos recte appellabimus.
Nos in medio sumus, utpote qui et sermonem Latinum callemus, ususque scholasticos scimus, nec philologiæ sumus ignari.
Cordatissimi quique ex castris philologorum, præsertim ex quo gentes e nuperna carnificina emerserunt, haud aliter de his disciplinis, quam scholastici sentiunt, palamque prædicant scientiam Latinitatis non modo ad culturam Romanam sarta-tecta servandam prorsus ex re generis humani esse, verum etiam ad animos singulorum civium omnium gentium humanitate, cultu, fide, probatis moribus imbuendos supremæ esse necessitatis. Quin, nonnulli haud dubitant addere, si gentes omnium stirpium ac terrarum in pace, in concordia, atque intra Ius Gentium perseverare, tumultus, seditiones bellaque evitare velint, haud posse sine adminiculo unius linguae gentium, Latinæ nempe, vivere, quam sine aere.
Atque hæc est causa et ratio efficiens seriei voluminum Classicorum Montis Spei, quorum isthoc volumen Insula Thesaurariæ est quintum. Quandoquidem materia substrata huius operis navalis ac maritima est atque piratæ, ab omnibus litteris Romanis, linguaque Latina maxime aliena, nihil enim in hoc genere a Romanis ad nostrum ævum derivatum est, vix quisquam mortalium proinde animum induxerit ad fabulam istius indolis Latinitate donandam. Verumtamen si Latina lingua se ad quidpiam audendum ineptam comprobaret, quatenus nempe doctrina humana, non lingua ipsa, deficeret, tamen fatendum esset Latinam linguam ad usus modernos aptam non esse, ac, proinde, inutilem, nec in scholarum curriculis ferendam. Atqui hæc ipsa est philologorum “confessio fidei.” Quum vero nobis persuasissimum esset prorsus nihil in hominum mundo dari quod Latine edisseri – imo melius quam idiomatibus modernis — nequiret, nihil supererat, nisi ut fiduciam nostram factis confirmaremus. Ausi itaque sumus tam tersa ac proba Latinitate quam quá pares eramus, incredibile tentare, nova verba Latina creare, aut adaptare, nullis verbis barbaris admissis; atque hæc est novitas rei, quam Humanissimis Lectoribus in omni orbe hoc volumine complexam porrigimus.
Ab amico semel iterumque audivi memorari machinamentum in Palatio Vaticano, Romæ, in sedibus Latinitatis, quo homines aut merces aliaque onera in sublime tolluntur, aliquo vocabulo Græco appellari. Atqui machinamentum illud notissimum in historia Romana est, partim ad tollendam aquam, partim milites in muros hostium, sæpius descriptum (Liv. 24, 34, Sil. Ital. 14, 320, ss), sed non nominatur, sed Flavius Vegetius Renatus (Instit. Rer. Milit. 4, 21) perinde atque Æneas in suo tractatu “De Toleranda Obsidione” (Cap. IX.) bis memorat sub nomine tollenonis, cuius effigiem etiam fert editio Lugd. Batav. anni 1645.
Hoc exemplo tantum sit ad ostendendum non omnia Romanis ignota fuisse quæ ipsi nesciamus, nec proinde novis vocabulis opus esse, nisi prius certe constat rem prorsus novam, ac Romanis ignotam esse. Ut addam exemplum alterum. Conclamatum in toto mundo est paucis annis ab hinc, quum par rotarum fabricatores commenti sunt, cui singuli insidere, atque celerius vehi possent. Nomen aptum ad nostra usque tempora nullis linguis ei repererunt, et in sua inscitia continuo ad vocabula Latina aut Græca recursant et ineptiunt, veluti velociped, bicycle, quum si vel parum Latine scirent, reperirent vocabulum Romanum birotam.
Minime igitur existimandum est Latinam linguam esse impotem, modernas autem terminis technicis scatere. Quin contra. Technici et fabri parum aut nihil sciunt Latine, et quum suæ linguæ eos fallunt, pro salute sua ad Romanos Græcosque recursant, ibi autem, quum sint imperiti, inepta vocabula exquirunt, unde fit ut termini technici modernorum idiomatum fere omnia absurda et absona reperiantur.
Machinatores et fabri ac technici, qui machinamenta comminiscuntur, partes, saltem Anglica vernacula, digitos, ungues, pedes, genua, oculos, talos, plantas, cubitos, simios, caudas, et huius generis nominibus appellant. Quum vernacula haud sufficit, præsertim apud chemicos, ad Latinam Græcamque linguas recurrunt, quæ vocabula quam ipsi penitius non intelligunt, monstra Latinitatis et Græcitatis creant, uti aviare, submarinum, basis, automobile, locomobile, locomotivum, motor, tractor, elevator, cafeteria, restaurant, vitamen, et sic deinceps. Videamus singula:
Aviare, aviatio, aviator, verba, quibus volatum hominum, navigationem aeream ac navigatorem nostri technici significari volunt. Ipsi, utique de avi cogitant, quasi muscæ, culices, papiliones ac vespertiliones non æque volent. Nesciunt enim verbum idgenus Latine nullum esse; si autem esset, significaret a via in ávia, dévia (sine via), in tesqua, in deserta aliquem deducere. Latine eiusmodi homines aeronautas appellamus. Verum si e volare nova fingere volumus, licet eos volucrios, naves volucrias alites, alivolas appellare.
Submarinum, vocant navim, quæ ad arbitrium sub aquam mergi et emergi potest. At inepte dictum. Sub mari nihil aliud est quam terra, cuncta alia sunt in mari. Tum navis idgenus non modo in mari, sed in lacubus, fluminibus, vino et lacte quoque mergeretur. Latine id nos mergulam appellamus, quoniam habemus mergum, mergulum, mergitem, quia vero de navi agitur, placuit formam fœmininam in usum convertere.
Basis linguis modernis in diversissimos usus adhibetur, etiam volunt ea stationem mergularum significare occultam, unde mergularii suum victum, arma et iacula clam hostibus commode comparare possint. Nos eam suppetiarium appellamus.
Automobile figmentum Francicum imperitissimum, quo nihil est revera auto-immobilius. Homo est automobilis, animalia cuncta sunt automobilia, sed machilla ea non est. Itaque placuit nobis id Latine digam nominare, ad normam bigarum, trigarum, quadrigarum, in quibus iga iugum significat, d autem in nostro vocabulo de, i. e., déiugum, á-iugum, sine iugo.
Locomobile, locomotivum, figmentum — ut putamus — Americanum. His autem vocabulis partim machinam portabilem, partim talem designare cupiunt, quæ vehicula, carros, vectacula, e loco in locum divectare valeant. At sol, terra omnia corpora cœlestia locomobilia sunt; atque in hoc mundo nostro partim Sol ipse, partim vis attractiva molis telluris sunt sola locomotiva. Proinde æquum existimavimus nomen machinæ effingere ex iusta radice Romana, cieo, verbo probo, et cietrum appellare, quo nihil aliud denotaretur quam machinamentum ad vectandos carros quacunque reoneratos.
Motor, tractor, elevator, vocabula Latina quidem, sed inepte applicita. Per primum enim cietrum, sive cietorium volunt indicare, quod alias machinas in motum, cursum, versationem agat, verset atque motet, quod eapropter motatorium posset vocari; alterum præsertim agricolarum cietorium est, quod aratra — unum aut plura — “discos,” hirpices, per arva vectet, non modo “trahat,” quod ex tractione vectura non necessario sequitur. Denique elevator hoc sensu est idem quod, ut supra ostendimus, Romanis tolleno vocabatur. Sciendum præterea est præceptum Emmanuelis Alvari, de terminatione — or:
“or maribus servit, muliebris demitur arbor”
quod significat omne nomen substantivum Latinum, quod in -or exit, personam marem, h. e., hominem, non machinamentum, rem neutri generis, denotare.
Cafeteria, videtur esse figmentum Hispanicum, eodem modo, quo in locum vocabuli Romani classici, “peditatus,” infanteriam, h. e., turbam, catervam, agmen “infantum,” loco “pubis Romanæ,” “iuventutis Romanæ” supposuerunt. Verumtamen in sua inscitia nesciebant — teriam Latine -tarius, -ia, -um esse, in qua terminatione t pars radicis est, quo tamen caffa (cah-ve) caret. Latine caffariam (tabernam) vocare licebit.
Restaurant, verosimile est Francorum deliramentum esse. Participium Præsentis Latine semper Subiectum activum, ergo plerumque hominem denotat, itaque restaurans homo est, non locus. Latine ganeam, popinam, cauponam istiusmodi locum appellamus. Non nostrum vocabulum est, sed memoramus tamen ut rem inconditam e centenis millibus “terminorum technicorum” idiomatum modernorum. E novissimis chemicorum esto
Vitamen, vel, ut ipsi ambigui scribunt, vitamine, atque vitamin, quo aliquid recens inventi ex genere substantiarum, quibus vita humana nititur, in quibusdam cibis. Imperitus Latinitatis medicus, aut chemicus fando audivit formativam particulam -men, atque — mentum; sed iam nesciebat eam verbis tantum appendi, non autem nominibus substantivis, sic, ligamen, certamen, luctamen, h. e., ligo, certo, luctor. Quum hoc sit principium, vitamen, composi tum e vito, vitare, devito, evito, loco vitam gignendi, aliquid evitandum suadet.
Sufficiant hæc pauca memorasse ad ostendendum Benevolis Lectoribus idiomata moderna suis terminis technicis minime gloriari posse si trutinæ rationis iniiciantur et cum Latinis sive Romanis, sive Medii Ævi, sive nostræ propriæ creationis compensentur. Romani a nobis vestitu, alimento, domibus, supellectili, artibus fabrilibus, agricolatu, mercatu, itinere faciendo, ludis, moribus multum differebant. Nec tamen existimandum est iis in omni humana occupatione verba defuisse; sed magna pars litterarum Romanarum intercidit, nec verborum monumenta ad nos pervenerunt, prohinc, etiamsi in vita Europæorum quotidiana usque multa vocabula ut Latina circumferuntur, tamen, quoniam nulla scripta auctoritate confirmantur, iis, saltem publice scribendo, uti nemo audet. Quid de mercibus plumariarum, tenuariarum, ubi muliercularum stolæ, subarmalia, strophia, mitellæ, infulæ, patagia, centenaque alia munditiei paraphernalia parabantur, venibantque omnino ut in nostris tabernis, nulla fuerunt nomina? Fuerunt certe, ac plurima horum etiam hodie exprimi queunt, perinde ut in omni negotio et industria, in fabricatura, mercatura, tabellaria, argentaria, bastagaria, modo sciamus. Haud exigua pars eiusmodi vocabulorum in variis meis libris iam evulgata est, sed, fortasse maior necdum descripta est. Si fata siverint, fortasse cætera quoque litteris committam.
Usque quo philologia penetraverit, imperitosque a vero seduxerit, exemplo sit catalogus librorum scholasticorum atque liturgicoram, in Italia impressus et evulgatus, qui casu nobis sub oculos cecidit. Tametsi in eo nulla est affectatio elegantiæ sermonis, quin ipsa adeo Romana Latinitas negligitur, mirum admodum est documenta dogmataque Philologiæ Germanicæ inter vocabula, ut posta, maroquin, chagrin, aut Romana, uti Status, libros arcessere, scaturire (in bonam partem), aut Græca, uti praxis, paradygma (Græcis paradeigma est), reperiri, veluti adparant, latina, hebraica, græca, ius, iuxta, eius, tum jus, ejus, caelum, cælum, parochus atque paroeciae. Si iam hæc lues philologiæ Germanicæ etiam in Italia grassatur, quin, quod longe plus est, in ipse medulla Latinitatis, in Hierarchia Romana, conservatrice priscarum veritatum avitorumque morum bacchatur, iuvabit pestilentiæ istius ab altioribus fontibus repetere originem.
Ingenia Germanorum in speculationes Metaphysicas tam prona, post vicissitudines ieiunas Leibnitz, Immanuelis Kant, Fichte atque Hegel, quibus nihil demonstratum est, ad subruenda instituta Christiana conversa sunt, instaurata “Critica penitiori,” quibus et vita exsistentiaque Iesu in dubium vocata sunt, fides biblica primum, deinde fides historiæ Græciæ, denique Romæ negata, et cuncta ad fabulas relata sunt. His permotus Schliemann opus effodiendæ Troiæ suscepit. Dum hæc fiebant Franciscus Bopp[1] indagabat origines linguarum, opusque suum dimidio sæculi superioris evulgavit. Ingentem animorum suscitavit in omni Republica Litteraria motum. Corssen[2] collectis veteriorum philologorum de antiquitatibus linguæ Latinæ operibus, fructum eorum suamque doctrinam duobus voluminibus protulit, præmiumque Academiæ Berolinensis reportavit. His incitatus W. Brambach[3] opus doctum edidit de ratione orthographiæ Latinæ de novo instituenda, Theodorus autem Mommsen de Historia Romana prorsus e radicibus evertenda ac de novo struenda. Præcursor tamen his omnibus exstitit Fridericus Tiburtius Magister linguæ Latinæ in Schola ad Stæ Catharinæ, Lübec, qui 1822ᵒ libellum utilissimum edidit de Modo Coniunctivo Latino Græcoque in Systema redigendo, qui primus nos docuit quid Grammatici Romani per Coniunctivum atque Subiunctivum intellexissent.
Interim etiam Corpus Inscriptionum Romanarum novæ recensioni subiectum est sub auspiciis Theodori Mommsen multis additamentis auctum. Sine dubitatione maximi momenti harum erat Monumentum Ancyranum, 1554ᵒ a legatis Ferdinandi I., Imperatoris Sacri Romani Imperii, Regisque Hungariæ ad Portam Sublimem, Antonio Verantio, Archiepiscopo Agriensi (Hungaris Eger) atque Francisco Zay, Ancyræ (modo Angora) in Galatia, inventum, a pluribus interpretatum, præsertim a Iusto Lipsio, atque, postquam eius versio Græca quoque inventa esset, a Ioanne Franzio, denique commentariis illustratum est ab A. W. Zumptio.
Dum hæc summa studia philologica in Germania agitabantur, reliquæ gentes stolida inertia mirantes circumstabant attonitæ. Studiosi omnium gentium Sc. Universitatibus eo itare cœperunt, dempta fere sola Francia ac fortasse Hispania. Angli suam linguam Latinam enuntiandi rationem examini subiecerunt, atque anno 1872ᵒ enuntiationem Romanam adoptarunt, quos post annos tres Americani secuti sunt, quod gloriá utriusque gentis dictum sit.
Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quæsiverunt Germani, sed argumenta ad suas præconceptas doctrinas, atque præiudicia iam pridem parata, suffulcienda. Ostendendum enim erat universo mundo omnes omnino philologos in toto terrarum orbe errare, semperque errasse, atque paucos suos philologos doctrina cunctis præstare et antecellere.
Quidnam ergo tantis moliminibus effectum est? Prorsus nihil.
Ne unus quidem codex Romana scriptus manu repertus est; nec unus quidem sæculo VII aut VI antiquior, nec ullus quem longe doctiores interpretes Latini non perquisivissent.
Soli itaque Latinitatis fontes manserunt, qui antea fuerunt, sermo vivus, præsertim Hierarchia Romanæ, eiusque alumnorum, lapides, marmora, tabulæ aheneæ, numismata, atque nummi Romani, inscriptiones Græcæ, opera Grammatica Romanorum et Græcorum.
Unde ergo manat illa ingenti audacia in omni mundo circumlata venditataque Germanorum scientia? Ac, tandem, quid nos docet stupenda illa Germanorum eruditio et doctrina?
Respondemus ad primum: Accuratius examen “optimorum” codicum, philologi Germanici causantur et affectant. Ad fidem suam tuendam ac sustinendam in omnibus suis editionibus incredibili industria exscripserunt “variantes lectiones,” ex quibus dein ipsi selegerunt quod ratum et acceptabile sibi videbatur. At horum codicum nullus præstat alteri: nullus est Romanus, omnes sunt monastica, nullus est maioris fidei quam alii libri monastici et scholastici, quos iidem ipsi, philologi Germanici in nullo numero habent. Præterea, ipsi non exscripserunt illos “optimos codices,” sed scribendi rationem data opera perverterunt, h. e., ubi cum dogmatibus Brambach congruebant, exscripserunt, ubi differebant, ad mentem Brambach adulteraverunt. Præcepta Brambach sunt sicuti Alcoranus: quidquid cum iis concordat, est dogma; quidquid differt, est hæresis.
Respondemus ad alterum: Nihil est in Grammaticis Romanis, in cæteris auctoribus, in codicibus, lapidibus, tabulis, nummis ac numismatibus erroneum, dubium, ambiguum, ignarum, nisi palpabiliter stultum, ac puerile, quod Germani non corraserint ad subruendam traditam patrum orthographiam. Prisca superstitio theologorum, quasi Latina lingua ex Hebraica derivata sit, cessit superstitioni novæ, Boppianæ, suorumque fanaticorum, quasi Latina lingua e sanscritica originem traxerit, negando etiam manifestissimam originem Græcam, aut Semiticam, quum nemo sobrius, sanus et cordatus negaverit, ipsis Grammaticis Romanis sic asserentibus ac docentibus, plurima vocabula præsertim Græcitati Ætolicæ deberi; cui nos etiam linguam Hebraicam aliasque, adnumerare possumus. Siquando fit — fit autem continuo — ut philologus Germanus in incitas agatur, quum eum fateri fontem sui mendacii — propter nimiam stultitiam pudet — describit ementitam orthographiam, hunc fere in modum: caelebs (non coe...), aut simpliciter, harena (melius quam arena) vide Brambach, Ribbeck, &c. Videamus modo quædam particularia.
Aspernantur diphthongos æ atque œ, easque omnino exterminare conantur, atque a e, o e scribi præcipiunt. Quid est verum? Romani, si non inde ab initio, h. e., a temporibus Belli Punici primi, certe a temporibus classicis non modo has litteras in singulares formas redegerunt, verum etiam innumera integra vocabula in paucas litteras contraxerunt, quæ modernis typis, nisi speciales typi delineentur atque cudantur, exprimi nequeunt. Quicunque in bibliothecis inscriptiones Romanas aut specialibus typis, aut photographia repræsentatas propriis oculis videre cupiant, facile sese convincent.
2. Nolunt tolerare vocabula composita, uti respublica, agricultura, nihilominus, verumtamen, quandoquidem, et his similia. Atqui respublica, longe diversa est res a re publica; agricultura ab “agri-cultura;” nihilóminus a nihilo minus, quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur.
3. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; etenim ubi nos consonantes duplicamus, illi simplificant; ubi nos simplici utimur, illi duplicant, sic: nobis bacca, illis baca; nobis brachium, illis bracchium. Causa? “Optimi codices?”
4. Usque ad sæculum VIII-um litteræ minusculæ in orbe Romano omnino ignotæ fuerunt; proinde nullus unquam Romanus vidit litteras a, b, c, d, e, &c., sed tantum maiusculas, A, B, C, D, &c., et tamen Germani initia omnium carminum cum minusculis scribenda iubent, non suá linguá, sed Latina tantum, sic:
5. Spiritum h præfigunt vocabulis ubi nullus eius est usus, delent, ubi esse deberet; sic, umerus, quia Græce ὦμος; sed si nos Græce citamus, illi respuunt. At Græci etiam οἲνος scribunt, nos tamen vinum, et innumera alia. Umus (melius quam humus); harena (melius quam arena.) Ecquí? Alterum est humus, ex humido, ex humore; alterum ex areo, aresco, ardeo. At non verum quæritur, sed dogmata fulciuntur.
6. Nomina propria, si adiectiva fiant, minusculis sunt scribenda: est præceptum linguæ Germanicæ (quod Germani nomina substantiva omnia maiusculis scribunt), itaque romanum, græcum, hebraicum, persicum, gallicum, alexandrinum, sunt scribenda, siquidem Latina lingua Germanicæ originis est, ut Funccius[4] Germanus quondam docuit, et plures alii. Ita etiam tituli librorum, nomina mensium, etiam tituli honorifici, secundum regulas linguæ Germanicæ scribendi sunt.
7. Ex licentiis poeticis dogmata creantur: quattuor, repperi, rettuli, Iuppiter. Radicales quorundam vocabulorum aut omnino sunt breves, ut repente, aut communes per positionem, ut retro, quum poeta vocali longa eget. Fere omnes igitur poetæ consonantem insequentem duplicant ut vocales eiusmodi longæ fiant, aut si sint longæ, sed non satis manifeste, ut in quatuor, duplicando t id manifestum fit. Sic enatæ sunt geminatæ consonantes. At Hero Brambach satis hoc causæ est ut dogmata inde concoquat, et ea vocabula omnino sic scribenda imperet.
8. Condicio, natalicia, provincia, Porcius, concio, anclia. Hi profecto errores Romanorum sunt, cum furore tamen a Germanis cooptati. Nescio quo pacto, aures Romanorum similitudinem quandam inter sonos ci et ti audiverunt,[5] quam nos non audimus. Marcus T. Varro in suo libello De Re Rustica adventantem ad colloquium Marcum Portium Catonem, tamquam peritum rei pecuariæ, præsertim suum, Porcium (ex porcus, i) appellat. Etiam sine dubitatione constat Romanos constanter provinciam scripsisse. Atqui æque certum est verbum hoc ex provenio, -ire, -ni, -tum derivari, atque consules sortibus diremisse quæ ad quemque proveniret, cuius e supino deductum nomen provintiæ. Prorsus eodem modo conditio, ex ditio, -nis, ex dives, -itis, quasi divitio. Ita omnia alia in hoc genere, Germani antea contionem, scripserunt, postea concio factum est, asserebantque fieri ex cieo, ciére, civi, citum. At si ita esset, inde fieret concitio: quum hoc non quadrasset, rediverunt ad contionem, quam contractam ex conventio esse arbitrantur.
9. Epistula, adulescens, susum, setius. Horum ultimum proprie ad priorem classem pertinet, est enim archaismus contrarius priorum, h. e., ti pro ci. At Brambachiani semper contrarii esse cupiunt. Certe nullus grammaticus Germanicus est quin sciat verbum id esse e sequor, sequior, secus, secius. Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur. Epistula etiam ut susum agnitæ veritatis impugnatio est. Nemo scit melius Germanis epistolam επίστολην Græcorum esse, susum autem sursum. Fortasse in aliquo lapide ignarus faber Romanus ita sculpsit, more aliorum, uti, frustula, chartula, muliercula; sed Hero Brambach ad dogma cudendum etiam hoc satis est. Adulescens quoque impugnatio agnitæ veritatis est mala fide factum ab aliquo Romano ignaro, quod Brambach ingenti appetentia confestim amplexus est. Dicant tamen quidquid velint, vocabulum est ex oleo, olere, redoleo, oleum, aboleo, adoleo, adolesco, h. e., ad oleum, olentem, fragrantem iuventatis ætatem pervenio; aboleo, est contrarium, amitto oleum, fragrantiam, olidus, -a, -um, = fœtidus, -a, -um.
10. Civitatium, parentium, infantium, errores sæculorum, sed Germanis gratissimi. Fere innumeri interpretes vetustissimi, qui quum eleganter, “more Romano,” scribere affectabant, Genitivum pluralem Tertiæ in -ium finxerunt. Germani, utique, ambabus manibus errores hos apprehenderunt, atque stultissimis argumentis ex incrementis Genitivi conantur etiamnum suffulcire. At veritas non inde petenda est sed ex quæstione, utrum ea nomina sint substantiva, an adiectiva, an participia pura. Si primum, Genitivus erit -um, Abl. sing. -e; si alterum, aut tertium, Abl. s. erit -i, Genitivus pl. autem -ium. Civitas est nomen subst., parens, atque infans perinde. Parens quidem participium præsentis nunquam fuit et nunquam erit, quoniam verbum est pario, cuius part. præsentis est pariens, non parens. Contra, infans esse potest utrumque: si nomen, erit infante, infantum; si participium, -ti, -tium.
11. Conlegium, intellego, adpello, sunt deliramenta helleborosorum ac lymphaticorum omnium sæculorum; non est inventio Germanica, sed sunt iis præter morem chara. Offendimus hæc in lapidibus incisa ex temporibus Romanis ut innumera absurdissima, ita absurda, ut ne vel Germani quidem audeant ea repetere. Hi plerique erant analphabeti, ex audito dictabant fabris quid lapidibus inciderent, et quum ornate dicere vellent, istiusmodi monstra dictaverunt. At Germani argumenta suppeditant, atque manifestos errores sustinere conantur, præscribentes quæ præpositiones quibus consonantibus suas assimilent, non tamen præscribunt obficium; possent, sivellent.
12. Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fœdæ inscitiæ Germanicæ. Suspicantur quidem priora e Græco φύω, phyo, generare, producere, educere, et de plantis et de hominibus, sed quia nesciunt progressum derivationis, quemadmodum ex υ Græco Romani œ fecerint, œ abolere suamque stultitiam per e ei sufficere, quam traditam orthographiam præservare maluerunt. Est verbum Latinum, quod hic exscribere nolo, ex quo fit fœtus; per -men, particulam formativam obtinetur fœtumen, fœmen, fœmina, fœmur. Græcum υ Romani plerumque per u reddunt, veterrimi autem Romani υ per œ reddiderunt, uti Pœni, = punicus; pœna = punio; mœnia, = munio; sic enata sunt fœmina (fumina), fœmen, &c. Fœteo est ex pœteo, puteo, putidum, putresco, &c. Cœna est ex Græco κοίνος, η, όν, cuius verbum est κοινόω, coinóo, communem facio, participo, Romano sensu, communi mensæ cum aliis accumbo.
13. Octoginta, etiam est testimonium inscitiæ philologorum Germanicorum: En derivationem:
Particula formativa non est -ginta, sed -áginta, ut Græcis -éconta, quæ integro stemmati octo adiungitur, fitque octoáginta, unde, denique o in u mutatur, ut in septuaginta, fitque octuaginta. Stultitia Germanica non est audienda.
14. Satura. Nisi admodum erro, auctor huius erroris fuit Casaubonus philologus Francicus, quem magno zelo secutus est Dacerius perinde Francus, quorum doctrinam utique omnes Germani cum furore sectantur, ac multa de eruditione Germanica ob id iactant. Casaubonus igitur citat hæc verba M. Fabii Quintiliani (X, 1): “Satyra quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius” (C. Lucilius, 170–102), quæ deinde interpretatur, quasi asserat non genus modo Satyrarum, verum etiam ipsum nomen esse Romanum, ita ut non satyra, sed satura scribendum sit. Tum ipse asseclæque per longum et latum explicant saturam esse lancem mensalem fructuum, tum in Iurisprudentia legislationem variorum actuum una lege. Tum Germani irruunt. verbum saturam, velut satouram efferendum iactando. At hæc omnia absona figmenta et fabulæ aniles sunt.
M. Fab. Quintilianus non dicit verbum satyram esse Romanum.
Satyra non significat farraginem miscellaneam quarumlibet rerum, sed carmen ludicrum, iocosum, derisorium, sæpe acerbum, nec raro obscœnum, ut sunt etiam Q. Horatii Flacci. Nam si esset farrago, miscella, ut sunt omnia carmina, epistolæ in prosa, omnes fabulæ, historia, omnia omnino scripta humana, certissime verum esset Iuvenalis (Sat. 1, 30) dictum, “Difficile est satyram non scribere.”
Q. Horatius Flaccus ipse sic scribit (1. Sat 1, 32ss):
ita quidem ut interpretes etiam hodie dubitent eius scripta in hoc genere satyras appellare, sed malunt, ipso se duce Sermones vocare. Æquum itaque est seria Sermones, faceta, probrosa, iocosa, obscœna autem Satyras vocare.
Satyri fuerunt nautæ Græci, qui quoniam post diuturnas navigationes, iuvenes, absque societate muliebri, lascivia prope ad vesaniam concitati, quum in patriam redivissent, impetum promiscuum in mares æque atque in fœmellas intentarunt. Prohinc ut obscœni hirci a pictoribus sculptoribusque repræsentabantur, denique etiam in scenam inducti sunt. Annon Flaccus ipse de ludis satyricis scribens (in Arte Poetica) loco “Satyræ” continuo de ipsis hominibus Satyris tractat?
Hæc et similia, utique, non de vivis Satyris, qui iam longe nulli erant, sed de genere scribendi, de Satyra intelligenda sunt.
T. Livius Patavinus (L. VII, 2) sic scribit: “qui (histriones), non sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iactabant, sed impletas modis satyras descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti, peragebant. Livius (scil. Andronicus, 204 ante Ch.) post aliquos annos, qui ab satyris ausus est primus argumento fabulam serere, &c.”
Nusquam ergo quidquam in omni historia Romana agitur de stulto figmento et inscio “Satura” sua (quæ tamen non, ut Germani vellent, Satoura esset efferenda, sed ut Germanicum satüra) reperias, nec orthographia verbi in saturam sive satiram mutanda est, sed manebit, ut semper fuit, Satyra.
15. Lácrima, lácruma, carus, caritas, Carulus, putidissima figmenta ac depravationes arbitrariæ, sine omni auctoritate Germanorum. Veteriores Latini omnes, cum Cœtu Romano uná partim lacrymam, partim lachrymam, vetustissimo autem more, dacrymam scripserunt. Formatum autem verbum e Græco est, δακρύω, lacrymo, δάκρῡμα, id quod deflemus, illacrymamus. Ergo nullum esse potest dubium quin lacryma Latine recte scribatur, nec ab eo recedendum est. – Æque impudens affectatio est carus, caritas, quæ omnes Latini semper ut charus, charitas scripserunt, moris tamen semper fuit carum scribi ac dici si pretium significavit, charum si affectum. Notissimum verbum Græcum est χάρις, χάριτος, accusativus χάριν, aut χάριτα, gratum, gratia, unde χάρμα, -ατος, charisma, charismatos, quod gratum, gratiosum facit, hinc etiam εύχαριστία, eucharistia, gratus animus, gratiarum actio.
Quum Germani nobis persuadere velint sonum ch, Græcum χ, esse, aut fuisse contra naturam Latinæ linguæ, quia Itali affectant eum efferre se non posse, dicereque scola, Cristus, scema, loco scholæ, Christi, atque schematis; Franci autem, quamquam pro campo, champ, charisma, charme, quidem scribunt, sed a gutture ad dentes sonum transferunt, dicuntque shamp, et sharm, id Latinæ quoque linguæ convenire. At, num Germani arbitri sunt linguæ Latinæ? Grammatici Romani prorsus aliter nos docent. Priscianus (Libs. I. VI, sæpius) citat C. Cæsarem ipsum, hunc in modum: “Cæsar in Anticatone Priore: ‘Uno enim excepto, quem aliusmodi, atque omnis, natura finxit, suos quisque habet charos.’” At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque linguam Latinam corrumpere. Quid inscriptiones lapidares? Quid Grammatici? M. Fabius Quintilianus (L. 1, 5) docet aspirationes apud veteres Romanos fuisse neglectos cum consonantibus, uti Gracci, triumpi, dein “erupit brevi tempore nimius usus, ut choronæ, chenturiones, præchones, quæ adhuc in quibusdam inscriptionibus maneant.” Ad hoc facit et Catulli epigramma:
“Chommoda dixerunt quum commoda dicere vellent.” Ergo si appetitus Romanus ævo Classico aliquo tendebat, fuit hic aspirationem versus. – Carolus autem non Germanicum verbum est, sed Romanum charulus, parvus charus.
16. Parochus, vexata per sæcula quæstio utrum sit πάροχος, parochos, homo qui vehicula præbet viatoribus officiose suis quique stationibus; an παρέχω, parecho, præbeo. Germani hoc non quærunt, sed agnoscunt locis Ciceronis atque Q. Horatii Flacci de eiusmodi officiali agi; sed quum ad Aug. atque Hieronymum venitur, iam non hominem, sed locum, domum, significare, esseque confusum cum Classico vocabulo, et legi debere aiunt πάροικος, paroicos, Romano more, parœcos, quod accolam, aut etiam iter, peregrinationem significat, ac πάροικία, paroicia, (οἴκος, domus) locum vicinum, vel accolatum denotat; at hæc prorsus gratuita, quandoquidem tam Augustinus, quam Hieronymus notis vocabulis Romanis utuntur, nec unus nec alter fuit homo ignarus sive Latinitatis sive Græcitatis, neque asserunt se novo vocabulo uti, lectoribus ignoto. Si error usquam est, apud Germanos malæ fidei quærendus est, verbum autem manet Parochus.
17. Kalendæ, Karthago, Kalumnia, Karissime. Nisi idolum hoc Germanicum tamquam equus ligneus Danaûm etiam in sanctuarium Ecclesiæ Romanæ per Missale Romanum intro baiulatum esset, vix vel memorare dignatus fuissem. Origo phantasmatis istius iam a temporibus inscriptionum vetustissimarum repetenda est, non tamen reperitur exemplum eius in Columna Rostrata C. Duilii. Inferius, de litteris acturus, hæc iterum memorabo.
Erant igitur Romanis tres gutturales littera C, K, Q, h. e., ce, ka, qu, omnes tres eundem sonum referentes, h. e., ke, ca, cu. In morem venit c ante e, i, o, y scribere, k tantum sequente a, q autem sequente u cum altera vocali. Hinc nomina facta sunt ce (ké), ka, qu (kú), ac nonnulli grammatici præceperunt k scribendum, quoties a sequeretur, uti, kaput, kareo, kalo, kapio, karus, kalendæ, Karthago, sed nec ulla inscriptio, nec ullus auctor invenitur qui præceptum hoc secutus esset; quin c, k, atque qu continuo miscebantur. Transcribam itaque sententias duorum Grammaticorum Romanorum hac de re.
Velius Longus: “Hinc supersunt ex mutis K, et C, et Q, de quibus quæritur, an scribentibus sint necessariæ. Et qui K expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus Kalumniam, Kaput, Kalendas; hac eadem Kato significatur. Non magis igitur in numero litterarum esse oportere quam illam notam qua centuria, et quam Ↄ conversum, quo Caia significatur, quod notæ genus videmus in monumentis, quum quis libertus mulieris ostenditur. Caias enim generaliter prisci has omnes mulieres accipere voluerunt. At qui illam esse litteram definiunt, necessariam putantes nominibus, quæ cum a sonante hanc litteram inchoant. Unde etiam religiosi quidam epistolis subscribunt Karissime, per k et a. Quodsi adeo necessariæ videntur, verendum est, ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero aut commodus scribatur.”
Q. Terentius Scaurus: “C cognationem habet cum G, et ideo alii dicunt Cannacem, alii Gannacem, item camelum, et gamelum. X quoque Græca littera consentit, unde quidam coronam, alii choronam dixerunt. K quidem supervacaneam esse litteram iudicaverunt, quoniam vice illius fungi C satis posset; sed retenta est, ut quidam putant, quoniam notas quasdam significaret, ut Kæsonem, ut Kaput, et Kalumniam, et Kalendas. Hac tamen antiqui in connexione syllabarum ibi tantum utebantur, ubi a littera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus instantibus, quoties id verbum scribendum erat, in quo retinere hæ litteræ nomen suum possent, singulæ pro syllaba scribebantur, tamquam satis eam ipso nomine explerent, ut, puta, decimus, d per se cim decimus; item, cera: c simplex et ra; et bene, b et ne; ita et quoties kamus, et ka nis scribendum erat, quia singulis litteris primæ syllabæ notabantur; k prima ponebatur, quæ suo nomine a continebat, quia si c posuissent, cemus, et cerus futurum erat, non kamus et karus.”
Sed et omnes alii grammatici Romani condemnant litteram k ut prorsus inutilem in alphabeto Romano, præter Scaurum, qui c esse censet supervacaneum, quod k, ut apud Græcos, locum eius explere omnino posset. Paucissimi itaque, scriptores ea littera usi sunt, et etiam ii, in iisdem etiam paginis iam caput, iam kaput, scripserunt, nisi quum “nota” est, hoc est, “abbrevatio” K pro Kæso, et hoc fere semper ut Cæso scribitur, sic et Carthago, Cato, &c., quid ergo tanto conatu laborant Germani ut nobis persuadeant calendas, et calendarium, atque Carthaginem cum K esse scribenda? Ecclesia Romana nunquam ita scripsit, nunc vero Hierarchia caveat, ne sibi Germani dolose os sublinant.
18. Mille, milia. Dogma sacratissimum Germanorum est mille in plurali milia esse, cum uno l. Nominare suum fontem doctrinæ verentur, ac de eo alte silent. En suos fontes: “... dicimus enim et ‘mille homines docuit’ et ‘mille hominum magister.’ In plurali vero declinatur ‘milia, milium, milibus,’ uno l sublato.” Hæc doctrina est Cledonii Senatoris Constantinopolitani, sæculi VI-ti, nec Romæ, nec temporibus Romanis, sed centum annis post extinctum imperium Romanum. C. Cæsaris auctoritas ad scribendum ac dicendum charus non valet apud Germanos, ad suffulciendum milia, Cledonii, Constantinopolitani, sæculi VI-ti, et solius, plurimum valet. Verum M. Terentius Varro, “Romanorum Doctissimus,” amicus M. T. Ciceronis, item Monumentum Ancyranum, manu ipsius Octaviani Augusti scriptum, de ea re silent, sed scribunt millia: “quod igitur hoc mille denariûm, a quo multitudinis fit millia denaria. — — Nam sic loquuntur hoc mille denariûm, non hoc mille denarii et hæc duo millia denariûm.” Idem docet A. Gellius, “aperteque ostendit mille et vocabulum esse, et singulari numero dici, eiusque plurativum esse millia.” At Germani adversari volunt, non verum quærere.
19. Cælum, cœlum, Quoniam Epicuræi, uti et Iudæi plures cœlos esse crediderunt, præter M. Terentium Varronem (Lib. IV. 3) atque Lucretium Charum, magnum Epicuri interpretem, libri theologici, quorum fons Vulgata est, plurali numero huius verbi genere masculino utuntur; alioquin in omni litteratura Romana plurali caret. Fere omnes moderni grammatici, plurimique Romani, cum M. Terentio Varrone, per a e id scribunt, aut contractum in æ; Ecclesia Romana semper eos secuta est, qui id verbum Græcum esse censuerunt, Germanis, utique, adversantibus. Unica auctoritas, quare per æ scribendum sit, a Varrone suppeditatur, non quidem sua auctoritate, sed Ælii Galli. Varro enim persæpe tentat verba ex Latinitate deducere, ita patrii sermonis erat fautor ac studiosus, et infensus Græcitati, etiamsi scivit verbum quæsitum Græcæ originis esse. Hæc sunt eius verba: “Cælum dictum scribit Ælius Gallus, quod est cælatum, aut a contrario nomine, quod apertum est; non male, quod posterior Ælius, multo potius cælare a cælo, quam cælum a cælando... Ego magis puto a chao cavum, et hinc cælum...” At hæc meræ nugæ sunt pueriles, et tamen unicum argumentum Germanorum, quod quidem ipsi non iactant. At Varro hic verbum cælo, -are memorat loco celo, -are et tamen posterius intelligit, nempe occulo, abdo, quia alterum, nempe cælo, -are, est sculpere, scalpere. Num Romani sui ævi utrumque uno modo enuntiarunt, ut enuntiamus nos, et Romani a temporibus Imperatoris Claudii, ac, fortasse Tiberii? alioquin quis intelligat confusionem? Ea ætas existimatur unum ut ca-e-lo, alterum ut cé-lo enuntiasse; item ca-e-lum, atque co-e-lum; quínam hæc misceri queunt? Verosimile tamen est eum suspicatum esse veram originem verbi, dicit enim ibidem de cavo, et ipse certe probe scivit illud cavum a Græcis τὸ κοιλον appellari, sive coilon, quod est Latinum cœlum, ut per omne ævum Latinitatis a conservatoribus scriptum erat, quorum rectam scribendi rationem Ecclesia præservavit, et præservabit, ut speramus, posthabito puerili Germanorum dogmate.
20. Cum -quum. Mirum profecto cuique cordato videri debet, quod quum inde a temporibus Classicis quodque horum duorum vocabulorum suos habuerit patronos, atque asseclas, nemo usque ad nostra tempora originem eorundem indagavisset demonstrassetque utrum esset rectum atque probum, utrum falsum ac spurium, quum res ipsa latrare videatur. Scriptores Scholastici cum adverbium a cum præpositione pro oculis saltem lectorum, prius a posteriori accentu gravi, ut cùm solebant distinguere, Germani etiam hoc neglexerunt, ut ipsi tanto doctiores esse viderentur. Denique tamen Germanis primis lumen illuxit, atque in doctis disputationibus suis iam nullo cum utuntur, esset enim tam doctis viris indignum, eius loco iam quom viget, in parenthesi autem (quum), ut mox videbimus.
Grammatici Romani causas non quæsiverunt, sed præcepta tantum statuerunt; tamen ex monitis, ac notis, præsertim Quintiliani, tota ipsa res in apricum prodit.
Quid ergo Grammatici?
M. Fab. Quintilianus: “Illa quoque servata est a multis differentia — — ut — — cum, si tempus significaret, per q, si comitem c, si vero causam, per q ac duas sequentes u u scriberent. Et quotidie non cotidie, ut sit quot diebus.”
L. Cacilius Vindex (ex Cassiodoro): “Cum præpositio per c scribenda est; quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est distinctionis causa, ut apud Ennium, ‘Cum legionibus quum proficiscitur induperator.’ ”
Curtius Valerianus: “Cum quando præpositio erit, per c scribi debet, ut est illud, ‘Divisum imperium cum Iove Cæsar habet.’ Quum autem adverbium est, et per q scribendum. Veteres enim quando ‘quum’ dixerunt, ut est: ‘Quum navis ex Asia venerit?’
Flavius Caper: “Si præpositio erit, cum per c scribendum; vel adverbium temporis, aut causale, per q.
Velius Longus: “Q — ab antiquis maxime observata quoties pro adverbio temporis scribebant q littera utebantur; pro præpositione c ponebant; aliud enim est ‘Quum subito assurgens,’ aliud ‘cum fluctu.’ ”
Verum hæc præcipiunt tantum, explicant nihil. At in M. Fab. Quintiliano duas offendimus sententias ex quibus clara fiunt omnia.
Lib. I., Cap. VII: “Illud nunc melius, quod cui, tribus quas proposui litteris enotamus; in quo, pueris nobis, ad pinguem sane sonum qu et oi utebatur, tantum ut ab illo ‘qui’ distingueretur.” Hinc manifestum fit declinationem qui, quæ, quod eam, quam in epitaphio L. Cornelii Scipionis Barbati (298), ubi quoius legitur, et in decreto Consulum contra Bacchanalia (186), ubi quom, non tamen alio sensu quam nostrum quum, legitur, inde autem per Livium Andronicum, Cn. Nævium, Q. Ennium, Marcum Attium Plautum, P. Terentium Afrum, M. Pacuvium, L. Attium, omnesque alios auctores, integram, reperimus, præter accusativum generis masculini. Verumtamen et ego, et Germani, consentimus accusativum præsentem, quem, ex Tertia accersitum peregrinum esse, siquidem eum, ipsum, illum videmus in reliquis, necesse est itaque accusativum primævum atque originarium quom fuisse.[6] Quod o loco u scribebant magistri sub Tiberio, Caligula et Claudio Imperatoribus, ille ipse Fabius, eodem loco, confirmat: “Nostri præceptores,” inquit ceruom seruomque, u et o litteris scripserunt — — nunc (sub Vespasiano) u gemina scribuntur.” Fuit itaque declinatio eorum hunc in modum:
Nom. | qui, quæ, quod, |
Gen. | quoius |
Dat. | quoi |
Acc. | quom, quam, quod, |
Abl. | quo, qua, quo. |
Unde ergo factum est ut quum confunderetur cum præpositione cum?
Sequens Fabii sententia (Lib. I., Cap. IV.): “Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia IAM sicut TAM scribunt, et QVOS ut COS,” explicat.
Hinc manifestum est plebem, rusticos, scribendi ignaros, et ex audito loquentes, declinationem sibi finxisse ex superiori in hunc modum:
Nom. | ci, cæ, cod, |
Gen. | cuius |
Dat. | cui |
Acc. | cum, cam, cod |
Abl. | co, ca, co, |
et sic factum esse in Acc. Pl. cos, pro quos, atque ex quum factum esse cum. Fuit itaque, estque modo, quum Latinitatis litterariæ, cum autem rusticæ.
Quid nunc de cum est dicendum? Curtius[7] notissimus grammaticus Germanorum Græcus, fatetur, quod utique omnes saltem suspicati sunt periti, id nihil aliud esse quam Graecum σύν, per ξύν, antiquiorem formam, sed significat idem, nempe cum, una, conflatum cum κοινῇ, coiné, communiter, in communi, quod vetusta Latinitate (œ = u) utique esset cune, denique cumé, ut in vetustissimis carminibus Saliorum, sacerdotum Martis, a Numa Pompilio conditis, est cumé. Corsen autem atque Bücheler quum ita interpretantur ut ego.
21. Accerso — arcesso. Hæc duo verba iam Romanis ænigmata erant, perinde atque cunctis grammaticis ad nostra tempora. Dr. Raphael Kühner[8] arbitratur unum ex altero per transpositionem prognatum esse; plerique tamen Præteritum atque Supinum transversum collocant, sic: arcesso, accersitum; accerso, arcessivi, arcessitum.
Nihil horum valet. Accerso, -ere, -cersivi, situm nihil aliud est, quam frequentativum ex verbo quæro, quæsivi, quærito, quærso, ad + quærso, acquiro, quæro, advoco. Alterum est frequentativum verbi arceo, arcessivi, -situm, ut facesso, lacesso, &c., significat autem veto, impedio, arceo.[9]
22. Vergilius — Virgilius. Dolia atramenti per vicena ista sæcula in dissidiis ac disceptationibus effusa et dispersa sunt, tamen effectum est nihil. Imperitissimus quisque clamitat iam nullum esse posse dubium, quoniam Germani quæstionem iamdudum diremerunt, atque siquis doctus videri cupiat, necessarium esse auctoritatem Germanorum agnoscere seque ei accommodare.
L. Licinius Calvus magni nominis poeta eorum temporum de notissima fabula de virga laurea, quam memorare nolo, sic scripsit:
“Et vates cui virga dedit memorabile nomen Laurea.”
Utique, si de verbo virgilius quæratur, nihil aliud quam virgam attinebit memorare. At nemo sanus de nomine poetæ disputabit, quandoquidem constat eum ita appellatum esse, quia et pater eius P. Virgilius Maro, forte et avus, et maiores ita appellabatur. Proinde de verbis virga, virgo, vir, ver, vergo sermo seri potest. Unum etiam minus docto constabit, aut certe constare potest, si indaget, nullum ex iis verbis in ulla eius flexione, præter virgam litteram l in suas particulas formativas admittere. Hoc probato, nullæ vergiliæ stellæ dantur. Esse possent vergentes, vernæ, sed nec vergiliæ, verguliæ, vergalæ, nec quidquam. Sola virga virgulam, virgultum admittit. Disputatio igitur est de lana caprina, sive nulla. Iam hic igitur possemus disquisitioni finem facere.
Verumtamen Fabius noster atque M. Terentius Varro omne dubium dissolvunt. M. enim Terentius Varro sic fatur: “...rustici etiam nunc quoque viam veham appellant et vellam, non villam.” M. Fabius autem Quintilianus sic scribit: “Quid? non E quoque I loco fuit? ut Menerva, leber, et magester?” Tum “sibei,” “quase.” In Columna Rostrata, cepet, pugnavet, deinde: dedet tempestatebus, aide mereto; cuius rei exempla sunt innumera. Horum contraria, commircium, Mircurius, mius, Ardiatina, Ariola, cavias, cinirarium, exiat, filicula, oblaquiatio, Pontifix, sicet, quod nunc etiam Germani imitantur, calcium pro calceo scribentes, velut argumentum doctæ Latinitatis, quum sit rusticitas, ut Varro nos docet.
Quid ergo attinet disputare, utrum Virgilius an Vergilius scribendum sit? Nam et vir, virgo, virga, virginea, etiam sunt ver, vergo, verga, verginea — saltem rusticis.
Utique præter hæc plurima alia sunt “eruditionis” Germanicæ specimina, veluti quotiens, coniunx, conicio, di, eis (pro iis) deverto, deminuo, pro diverto, diminuo, &c., sed omnia et singula persequi supervacaneum duco, nec ad id spatium suppetit. Cæterum (Germanis ceterum, revera καὶ ἓτερα, et reliqua), ex prolatis satis quisque Latinitatis cultor sibi colliget, quo loco eruditio Germanica stet, et ab eo sibi deinceps cavebit.
Siquid est, cui Philologia Germanica Classica comparari possit, locustæ sunt in pratis et segetibus, atque Phylloxera Vastatrix in vineis. Nihil est quod sacrum et inviolabile vereatur.
Ubicunque duæ sententiæ reperiantur, Germani partes minus probabiles tuentur. Ipsi fere nihil creant, aut inveniunt, sed ex erroribus fabrorum inscriptiones lapidarios incidentium, aut scribarum, codices transcribentium, dogmata fabricantur, quæ deinde ignaris ut triumphum eruditionis Germanicæ divenditant.
Quoniam hic de omni Litteratura Romana agitur opus devastationis, interpolationis et adulterationis persequi nequeo, sed per summa capita tantum pertractare.
Maxime et crudelissime peccarunt Germani contra Plautum. Per bina millia annorum Respublica litteraria Latina Marcum Attium Plautum eum appellavit et venerata est. Mundus exspectare debebat donec Herus Professor Friedrich Ritschl nasceretur, qui eum magia suæ eruditionis ab errore liberaret. Ille denique patefecit veritatem, declaravitque nomen eius T. Maccium Plautum fuisse. Unde, obsecro, ipse revelationem accepit? Ex Ambrosiano, in finibus Casinæ, Menæchmorum, Epidici, Merc. 1, 1, 10 et ex A. Gellio (3, 3, 9) ut W. S. Teuffel, eiusque operis prosecutores in nova editione[1] fatentur. Circuitus ratiocinandi hic fuit: Circa finem Prologi ad Asinariam Ritschl reperit “Demophilus scripsit, Marcus vortit barbare.” Ita Lambinus, ita Büchner, omnes veteres, Nomen Marcus in aliquo codice manu scripto fortasse non satis clare scriptum, poterat torqueri in Maccium, maccus, -a, -um, nempe adeo obscuram et rarum verbum est, ut nec ego unquam in vita mea aut viderim, aut audiverim, uti nec Ritschl. Exquisivit ergo in magnis lexicis Fabri, Ernesti, Scapulæ, et reperit id significare morum, morionem, dementem, bardum, baronem, scurram, Plautus autem Oscice Plotus planipedem, Plautum fuisse actorem, tum versatorem molæ; quid multa? Attius utique est accius, appende huic M (Marcum, ut Asinaria habet), et en, habes rem claram. Sic natum est nomen “Maccius,” cui appendi poterat T(itus) aut C(aius), debebat enim tria habere nomina, quia ut Ritschl deinde demonstravit suis asseclis, Maccium fuisse nomen Gentis Romanæ, in quam Plautus se censeri curavit, ut erat planipes et stultus, tamen vir egregius. Secundum mentem enim Germanorum nomen familiæ, aut gentis, est nihil plus quam appellativum. At ista sunt turpia figmenta et stultitiæ. Aulus Gellius loco citato, de nomine Plauti nihil habet, sed memorat quemdam obscurum poetam Plautium. Quum vero de his rebus nec Gellius, nec Macrobius, nec Varro, neque Grammatici quidquam memorant, Germanorum stulta mendacia deridenda sunt.
Ut cuique lectori satis constare arbitror comœdiæ Plauti et P. Terentii Afri, cunctæ tragœdiæ, Fabulæque Phædri e trimetris iambicis constant, sive hexametris iambicis. Erasmus Rotterodamus, Scaliger Pater, atque Cardinalis Petrus Bembus, famosus ille Ciceronianus, dissertationes reliquerunt de scansione metrorum Terentii, quæ non differunt a cæteris. Priores duo tractatus sunt miri, præsertim quum iam M. Tullius Cicero monuerit hoc genus metrorum esse ferme prosam; ac profecto raro reperias versus in iis qui iambici sint, nisi pedes ultimos. Priores igitur duo scriptores reperiunt in illis versibus pedes Creticos, Bacchicos, anapestos, tribrachycos, choriambicos, uno verbo omnis generis, et hinc inter se opprobria iactant. At Germani, sua consueta eruditione, et illinc dogmata colligunt. Unam rem isthic Germani nesciunt, quod nec Erasmus, neque Scaliger sciverunt, versus has esse iambicos, et scandi debere ut iambicos, cum multis elisionibus.
Quidnam volunt igitur Germani demonstrare? Quidnam nos docere volunt? Novum dogma est: Tempus Præteritum Perfectum Coniunctivi in -erim, -eris, -erit, formá idem esse atque Tempus Futurum Exactum Indicativi, præter personam primam; ergo: -eris, -erit. At in Plurali, Personæ primæ et secundæ Futuri Exacti habent i breve, Præteritum autem longum; sic:
Futurum exactum, | amavérimus, | amavéritis; |
Præt. Perf. Coni. | amaverímus, | amaverítis |
Ad dogma hoc suffulciendum Kühner allegat meminerímus (Cist. 1, 1, 12), ne dixerítis (Miles, 3, 2, 48) dederítis (ex Ennio), etiam Pers. 3. Sing. Merc., ad duxerít; ex Virgilio, Æn. 6, 514, egérimus, cum i brevi, ubi Servius dicitur animadvertere “ri metri causa corripuit.” Itaque in America iam grammaticæ aliquot novæ prodiverunt cum ista doctrina.
Exscribam igitur priores illos duos versiculos, quum sit unus contrarius alteri, et ideo fini eo magis respondent, ostendentque Germanos nescire senarios scandere, ut Erasmus nescivit et Scaliger nescivit:
Cistell. 1, 1, 12: | Accepisti apud te, ut semper meminerimus |
scanditur autem: | áccép | ’st apúd | t’ut sém | per mé | miné | rimus — i non est longum. |
Miles, 3, 2, 48 | Ne dixteritis huic obsecro vostram fidem |
scanditur vero: | nedi | xerí(ts) | hujc ób | secró | vóstrám | fidém — i est longum positione. |
Verbum ipsum díxeritis est Pæon Primus, i. e., lá-la-la-la, atque i pænultimum non est longum, sed fit positione, quia omnes alii pedes obteruntur, ac finis tantum prodire debet iambus. Ex his, nisi Germani derideri velint, frustra scribillabant Coniugationes novas, Iesuita enim Emmanuel Alvarus ante plura sæcula eruit regulam:
at hæc licentia poetica est, non nova grammatica.[2]
Quantæ qualesque controversiæ inter grammaticos Germanicos enatæ sint de lana caprina, fere excedit fidem. Est autem quæstio de syncopatis formis faxim, ausim, amassit, levassit re notissima cunctis, præter doctores Germanicos.[3]
I. Nic. Madvig, qui Latine scripsit, solus contra omnes sustinebat faxo atque faxim nunquam adhiberi sensu præterito. Siquidem Tempus Præt. Perf. Coniunctivi exit in -rim, aut -sim, faxim, significare fecerim, ergo T. Præteritum Perfectum Coniunctivi id esse. Itaque nemo ex iis omnibus cognovit formas “Id ego non dixerim,” “cave id feceris, aut faxis,” quæ etiam Futura sunt Coniunctivi, ut est etiam fecero, faxo, tametsi eadem forma etiam Futurum II. Indicativi est, quod et Futurum Exactum appellatur. Postea etiam C. G. Zumpt se ei adiunxit, et hi duo sustinebant luctam, quamvis ne hi quidem ausi sint eas formas Futurum Simplex et Futurum Exactum Coniunctivi appellare, uti debebant.
His itaque verborum formis conferciebant Plautum. Fleckeisen, atque Ritschl propria auctoritate, perinde atque omnibus obsoletis archaicis formis sibi notis, et fictis imitamentis, sæpissime omittendo est, aut syncopatum iungentes præcedenti verbo, ut “dictumst,” ita ut Plautus ipse suum opus non agnosceret.
Altera particula farctoria erat quom, sæpissime ad arbitrium intrusum loco aliorum verborum, etiam ubi nullus eius usus fuerit; ita enim, ut ipsi existimabant, decebat Plautum scribere.[4]
In summa, ut ad finem properem, omnes auctores infecerunt sua stulta et ignara archaismi affectatione, etiam Ciceronem, summum novatorem linguæ Latinæ, quin et Plinios perinde ac postremos ævi sequioris scriptores auctoritate “codicum,” revera tamen figmentis W. Brambach.
Præterea innumeras sententias ex margine sumptis ac reiectis verbis in textum repositis, adulterarunt. Innumeras sententias aut non intellexerunt, proinde veteres errores reliquerunt, aut ipsi data opera perverterunt. V. c., ut in Livio, statim post mortem Romuli auctor animadvertit, patres quidem omnes regem habere voluerunt,” ipsi ediderunt: “Patres quidem omnes regere voluerunt.” Est etiam memorabilis locus P. Ovidii Nasonis (1. Met. 135)
fortasse ex vitio prioris alicuius editionis Merkel sic edidit: “ceu lumina solis et auras,” h. e., agrimensor divisit longa catena etiam lumen solis et etiam aerem.”
Atque huius inscitiæ ignominiosæ nullus est finis, et omnes scholæ totius mundi tales ac tantas stultitias Germanicas tradunt!
Certe hi versiculi accuratissimi sunt, sine omni mendo. Sed statim atque actum incipit, in plerisque locis, in octonarios erumpit pedes, aut senarios prosæ similes. Ceterum et Priscianus pedes tantum numerat, non scandit, et invehitur in sciulos suæ ætatis verbis, quæ Scaliger adhibuit contra Erasmum, quin fontem memorasset.
Veteriores Grammatici Germani solebant Præteritum Perfectum Coniunctivi dicere, non Coniunctivum Præteriti, quoniam Tempora sunt in Modis, non Modi in Temporibus.
Si Latina lingua meretur præservari; si in usum communem gentium cultarum inter se sive presenti sermone, sive scripto conversandum et ad commercium litterarium, ad congressus gentium sive politicos, sive eruditos ac litterarios, sive vero negotiorum: necesse erit uniformem adoptare enuntiationem, particulares autem gentium, ut puta Italicam, Francicam atque Germanicam et quæ gentes eos sequuntur, ut omnes Slavi et Hungari, ventis dare, et omnino abolere. Sunt enim eæ perversiones sæculo VIIᵒ a barbaris ortæ, præsertim in imperio Constantinopolitano, ac prorsus nihil habent cum Romanis commune, quinque sonos intelligo, qui Romanis litteris c, g, t attribuuntur. Sunt scilicet hi soni – ut Anglica transcriptione utar — sh, tch, tz, zsh, dsh, quasi c, g et t hos assequantur sonos, quoties vocales e, i, et y subsequantur.
Silentium Grammaticorum Romanorum atque Græcorum de ea re ipsum est refutatio.
Contrarium constat. Romani Græcum k ante e, i, y per c transcripserunt:
cecrops, cerasus, Cilix, Cimon, cithara, Cybele.
Græci suo k transcripserunt vocabula Romana cum c ante ε, η, ι, υ:
Kεντυρία, Πίκεντες, κῆνσος, φηκιτ, Κίκερων
Germani ipsi ita audiverunt atque præservarunt verba Romana in sua lingua:
Kerker, Kirche, Kaiser, Keller, Kirsche, &c.
Si ulla nomina barbara gentium, terrarum, fluviorum, urbium, hominum in toto terrarum orbe sonos sh, tch, tz, dsh complexa fuissent, quod ita fuisse de plurimis sine dubitatione constat, uti de Iudæis, Carthaginiensibus (vide modo Pœnulum Plauti), Mauritanis ac Numidis Arabibus nullus auctor Romanus Latine eiusmodi sonos Latine expressit. C. Cæsar scripsit de Celtis et Germanis; ita Corn. Tacitus, T. Livius Patavinus de omnibus; Iustinus de omnibus; C. Sallustius Crispus de Africanis, Arabibus; Q. Curtius Rufus de Asiaticis; Ælius Spartianus, Iulius Capitolinus, Ælius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, de omnibus barbaris; Ammianus Marcellinus de omnibus Gothis, Alanis, Herulis, Vandalis, Hunnis, Sauromatis, Scythis, &c., quæ cognovit, retulit: sed nusquam sive in his, sive cæteris, vel attentatum unquam est, eos sonos Latine reddere, quia alphabetum Romanum id non sivit.
Nihil ergo superest, nisi ut ad Biblia recurramus, quæ Heronymus non Romæ, sed in ipsa Iudæa, linguæ Hebraica studiosus et gnarus, Latine expressit.
Profecto Hebraica lingua superfluit sonis sibilis, saltem unius generis, sh et tz, at ipse ne hos quidem sonos poterat Latine reddere. Si sonus sh, quem Itali per sc, addito i, vel e reddunt, illi Latine ullo modo notus fuisset, aut Germanicum tz, facillimum ei fuisset nomine Hebraica ita transcribere. Sed non fecit, quod hi soni Romanis ne sæculo quidem Vᵒ noti fuerunt, quum imperium Romanum 473ᵒ ad finem pervenit.
Ecce nomina Hebraica: | ,צידונ | ,ציונ | ,משה | ,ישוע |
---|---|---|---|---|
Soni proprii: | Tzidon, | Tzijjon, | Moshe, | Iéshua |
verbis Romanis reddita: | Sidon, | Sion, | Moyses, | Ihesus, Iesus |
Manifestum ex his exemplis est Latinos nec sæculo Hieronymi sibilos sonos Iudaicos sh atque tz reddere potuisse, sed per s unico sibilo Romano transscripsisse, nec sæculis quatuor ante, quod et P. Virgilius Maro Didonem Sidoniam appellat. Proinde quicunque alios sonos sibilos in sermonem Latinum immiscent, præter s et z, peccant contra linguam Latinam et historicam fidem.
His præmissis licebit modo de sonis litterarum Latinarum in specie disputare.
Littera A. — Quoniam Franci, et eos secuti Angli, litteram A in sonum depresserunt qui E est propior, necessarium duxi etiam eam litteram memorare; cæteræ gentes eam recte efferunt. Franci enim parent, Paris, veluti peran, et Peri efferunt, a quibus Angli non multum differunt. Doctrina Terentiani Mauri est: Os ad summum aperiendum est, sive, ad totum rictum. Lingua suspensa manet ita ut ad neutram partem deflectat, nec dentes pertingat. Sonus quem sic efferes, erit A purum. Sed si os vel paucillum premas, sonus in E mutabitur. En suos versus de ea re Sotadicos:
A prima locum littera sic ab ore sumit;
Immunia rictu patulo tenere labra,
Linguamque necesse est ita pendulam reduci,
Ut nisus in illam valeat subire vocis,
Nec partibus ullis aliquos ferire dentes.
- Littera E.
E quæ sequitur vocula, dissona est priori,
Quia deprimit alium modico tenore rictum
Et lingua remotos premit hinc et hinc, molares,
- Littera C.
C pressius urget, sed et hinc hincque remittit;
Quo vocis adhærens sonus explicetur ore;
i. e., sonus oritur in gutture, unde prorsum volvitur per totum os, usque ad labia.
- Littera G.
G porro retrorsum coit, et sonum prioris
Obtusius ipsi prope sufficit palato;
hoc est, oritur in gutture, ubi c, at non volvitur prorsum, sed sursum flectitur, atque sonum c radice linguæ opprimit palato. — Unde satis clarum erit neutrum sonum unquam formari in dentibus uti tsh, dsh.
- Littera K, Q.
K perspicuum est littera quod vacare possit;
Et Q similis, namque eadem vis in utraque est
Quia qui locus est primitus unde exoritur c.
Refert nihil k prior, an q sit, an c.
Marius Victorinus, repetit doctrinam Terentiani Mauri: “C etiam et G — sono proximæ, oris molimine nisuque dissentiunt: nam c reducta introrsum lingua, hinc atque hinc, inter molares surgens, hærentem intra os sonum vocis excludit; g vim prioris, pari linguæ lapsu, palato suggerens, lenius reddit.”
Id est, sonus utriusque oritur in gutture, reflectitur ad palatum, nunquam defertur at linguam; nunquam fit sibilus.
Maximus Victorinus idem demonstrat, et exemplis illustrat: “Duæ ex his supervacuæ videntur K et Q, quia C littera eorum locum possit explere — — quoties reliquæ vocales (e, i, o) sequuntur per c scribitur (non per k et q), ut certus, commodus, cinis.”
M. Fab. Quintilianus: “Nam K quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quæ significat ut etiam sola ponatur. Hoc eo non omisi, quod quidam eam quoties a sequatur necessarium credunt, quum sit C littera quæ ad omnes vocales vim suam perferat.”
Cledonius: “K apud veteres hæc erat orthographia, ut quoties a sequeretur, k esset præposita, ut kaput, kalendæ; quoties u, q, sed usus noster mutavit præceptum, et earum vicem c littera implet.”
Priscianus: “K enim et Q, quamvis figura et nomine videantur habere aliquam differentiam, cum C tamen eandem tam in sono vocum, quam in metro continent potestatem. Et K quidem penitus supervacua est: nulla enim ratio videtur cur a sequente k scribi debeat. Carthago, enim et caput, sive per c, sive per k scribantur, nullam faciunt, nec in sono, nec in potestate, eiusdem consonantis differentiam. Q vero propter nihil aliud scribenda videtur esse, nisi ut ostendat sequens u ante alteram vocalem in eadem syllaba positum, perdere vim litteræ in metro. — — Auctoritas quoque tam Varronis, quam Macri, teste Censorino, nec k, nec q, neque h in numero adhibetur litterarum.”
Q. Ter. Scaurus: “Ego autem contenderim magis supervacuam esse c, quam k, quoniam k, ut apud Græcos, satis vim etiam c litteræ exprimat; sed quosdam, figura deceptos, qua non solum apud nos, verum etiam apud antiquos Græcorum, hæc littera notabatur ut testatur Fœdus Græciæ camelo æreo in hortis Cæsaris ædi Fortis Fortunæ incisum, ubi pro porta hæc forma posita sit. Item XII Tabulæ, ubi est NI PACVNT, per hanc formam, quod male quidam per c enuntiant, est enim præpositum eius pepigi et pango, ut tango, tetigi, non paxi, ut a dico, dixi.”
At sufficiant hæc e Grammaticis allegasse ad ostendendum sonos litterarum c, k atque q omnino eundem esse quæcunque demum vocalis eas sequatur. Contra veritatem et inscienter agunt et illi qui sonos sibilos in sermonem Latinum invehunt, et Germani, suique asseclæ, qui Carthaginem et calendas per k scribendum putent, ut mihi etiam iam in Missali Romano exhibitum est.
Littera G. – In primævo alphabeto Romano, quod a Græcis acceptum erat, locum gammæ, littera tertia, c tenebat, nec g, nec k, neque q notae erant, ita ut LECIONES, POCNARONT, pro legiones, pugnarunt, scriberent. Hinc etiam nunc vicesimum, et tricesimum dicimus et scribimus, vel vigesimum et trigesimum. Ideo etiam nomina Gaius et Gnæus, etiamnum per C et Cn. significamus. Sp. Carvilius libertus Spurii Carvilii bis Consulis (234, 228 A. Ch.), qui magna clarebat doctrina, quique primus Romæ scholam publicam sustinebat, lineola extremis C adiecta, eius speciem mutavit, vocantque novam litteram G, ge. Cæterum, ut iam supra ostenderamus, sonus eius sequebatur principia c, k, atque q nec ullo modo erat sibilus, sed gutturalis.
Littera H. — Romanis nec consonans erat, nec vocalis, sed spiritus, sæpe appositus etiam ubi non debebat, uti holus, haveo, pro olus, aveo chenturionem, pachem, pro centurionem pacem, aut omissus est ubi poni debebat, ut erus, umerus, pro herus, humerus.
Littera I. — Sono videbatur aliquanto obscurior quam nostrum. Aut vero, quod etiam rectius esse videtur, ut et M. Fabius suspicatur, erat Romanis quidam sonus medius, qui nec e, nec i dici possit, unde infinita confusio scriptorum scaturiebat, quod aliqui scriberent Diana, Minerva, liber, magister, vir, virgo, Virgilius, Mauritania, amicus, alii autem Deana Menerva, leber, magester, ver, vergo, Vergilius, Mauretania, amecus, quibus Germani adiiciunt genetivum. Hæc, ut iam e Varrone ostendimus, rusticitas est, nec audienda.
Alterum stultum ac mendacissimum dogma statuerunt Germani, quasi i nunquam duplicaretur, ita ut Genitivi Secundæ atque Nominativi, perinde atque in pronomine idem, i nunquam geminentur, proinde Corneli, Livi, Horati, isdem, et alia similia esse scribenda, non autem Cornelii, Livii, Horatii, iisdem (ei pro ii), deis, aut dis, nunquam Dii, Diis, et alia idgenus, quæ nullo fundamento nituntur.
Ut iam dictum supra est, Romani, propter angustias tabellarum, marmorum ac nummorum, vocabula solebant coarctare ac breviare, ita ut nostris typis, nisi ad id delineentur et excudantur, repræsentari non possent. Eiusdem parsimoniæ causa litteram i, ubi aut syllaba longa erat, aut geminari debebat, duplicarunt longitudine, aut, et hoc diu, per ei scripserunt ut capteivei, puerei. Cæterum non modo duplicarunt i per longitudinem, sed etiam numerice duplicarunt et etiam triplicarunt. En, sunto exempla:
LꟾBERO . PATRꟾ. Est inscriptio Romæ: PORTIꟾ LVCILLIꟾ . VITRASꟾ . PRAETESTATꟾ. — Alia: CVRATOR ALVEꟾ . ET . RꟾPARVM . TIBERIS . ET . CLOACARVM VRBIS . TERMINAVIT RꟾPAM.
Subinde etiam pro E geminatur I, ut: ANNAIIA AVRELIAII . GALLAII . CARCHIIDON . CLIIMIINTI . COCCIIIVS . DIIIBVS, etiam IIT, pro ET . FIICIT . FIILIX . HIIDISTVS . MIISIBVS (pro mensibus) SIIVIRI . VIIRVS (pro verus), BIINII (bene), sed hæc hactenus.
Cæteroquin quantitas et accentus per apices indicabantur, ut Terentianus Scaurus atque M. Fab. Quintilianus præcipiunt, nempe per apicem acutum, ´, per gravem, `, atque per circumflexum, ^, qui etiam nostris temporibus adhibentur præter Germanos. Item signa brevitatis atque longitudinis ˘ — commendatur supra capita vocalium, uti
DŎCĒMŬR, ĀUDĪMŬS, TŎTĬĒS, &c.
Littera J, ad alphabetum Romanum non pertinet, inventa enim est initio sæculi XVII-mi, h. e., circa 1601-um — 1603ium; in nulla scriptura Romana potest adhiberi.
Littera V et vocalis, et consonans, et etiam respondebat Græcæ litteræ υ. Eodem tempore quo j, inventæ et adaptate sunt formæ U et u. Neutra est Romana, nec in documentis ac monumentis lapideis adhibenta est. In scriptura ordinaria consuetudo utramque in textum scriptum et impressum iam ingessit, tamen, quoad eius fieri possit, U inter maiusculas ingeri non debet.
Quum duplicatio V sæpe inamœnum esset, ut in Sævvs, vva, servvs, Imperatori Claudio placuit ab Ætoliis digammon Ⅎ adoptare, cuius multa sunt vestigia ex iis temporibus; uti: ℲVLGVS, ℲALAE, ℲIXIT, ubi consonantis V vice fungeretur, ut servus, vulgus, vale, vixit, ex qua causa Germani hodiedum V (vau = fau) usque ita proferunt.
Apud nos in scholis V usque vocalem esse volunt, et ita enuntiant, velut; amaui uia, uua, caue. Hoc inde fit, quod delecti ad hoc investigandum missi, decepti transcriptione Græcorum, qui Valerium, Virgilium, aliaque eiusmodi aliquando (non semper) sic reddiderunt: Oualerios, Ouirgilios, sed etiam Balerium et Bergillium. At veritas longe aliter se habet. Etenim B et V apud Romanos frequentissime confunduntur, cuius rei sunto sequentia exempla: Favia lex; Faviana, viduum (biduum), imvecillitas, vaiolat (baiulat); COIVGI . DIGNISSIMAE . ET. INCOMPARAVILI. Vicissim, B pro V: albeolus, cabea; BIX ANNIS XX; bobis (vobis), iubantur (iuvantur), ubas duracinas (uvas), vibebat (vivebat); iubentio, Minerba, Olibeto; Flabialis, inbicto, iubentutis, lebo, Octabius, se bibus, se vibos, Sebera, Seberus, serbus, sibe (sive), et sic porro. Ergo V non ad vocalem u it, sed ad consonum b inclinat.
M. noster Fabius (Lib. I., cap. IV.) et hoc animadvertit: “Et medius est quidam V et I litteræ sonus Non enim sic optumum dicimus quam optimum.” Sensus quæstionis est, utrum non littera quædam desit hic, quum litteræ sint duæ, soni autem tres. Esse itaque debere litteram tertiam, quæ nec i esset, nec u, sed aliquid inter utramque. Sonus hic sine dubitatione est is, quem Græci per υ, Franci per u, Germani autem per ü reddunt. — Nequissimum itaque atque stultissimum est, quum Germani hunc locum sic corrumpunt: “non enim sic optimum dicimus ut opimum.” quasi de quantitate litteræ i hic agatur! Postquam ita corruperunt locum auctoris, audacter statuunt dogma mendacissimum, dici ac scribi debere optumum, maxumum, plurumum, pontufex, carnufex, et sic deinceps. Grammaticus Romanus dein subiungit C. Cæsarem i favisse, et hinc i in similibus locis eius auctoritate niti.
Sonus u in variis inscriptionibus per ou expressus legitur, more Græcorum. Sic in decreto L. Æmilii Paulli (189 A. Ch.) POSSIDERE HABEREQVE IOVSIT. In decreto autem consulum contra Bacchanalia (186 A. Ch.), sic habent: MARCVS L. F. S. COS . SENATVM CONSOLVERVNT IV OCTOB . APVD AEDEM DVELONAI... DE BACANALIBVS QVE . FOIDERATEI ESENT. ITA EXDECENDVM CENSVERE — — HOMINES PLOVS . V . OINIVORSEI . VIREI ATQVE MVLIERIBVS SACRA NEQVISQVAM . FECISE VELET. NEVE INTER . IBEI VIREI PLOVS DVOBVS. VTEI SVPRAD SCRIPTVM EST. HAICE VTEI . IN . CONVENTIONID . EXDEICATIS NE MINVS TRINVM NOVNDINVM, &c.
Litteræ X, Y, Z. Hæ tres litteræ circa tempora M. T. Ciceronis (circiter 60 annis ante Christum a Romanis cooptatæ sunt. Nominantur autem ics, y-psílon, atque zé. Hic ego quidem errare grammaticos existimo, quandoquidem etiam iam Plautus atque Terentius utuntur, et monumenta etiam iis antiquiora Quintilianus laudat dulcedinem earum, sed in Græcis tantum nominibus adhibitas asserit; quod valet quidem de z, non de prioribus. In verbis Latinis antiquitas scripsit coniugs, legs, aut vero s, ut Sestius, pro Sextio, prætesta, pro prætexta; ecscribere, CONFLISSISSET, &c.
Quod ad y attinet, est littera composita ex i et j sed antequam hanc formam statuissent, et Græca, et Romana vocabula per u reddiderunt, ut Suria (Syria), Suracusæ, Purrus (Burrus = Pyrrhus), sumbolum, sucophanta, sulva, Sulla; ea tamen inventa, hæc et talia deinceps per y exscripserunt, quod et nos usque facimus, nec sophismata Germanorum silvam, Sullam præcipientibus quidquam curamus.
Itali quidem z tzettam, Germani autem tzet, appellant, atque littera tz sonum affingunt. Male. De sono eius dubium nunquam fuit. Usus Romanorum clare ostendit sonum eius fuisse, et usque esse, ut apud Francos, Anglos, Slavos et omnes, præter Italos et Germanos, h. e., acutior s, dentalis, et ob eam causam in locis, ut Smyrna, Smaragdus, sæpissime adhibetur, quæ nomina ob id etiam Zmyrna et Zmaragdus continuo scribuntur, quod nisi sono similes essent, fieri non posset. Notum præterea est aliquot vocabula Romana, ubi z sonus exprimebatur, per ss scripta esse, uti caussa (quod Ciceronis esse dicunt), atque e Græcis derivatis ubique, uti obrussa (obryssa, obryza), Messentius, Mezentius, cretalisso, malacisso, pro -zo.
Litteræ AI, AE, Æ, E, OI, Œ. Nullum unquam fuit dubium quin nomina substantiva et adiectiva Prima Declinationis arctissime secutæ sint Primam Declinationem Græcam, unde usque habemus patrem familias, tum Nominativum Pluralem -ai, ut mensai, aulai, perinde atque Genitivum Singularem mensai, aulai, non diphthongos, sed duas syllabas, ut patet e metris poetarum.
Germani contendunt hanc orthographiam ad “Classicam” usque ætatem perdurasse ac tum demum ai versum in ae, usque duas syllabas. At si quæras huius rei exempla in libris, omnino nulla reperias, nec in Catone (234–149), nec in M. Pacuvio (220–132) neque in Plauto (mortuus 184), neque in ullo vetustiori poeta, uti Livio Andronico, Cn. Nævio, Q. Ennio, quidquam eius legitur, quæ quidem iam omnia adulterata ad nos pervenerunt, atque sine dubitatione cuncta quæ in illis vetustatem sapiunt, partim casu, per neglectum, partim adulteratorum manu sunt archaica. Doctrina itaque Germanorum unico fonte nititur, sex libris de Rerum Natura T. Lucretii Chari (96–55), iam temporibus C. Cæsaris, et M. Tullii Ciceronis, ideo sub hoc capite memorabilis, quod mores archaicos imitatus est, ut et Maro, post eum, C. Sallustius Crispus, Cæsaris et Octaviani æqualis. Hæc itaque nihil probant, quia nulla eius rei monumenta habemus.
Contra, haud diu exstitit etiam ae, quoniam fere simul cum ae etiam æ, quin et e clam serpebant, et scripta monumenta iam periodo Augustana in apricum prodiverunt, et Cesar, questor, edilis, Κεκίλιος, Cecilius, cerimonia, hedus, seculum, in diem plus prodeunt, atque ista est Latinitas quam ego amplexus sum, quam omnes qui in universo mundo hac ætate Latine sciunt, sequuntur, quam ego Latinitatem Imperialem appello, et ad quam ab omnibus amplectendam provoco.[1]
Furor ille antiquitatum cæterum non est inventio Germanorum, nec illi argumentis convincuntur aut moventur, perinde atque sui prædecessores. Dausquius, ipse antiquitatum indagator, scriptorque de Orthographia Romana, negabat se moveri præceptis Grammaticorum, et se ulterius quoque cum scripturum. Manutius quoque Paulus eodem modo negabat[2] se contionem agniturum, et concionem se scribere malle. Erasmus ridendos existimavit qui eo furore caperentur, et ex repertis antiquitatibus aliis regulas præscribere vellent.
Ex omni enim ævo inscriptiones colligi queunt rationibus grammaticis adversæ; uti “cis,” “qid,” “acua,” præsertim autem quae precepta AI ante classicum AE classicum, Æ et E post-classicum ac barbarum cavillantur. Sunt enim inscriptiones innumeræ, huiusmodi, AEI, AEIVS, ei, eius; MVRVM REEDIFICARI IVSIT – PARENTES EIVS SIBI ET SVIS POSTERISQVE AEORVM: MEN. XI. DIAES VII (menses undecim, dies septem): HOC MONVMENTVM EXTAERVM HEREDEM NON SEQVITVR.
Frustra ergo Germani dogmata comminisci ex iis fontibus conantur. Pæne omnia monumenta antiquitatis contra se sunt, quibus tamen convinci et coargui se non patiuntur, num itaque nos a tradita veritate, ab usu binum millium annorum suis sophismatibus, sæpe etiam manifestis figmentis et erroribus avocemur?
Plurima in hoc tractatulo data opera præterivi, uti de nasalibus -ng, -oi, de aspiratis, rh, th, ph, non enim spatium sinit ut ad particularia descendam. Non tamen audeo locum M. Fabii Quintiliani celebrem (Lib. XII., Cap. 10) silentio præterire. Sic ipse scribit: “Prudenter enim; qui quum interrogasset rusticum testem, an ‘Amphiona’ nosset, negante eo detraxit aspirationem, breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.” Hoc est, advocatus coram iudicibus sic quæsivit a teste rustico:
⁂
Quum ex his omnibus satis clare constare debeat nec Germanos aut fontes aut saltem thesaurarios esse omnis scientiæ Latinæ, nec veritatem eos aut quærere, aut inculcare velle, sed suos errores figmentaque nobis tamquam præcepta imponere
et quum sua deliramenta etiam libros rituales, ipsa adeo Biblia, ut vereor, pervaserint, monendos omnes amicos cultoresque traditæ Romanæ Latinitatis, tempus supremum advenisse, ut et sua Ciceroniana, “Classica” et alia speciosa nomina, quibus studiosos Latinitatis a quotidiano sermone deterrent, respuere, suos adulterinos textus ex scholis everrere, velut virulentissimam Latinitatis pestem exigere et amandare, opportunum statuamus; nam quod Phædrus nos monet (I., 11), verum est:
“Virtutis expers, verbis iactans gloriam,
Ignotos fallit, notis est derisui.”
Calendiis Martis
1922-di
Arcadius Avellanus,
Magister Litterarum Romanarum,
ex Collegio ad Sti Ioannis
Brooklyn — New York
in Civitatibus Fœderatis
Pars prima Pirata Veteranus | |
Caput I. | Pagina 8 |
Caput II. | 15 |
Caput III. | 26 |
Caput IV. | 37 |
Caput V. | 47 |
Caput VI. | 57 |
Pars altera Cocus Marinus | |
Caput VII. | 71 |
Caput VIII. | 81 |
Caput IX. | 91 |
Caput X. | 100 |
Caput XI. | 109 |
Caput XII. | 119 |
Pars tertia Mea Discrimina in Arido | |
Caput XIII. | 131 |
Caput XIV. | 140 |
Caput XV. | 149 |
Pars quarta Vallum | |
Caput XVI. Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a Navi discessum sit | 163 |
Caput XVII. | 172 |
Caput XVIII. Medicus Narrationem prosequitur: Finis Certaminis Diei Primi | 180 |
Caput XIX. | 188 |
Caput XX. | 198 |
Caput XXI. | 208 |
Pars quinta Mea in Mari Pericula | |
Caput XXII. | 220 |
Caput XXIII. | 230 |
Caput XXIV. | 238 |
Caput XXV. | 248 |
Caput XXVI. | 259 |
Caput XXVII. | 274 |
Pars sexta Navarchus Silver | |
Caput XXVIII. | 287 |
Caput XXIX. | 300 |
Caput XXX. | 311 |
Caput XXXI. | 322 |
Caput XXXII. | 333 |
Caput XXXIII. | 343 |
Caput XXXIV. | 353 |
Pirata Veteranus.
Senex Navita in Admiral Benbow.
Spectabilis[1] Trelawney, Doctor Livesey, cæterique istorum virorum, quum me rogassent, ut cuncta ac singula de Insula Thesauraria, a carceribus ad calcem[2], litteris mandarem, nec quidquam præter situm insulæ celarem, et hoc propterea, quod usque iaceret thesaurus inibi, qui necdum erutus esset, sumpsi calamum anno Salutis millesimo septingentesimo —, exordiorque ab eo tempore, quo pater Diversorium Admiral Benbow tenebat, atque senex nauta, sole ustus, cum cicatrice copidis, primum sedes suas sub tecto nostro fixerat.
Bene eum memini, acsi res heri evenisset, ut ad ostium diversorii gravi gradu ventabat, risco suo pone se pabone[3] vecto; ipse procerus, robustus, gravis, homo vultu fusco; plexæ ac picata coma humeris squalidæ tunicæ suæ cæruleæ impendebant; manus eius laceræ, plenæque cicatricum erant, unguibus nigris ac mutilis, vibex autem transversum unam malam erat sordida ac lividæ albedinis. Memini ut circumspectabat æstuaria, interim sibi sibilans, deinde autem in antiquam nautarum cantilenam incidebat, quam postea tam sæpe cantilare consuevit:
“Quindeni viri super cistam mortui —
Io-ho-ho lagenaque cannei!”
ea elata, senili et caduca voce, quæ ad vectes ergatæ aptata item atque confecta esse videbatur. Tum tigillo, in speciem trudis,[4] quam manu gerebat, ostium pulsabat, et quum pater comparuit, pocillum cannei[5] rude ab eo postulavit. Hoc sibi allato, periti instar sorbillabat, ad gustum cognoscendum morabundus, interea iam in rupes iam in tabellam titularem nostram dispectans.
“Æstuarium istud est commodum,” fatur denique,” sciteque sita caupona. Frequentesne hospites, mi sodalis?”
Pater meus negabat hospitum frequentiam, quin paucitatem querebatur.
“Tum,” refert ille, “hæ erunt mihi sedes. Tu vero, contubernio,” inclamat pabonarium, “hucce affer illum riscum, præbeque manum ad eum sustollendum,” prosequebatur, “hic iuvabit manere paulisper. Sum autem ego homo planus; canneum, ova cum lardo appeto atque illam summitatem, unde navigia prodeuntia speculari possim. Quo titulo vocer? Licebit vobis me navarchum appellare. Au, scio ego probe quid a me velitis — ecce;” quibus dictis tres aut quatuor aureos ad limen proiecit. “Quum hæc victu absumpsero, docebitis me,” inquit, sævo imperatoris vultu.
Et sic, profecto, trita ut indumenta eius fuerint, rude ut locutus sit, nullam ferebat similitudinem hominis qui ante malum navigare consuesset, quin potius aspectum præbebat pronavarchi, aut naucleri, cui aut obediri, aut ferire, solemne erat. Qui pabone eum sequebatur narravit nobis hunc tabellario[6] ad vectum ante Royal George descendisse, de diversoriis circa oram sciscitatum, de nostro cum laude memorato audivisse, præsertim, ut puto, propter eius solitudinem, in locum sui domicilii sibi selegisse. Nec quidquam plus de nostro hospite reperire poteramus.
Ipse, ex consuetudine, homo erat perquam taciturnus. Dies solidos circa æstuarium, aut in rupibus, telescopio orichálcino in manu oberrare solebat; singulas vesperas in œco[7], iuxta focum, canneum aqua temperatum, sed fortem, sorbillando explebat. Alloquentibus plerumque respondere non solebat; nihil nisi oculos levare, sæve respicere, ac per nasum efflare, tamquam tuba nebularia; atque nos, cæterique domus frequentatores, mox assueti sumus solum eum relinquere. Ex suis ambulationibus redux sciscitari solebat, utrum quisquam nauticus in via præterire visus esset. Primum existimavimus eum orbitatem ægre ferre, sodalesque sui similes desiderare, et ob id sciscitari; denique tamen reperimus eum potius illos devitare velle. Siquando quis nauticus in Admiral Benbow se divertebat (ut quandoque fiebat, quum quis eorum secundum oram Bristol tenderet), antequam œcum ingrederetur, eum per velatam ianuam vitream speculari solebat; certum etiam erat eum in omni consimili eventu, quum quis eius generis præsto esset, mure silentiorem futurum. Quod saltem ad me attinet, nihil arcani in hac re fuit; quum quodammodo et ego particeps sui metus essem.
Die quodam me sevocavit, obtulitque mihi nummum argenteum quatuor libellarum in singulas calendas, si modo “oculum tempestatispicum continuo apertum haberem, nauticumque quemdam cum uno crure specularer,” atque repertum ei statim renuntiarem. Deinceps, quum vertente mense primo quoque die mercedem meam petitum eum adivissem, haud semel flatu per nares me excepit fixoque intuitu, attamen antequam septimana verteretur, certum erat fore ut resipiscat, allatoque nummo, mandatum de “nautico cum uno crure” iteret.
Quam illa personæ imago somnia mea turbaverit, vix est cur dicam. Noctibus intempestis, quum porcellæ quatuor angulos domus nostræ quassarent, fluctusque secundum æstuarium contraque cautes boarent, millenis in formis eam videre mihi fingebam, millenisque aspectibus diabolicis. Crus modo in genu videbatur esse præcisum, modo in fœmore; alias monstrosi quid parebat, quod nunquam nisi unum crus habuisset, quodque e medio corpore eius crevisset. Atrocissima species incubonis tamen erat, quum claudicando hoc phantasma vidissem sepes ac fossas persultando me insectari. Quæ si omnia supputem, nummum meum argenteum quatuor libellarum satis magno impendio, his exsecrandis phantasmatibus, præstinavi.
Quamquam conceptus nautici cum uno crure terrorem mihi incussit, ipsum navarchum longe minus metui quam notorum quisquam. Non defuerunt vesperæ, quibus plus cannei ingurgitavit, quam caput suum capere posset; ac tum, more suo sedebat, atque, nullius habita ratione, nefarias suas antiquas ac feroces cantilenas nauticas modulabatur; nonnunquam tamen pocula cunctis circumponi iussit, cunctosque præsentes tremebundos ad audiendas suas fabulas, aut ad secundandum suis cantilenis adigere consuevit. Persæpe audivi domum resonare “Io-ho-ho, et lagena cannei;” omnibus vicinis, gratia suæ vitæ, pernicie mortis sibi impendente, concinentibus, quisque altero elatius, ne animadverteretur. In hoc genus enim impetu se maxime imperiosum solebat socium præbere; mensa palmo percussa, silentium omnibus circumquaque imperabat; subinde vel quæstione aliqua irritatus in furorem exarsit, alias vero quod nulla quæstio posita esset, inde enim suspicabatur socios suam historiam non attento animo prosecutos esse. Nec quemquam sivit diversorium relinquere, donec se ipse pytissando[8] sopivisset, seque in lectum devolvisset.
Fabulæ autem eius erant imprimis, quæ auditores terrore percellebant. Erant autem hæ fabulæ revera terrificæ: de patibulo suspensis, de petauro præcipitatis, de tempestatibus maritimis, item de Insulis Dry Tortugas, atrocibus actis, rebusque in maribus Hispanicis gestis. E propriis fassionibus suis colligi licebat eum vitam in medio duxisse quorundam sceleratissimorum bipedum, quibus unquam divinitus concessum sit maria navigare; verba autem quibus has historias narraverat, animos popularium auditorum, popelli plani et agrestis, tanto fere horrore, quanto facinora, flagitiaque narrata perculerunt. Pater meus sæpe dictitabat diversorium in incitas actum iri, ac futurum esse ut adventores,[9] nequis eos terroribus persequeretur, tyrannidi subigeret, rebusque horrificis eos cubitum pelleret, locum frequentare cessarent; mihi tamen eius præsentia nobis potius profuisse videbatur. Nam auditores primo quidem timore afficiebantur, sed postea eventus recolentes, iis potius delectabantur; in quieta enim vita rurestri incitamen tum salubre esse videbatur; nec defuerunt, præsertim inter minores ætate, qui eum admirandum esse ducerent, eumque appellationibus, veluti “verus canis marinus,” “genuinus senex sal,” hisque similibus honoris titulis afficerent, dictitarentque id esse genus hominum, quod Angliam in mari terribilem effecisset.
Uno quidem modo ipse nobis certe ruinam minitabatur; namque septimanas solidas apud nos perseveravit, tum deinde mensem post mensem, ita ut omnis quam nobis dederat pecunia iam pridem exhausta esset, et tamen pater meus nunquam tantum sibi animum sumere auderet, ut plus exigeret. Siquando mentionem eius rei iniecit, navarchus tantum per nares flatum emisit, ut eum fere boare diceres, torvoque obtutu patrem pæne e cubiculo expelleret. Memini vidisse patrem manus desperatione torsisse suas post istiusmodi repulsas, nec prorsus dubito quin hæ molestiæ terrorque, in quibus sic eum vivere oportebat, mortem eius immaturam atque infelicem acceleraverit.
Per totum id tempus quod navarchus apud nos exegerat, nullum omnino indumentorum mutavit, præterquam quod nonnullos soccos a circitore[10] emit. Tufarum, quas in pileo suo gesserat, una aliquando soluta, sivit ut inde penderet, quamvis ventis flantibus magna eum molestia affecisse necesse esset. Memini statum tunicæ eius, quam in cubiculo ipse solebat sarcire, quæque circa finem nihil erat aliud quam centones. Litteras ipse nec unquam scripsit, nec accepit, nec cum ullo præter vicinos unquam collocutus est, et hoc tantum canneo ebrius. Grandem riscum marinum nemo nostrum unquam vidit apertum.
Semel tantum adverse tractari sibi contigit, et hoc circa finem, quum misellus pater meus in exitio versabatur, quod et eum tandem absumpsit. Dr. Livesey quodam sero pomeridie suum ægrum visum venerat, sumtoque aliquanto cœnæ a matre sibi paratæ, in œcum secessit fumatum, donec equus suus e pago advenisset, quod nos stabulum in Benbow nullum habebamus. Ego eum secutus sum intro. Usque memini diversitatem inter nitidum medicum mundumque, cum pulvere nivei candoris, suos fulgidos, atrosque oculos, perinde ac mores suos urbanos, quam a nostris petulcis rusticis differebat, præsertim autem ab illo sordido, obeso, ac barone silicernio piratico nostro, ut illic sedebat canneo stupidus, cubitis in mensa suffultus. Subito ipse — navarchus scilicet — incepit suum sempiternum proboare cantum:
“Quindeni viri super cistam mortui –
Io-ho-ho et lagena cannei!
Potus ac diabolus finiverunt cæteros —
Io-ho-ho et lagena cannei!”
Primum existimabam per “cistam mortui” eum ipsum riscum suum intelligi debere, qui supra in anteriori cubiculo erat, atque hæc cogitatio miscebatur in meis somniis cum conceptu de nautico cum crure uno. At iam per hoc tempus dudum cessavimus cantilenam eam admodum curare; ea vespera, præter Doctorem Livesey iam nulli erat nova, sed eum, ut animadverti, haud iucunde afficiebat, nam ipse pro momento, sustulit oculos quodammodo irritatus, antequam sermonem cum sene Taylor hortulano, de novo quodam remedio contra rheuma prosecutus esset. Interea navarchus, sua propria musica recreatus et erectus, tandem palmo suo mensam ante se percussit, modo, quem omnes intelleximus eum silentium imperare. Voces omnium, præter Doctoris Livesey, conticuerunt; is, more suo, loqui perrexit clare ac benigne, post quæque pauca verba fumam suam sugitans. Navarchus primum oculos in eum defixit, palpo mensam iterum percussit, et sævius eum contuebatur, tandem in maledictum vile erúpit: “Silentium illic inter stegas!”
“Mihine hæc dicta esse voluisti, Here mi?” quærit medicus; et quum verbero ille cum altero maledicto id confirmasset, “Unum tantum est,” respondit ei medicus, “quod tibi dictum esse velim, nempe, si canneum potare perrexeris, mundus a turpissimo furcifero mox liberabitur!”
Furor senis nebulonis ineffabilis erat. Prosilivit in pedes, produxit et aperuit cultrum nautis communem, eumque in pugno librans, medicum transfigere minabatur.
Medicus ne movit se quidem. Ut antea, trans humerum, eodem sono suæ vocis ad eum loquebatur ita tamen elata, ut quamvis pacata et firma esset, omnes in œco præsentes perciperent:
“Nisi cultrum illum confestim in sacculum reposueris, fide tibi spondeo, ut proximo conventiculo curiæ suspendaris.”
Tum certamen oculorum inter eos insecutum est; sed navarcho poplites mox cesserunt, cultroque recondito, ad sedem, canis profligati instar, hirriens recessit.
“Nunc autem, Here mi,” prosequitur medicus, “quum iam sciam in meo territorio eiusmodi quoque lurconem dari, scito me tibi invigilaturum esse die noctuque. Ego enim non modo medicus, verum etiam magistratus sum; proinde, si vel halitum de te audivero conqueri, si id vel læsæ civilitatis fuerit modo actæ similis, dabo efficacem operam ut subigaris, et hinc exigaris. Hæc modo sufficiant.”
Paullo post equus Doctoris Livesey ante ostium comparuit, et ipse abequitavit; at navarchus, tam ea vespera, quam multis postmodum vesperis in pace se continuit.
Canis Niger comparet atque evanescit.
Non multo post hæc factum est ut primus accideret eventuum tam mysteriosorum, qui nos, denique, a navarcho liberavisset, quamquam, ut mox constabit, non perinde a suis negotiis. Hyems erat frigore acerba, cum diuturno gelu procellisque sævis; certumque videbatur iam ab initio misellum patrem meum proximum ver haud conspecturum. Ipse magis in diem deficiebat, hinc ego et mater soli diversorium administravimus, proinde, etiam sine speciali cura molesti nostri hospitis, negotiis satis eramus distenti.
Quoddam mane erat Ianuarii maturrimum — mane cum frigore mordaci — æstuarium gelu erat canum, undulæ rupibus leniter incidebant, sol usque imus, vix summos colles perstringebat, ac longinque, introrsum mare, fulgebat. Navarchus solito maturius surrexit, ac deorsum, secundum littus itabat, copide sua inter sinus longæ pænulæ oscillante, telescopio orichalcino sub axilla, pileo autem in occiput represso. Memini ut halitus eius in aere, tamquam fumus pone eum flutabat ut ipse procedebat, sonum autem ultimum ab eo tunc audivi, quum cautem magnam prætergrediens, fremebat ex indignatione, acsi in animo usque cum Doctore Livesey ageret.
Itaque mater in diæta erat cum patre; ego autem mensam ientaculo[1] sternebam ante navarchi reditum, quum ianua œci pandebatur, homoque intrabat, quem antehac videram nunquam. Creatura pallida ac sebosa is erat, duobus digitis lævæ manus deficientibus ; atque licet copidem gerebat, pugnax esse non videbatur. Moris mihi erat oculis prosequi nauticos, sive unius cruris sive duorum, et probe memini quam hic mihi ænigmati fuisset. Nautæ quidem speciem hic non ferebat, tamen, quodammodo mare redolebat.
Quærenti mihi quid sibi præponi vellet, respondit se canneum velle; sed quum ad temetum afferendum proditurus eram, iste in mensam consedit, meque nutu ad se accedere iussit. Ego, ubi eram, cum mappa in manu, constiti.
“Veni huc, filiole,” fatur ille. “Accede huc propius.”
Propius gressus sum.
“Estne ista mensa pro sodali meo, Bill?” quærit ex me obtutu quodam inani.
“Ego negavi suum comparem me novisse; locum esse cuiusdam inquilini domus, quem nos navarchum appellare soliti essemus.
“Recte quidem,” ait ille, “consortem meum Bill æque posse navarchum appellari ac non. In genarum altera cicatricem fert a copide, cæteroquin moribus est iucundus, præsertim inter pocula, meus scilicet consors, Bill. Dabimus argumenti gratia vestrum navarchum cicatricem in gena habere — hanc autem genam, si ita tibi placet, rectam esse. Cæterum, quid attinet? Est ut dixi. Ergo estne sodalis meus, Bill, in ista domo vestra?”
Respondi ei illum foras, ambulatum ivisse.
“Quorsum? filiole. Qua via profectus est?”
Quum vero indicassem ei cautem, memorassemque quomodo et quando navarchus reversurus esset, et aliquot aliis quæstionibus respondissem, “A,” ait ille, “hæc sodali meo Bill tam bene cedent quam potus.”
Aspectus vultus eius ut hæc verba proferebat, nequaquam erat gratus, mihique satis suberat causæ, quare hunc errare putarem, etiamsi quæ dixerat ita intelligi voluisset. At ea non me attinebant, ut mecum existimabam; præterea et scitu difficile erat quid facto opus esset. Advena hærere ac superstitare pergebat paullulum intra ostium diversorii, dispectans in angulis, tamquam felis murem opperiens. Semel ipse quoque egressus sum in viam, sed ipse me confestim revocavit, at quum non satis propere ad suum arbitrium regressus essem, in faciem suam sebaceam incredibilis mutatio subivit, meque tam immani maledicto introire iussit, ut ruendo illi obsequerer.
Quamprimum intus eram, ad mores priores rediit, partim blandiendo, partim sugillando, me in humeris compalpavit, me puerum probum collaudavit, meque haud parum adamavisse dixit. “Ego quoque habeo filiolum meum proprium,” inquibat, “adeo tui similem, quam lac lacti; et ipse superbia cordis mei est. Quod tamen puerorum maxime interest, mores sunt ac disciplina, mi filiole — disciplina. Iam si cum Bill mare navigasses, non ibi otiatus ac bis vocandus fuisses — non tu inquam. Non sic consuetudo Bill ferebat, nec eorum qui cum eo navigarunt. Atque, ecce, revera, hic meus sodalis, Bill, appropinquat, cum telescopio sub axilla, sane, Dii eum bene ament. Itaque ego et tu, filiole, tantum in œcum recedemus, ac pone ianuam nos occulemus, ac Bill nostrum necopinato consalutabimus — Dii eum — repeto — bene ament.”
His dictis peregrinus mecum una retrorsum in œcum cessit, meque pone se in angulum statuit, ita ut nostrum uterque ianua tegeremur aperta. Eram admodum perterritus et concitatus, ut facile perspicuum est, ac metum meum auxit etiam manifesta peregrini ipsius formido. Hic enim capulum suæ copidis ab obicibus liberavit, mucronem in vagina motavit, ac per totum id tempus quo ibi præstolantes stabamus, glutitare pergebat, acsi quid ei in gula hæsisset.
Tandem intro grassabatur navarchus, ianuam pone se cum sonitu obdit, et quin dispexisset, otiose perambulat cubiculum adversus locum, ubi ientaculum sibi dapinatum erat.
“Bill,” fatur peregrinus voce, ex qua iudicari posse arbitrabar eum se fortiter atque graviter agere videri velle.
Navarchus in calce se circumvertit, fronteque se nobis sistit; quidquid fusci in vultu eius fuit, dissipatum est, ac vel nasus eius livescebat; speciem præ se ferebat hominis, qui spectrum conspexisset, aut Ipsum Dæmonem, aut quid, si id fieri posset, deterius; ac fide asserere non dubito, miserebat me videre, quí ictu oculi consenuisset, et confectus esset.
“Eia, Bill, tu me nosti; sodalem nauticum tuum veteranum certe nosti, mi Bill,” ait peregrinus.
Navarchus quodammodo auram captabat.
“Canis Niger!” fatur denique.
“Et quis alius?” querit alter, maiori animo sumpto. “Canis Niger, ut semper fuit, venit visum suum sodalem nauticum, Billy, in Diversorio Admiral Benbow. A, Bill, Bill, nos duo mira vidimus tempora, ex quo ego has ungulas amiseram,” ait iste, manu sua mutila sublata.
“Attende modo,” inquit navarchus, “tu me usque huc insectatus es; hic itaque sum; loquere ergo; quid id est?”
“Tu ipse id es, Bill,” refert Canis Niger; “res penes te est, Billy. Mihi lubebit ab isto charo puello pocillum cannei obtinere, quem adeo adamavi; dein considemus, si ita tibi videbitur, et ex corde colloquemur, ut veterani sodales nautici.”
Me cum canneo redeunte, hi iam alter alteri ex adverso, ad mensam, ubi navarcho ientaculum apparatum erat, discubuerunt — Canis Niger propius ianuæ, sedebatque lateratim, ita ut uno oculo suum sodalem observaret, altero autem, ut mihi videbatur, suo effugio caveret.
Iste me secedere iussit, ianuam autem patere. “Cave autem, filiole, ab ianua auscultaveris,” inquit; itaque eos una reliqui, meque in dispensatorium[2] recepi.
Quamquam haud parum avidus eram auscultandi, idque et tentavi, diu nihil auribus perceperam nisi submissum gannitum; denique tamen voces assurgere cœperunt, atque unum alterumque vocabulum, plerumque maledicta navarchi, excipere quivi.
“Non, non, non, non; eiusque rei finis!” semel exclamavit. Tum iterum, “Si ad oscillandum veniatur, oscillent omnes, inquam.”
Dein, extemplo ingens eruptio maledictorum alteriusque strepitus sequebatur, sella mensaque in cumulum iacta sunt, et clangor sequebatur chalybis, tum vagitus doloris, ac temporis momento post vidi Canem Nigrum summo nisu profugientem, navarchum autem magno conatu persequentem, uterque destricta copide, prior cruore ex humero suo late manante. Ipso in ostio navarchus alterum et ingentem ictum fugienti intentabat, quo hic certe ad spinam dorsi usque fissus fuisset, nisi tabula gravis tituli nostri, Admiral Benbow, ictum excepisset. Vibicem in quadratura eius in inferiori ora hodiedum cernes.
Ictus is pugnæ fuit ultimus. Semel via potitus, Canis Niger, saucius ut erat, plantas pedum mira celeritate ostentabat, et intra dimidium minuti pone verticem rupium evanuit. Navarchus, ex sua parte, modo hominis stupore perculsi stabat, oculis in titulum defixis. Deinde manibus semel iterumque super oculos prætervectis, tandem in domum reversus est.
“Iacobelle,” me affatur, “canneum;” ac dum hoc dicebat, aliquantum vacillabat, unaque manu parieti innitebatur.
“Num es læsus?” quærebam ego.
“Canneum,” repetit ipse. “Necesse est ut hinc migrem. Canneum, canneum.”
Allatum procucurri; sed iis quæ hic gesta erant haud parum enervatus, unum pocillum fregi, cubiculum inquinavi, ac dum me in proprium modum reducere contendo, sonitum magnum lapsus ex œco exaudio, quo quum cucurri, reperi navarchum tota sua longitudine in constrato iacentem. Eodem momento mater clamoribus certamineque exterrita, per gradus deorsum currens, mihi auxilio venit. Viribus iunctis caput iacentis levavimus. Gravi halitu laborabat; sed oculi clausi erant, color autem vultus tæter.
“Va, me infortunatam,” clamitabat mater, “quantum probrum domus nostræ! Pater autem tuus misellus, æger!”
Interea consilii inopes nesciebamus quí navarcho opitularemur, nec ulla nobis subiit cogitatio, nisi quod e lucta cum peregrino lethale accepisset noxam. Canneum quidem attuli tentavique in labra eius inferre; sed dentes arcte compressi, maxillæque erant quasi ferreæ. Magnum levamen nobis allatum sensimus, quum ostio aperto, Dr. Livesey intrabat patrem meum visurus.
“O medice,” clamabamus una, “quidnam faciamus? Ubi est hic vulneratus?”
“Vulneratusne? Fungum! refert medicus. “Haud plus vulneratus quam ego, vel vos. Tactum tulit paralyticum, ut eum monueram. Tu, mea Hera Hawkins, potius ad maritum in diætam ascendas, nec tamen de his rebus, quoad fieri potest, quidquam ei memorabis. Quod vero ad me attinet, cuncta mihi tentanda sunt, ut vitam huius scelionis ter inutilem, servem; tu autem, Iacobelle, pelvim aquæ mihi comparabis.”
Reversus cum pelvi, reperi medicum manicam navarchi iam proscidisse, brachiumque eius musculare nudasse. Id pluribus in locis figuris compunctum erat. “Fortuna Propitia,” “Ventus Secundus,” atque “Billy Bones suus lusus,”[3] erant exempla faberrima in brachio; superius vero, in lacerto, infra armum, imago erat patibuli, hominisque inde pendentis — efficta, ut mihi quidem paret, ingeniose.
“Præsagium,” inquit medicus, digito figuram indicans. “Atque nunc, mi Here Billy Bones, si id vocaris, iuvabit colorem sanguinis tui explorare. Iacobelle,” inquit, “aversarisne aspectum sanguinis?”
“Non aversor,” respondi ego.
“Itaque,” inquit, “tene hanc pelvim;” quibus dictis applicuit scalpellum, venamque secuit.
Non parum sanguinis tractum est antequam navarchus oculos aperuit, caligansque circumspexit. Primum omnium agnovit medicum, quod frons rugata satis prodidit; dein me animadvertit, quod eum relevare videbatur. At subito color vultus mutatus est, et surgere tentavit his verbis:
“Ubinam est Canis Niger?”
“Nullus Canis Niger est hic,” respondit medicus, “præter eum quem in ipso tuo dorso habes. Canneum potare perrexisti; paralysi tactus es, ut tibi clare prædixi; ac te, perquam me invito, e fauce mortis per capillos eripui. Nunc autem, Here Bones —”
“Id non mihi nomen est,” interpellat ipse.
“Multum sane curo,” regerit medicus. “Nomen est piratæ mihi noti; sic te placet, gratia brevitatis appellare; hoc tamen est quod tibi dicere opportunum putavi: unum pocillum cannei non te perdet, verumtamen si sumis unum, sumes et alterum, atque iterum alterum, at ego capillamentum paciscor meum, nisi mox abstinueris, futurum ut moriaris — tenesne? — et in locum tuum migrabis, veluti ille in Bibliis. Nunc autem enitere, compone te. Semel saltem iuvabo te ut in lectum devenias.”
Denique nos, non sine molestia, feliciter eum in diætam sustulimus, in lecto collocavimus, ubi caput eius in culcitam recidit, acsi exanimis esset.
“Modo autem animum attende,” monet eum medicus, “officio meo satisfeci — nomen cannei idem tibi significabit ac mors.”
His persolutis, ad patrem meum secessit, quo brachio meo prehenso, secum duxit.
“Id nihil est,” ait mihi medicus, quamprimum ianuam clausit. “Satis sanguinis eius traxi, quo eum per aliquod tempus compescerem; ubi modo est, septimanam exigat iacendo — id et sibi et tibi plurimum expedit; alius tamen impetus eum finiret.”
↑ Lusus, -us, m., ex ludo, 3, -si, -sum, aliquid non serio, sed puerili modo agere, nugari, iocari; hinc nomina substantiva tria: ludus, -i, actus ludendi, qui fit viribus corporis, uti ludus gymnicus, exercitatio corporis; ludi Olympici, Sæculares, ludus pilarum; item ludus litterarius, sive schola, ludimagister, præceptor scholæ. Tum est lusus, -us, m., qui fit mente, ingenio, scripto, versibus, sermone; denique lusio, -nis, f., actus ipse; eius composita: allusio, collusio, delusio, elusio, illusio.
Quandoquidem ab auctore (pag. 63) monemur sententiam “Billy Bones his fancy” otiosi scribillantis esse, neque ullum sensum fundere, potuissem verbum verbo reddere, dicereque Billy Bones sua phantasia — quod fancy phantasia est — tamen significatio verbi Latini ab Anglico perquam discrepat, lingua autem Latina vim non patitur; nam Latine is, qui non serio, dataque opera, atque consilio agit, ludere dicitur, et id quod agit lusus appellatur, si verbis aut scripto fiat, ut cuique linguae Latinæ gnaro satis superque constat, proinde locum sic reddendum iudicavi.
Macula Nigra.
Circa meridiem cubiculum navarchi cum potu refrigeratorio atque medicamentis adivi. Navarchus eo fere modo ut eum reliqueramus, iacebat, nisi fortasse paullo altius, sed perquam debilis, nervosusque esse parebat.
“Iacobelle,” inquit, “tu hicce solus es in aliquo numero; nec ignoras me in te semper optima fuisse voluntate. Nunquam præterivit mensis, quin tibi nummum quatuor libellarum dedissem. Nunc autem mi sodalis, ut vides, in imis sum, et ab omnibus desertus; itaque, Iacobelle, nonne afferes mihi haustulum cannei, mi sodalicule?”
“Medicus —” cœpi explicare.
At ille, debili voce, ex corde tamen, medico maledicebat. “Omnis medicus vappa est,” respondit, “atque ille præsertim medicus quid de nauticis novit? Fui ego in locis, picis ferventis instar, sodalibus hinc et illinc febri tropica corruentibus, atque matre terra motu, tamquam mare, undulante — quid medici de eiusmodi regionibus sciunt? — ego vero, ut tibi dicam, canneo vitam sustinui. Canneus mihi erat cibo ac potui, marito inquam et uxori; atque si mihi modo canneus negetur, quum sim cortex[1] obsoletus in littus sub vento, sanguis meus, Iacobelle, super te, atque medicum illum vappam erit;” et sic aliquamdiu loquelam prosequebatur cum maledictis. “Respice ad me, Iacobelle, quam digiti mei tremant,” prosequitur voce supplici. “Stabiles eos tenere nequeo, non ego. Toto isto die ne vel guttam accepi. Medicus ille, tibi dico, amens est. Nisi vel guttulas paucas cannei accepero, Iacobelle, horrores me habebunt, iam et video adesse. Iam video senem Flint illic, in angulo, pone te; tam clare, quam imaginem illam video; si vero horrores me possederint, is ego sum, qui vitam duram duxerim, prohinc Acheronta movebo. Medicus ipse fassus est unum pocillum me non perditurum. Dabo tibi, Iacobelle, auream gineam pro singulo scyphulo.”
Interim magis ac magis concitabatur, quod me, causa patris mei, qui eo die plus quam alias debilitabatur multum angebat, quod ille quiete egebat; præterea et auctoritate medici fulciebar, et etiam magis ægre tuli quod navarchus post citatum medici præceptum me corrumpere tentabat.
“Nihil tuam pecuniam moror;” respondi ego, “nisi quod patri meo debes. Feram pocillum, nec plus.”
Quum hoc attulissem, avide id prehendit, unoque haustu epotavit. “Sic, sic,” ait tum, “etiam egregius est, sane quidem. Nunc vero, sodalicule, edixitne medicus quam diu mihi in hac vetuscula cama morandum esset?”
“Unam septimanam, ad minimum,” respondi ego.
“Pro, malum!” clamavit. “Septimanam. Perdurare nequeo; ante pridem nigram maculam in me habebunt. Glebones[2] hoc ipso temporis momento circueunt, ut me emungant; glebones scilicet, qui quod habent, continere nequeunt, et id quod alienum est, harpagare cupiunt. Æqumne hoc est? quæro, et nauticis dignum? Verum ego parcus sum. Pecuniam probam ego nunquam disperdidi, nec amisi; et iterum ludam eos. Hos ego non timeo. Et aliud usque evolvam velum, antevertamque eos iterum.”
Dum hæc memorabat, summo nisu e lecto exsurrexit, tam gravi pondere humeris meis innixus, ut præ dolore prope exclamarem, dum sua crura tamquam inertia tigna commovit. Verba sua, vivida ut erant sensu, debilitati qua efferebantur, male consonabant. Potitus ora lecti, illic sedens moram faciebat.
“Medicus ille pulchre me confecit,” mutiebat. “Aures mihi tinniunt. Fac me reclines.”
Antequam illi multum prodesse potueram, ipse in priorem suum locum recidit, ibi dein ad tempus silens iacuit.
“Iacobelle,” fatur denique, “vidistine illum nauticum hodie?”
“Canemne Nigrum?” quæro ego.
“A, Canis Niger,” prosequitur ille. “Nequam sane is est; at peior ille alius qui eum subornavit. Siquidem nunc nusquam me auferre queo, hi autem mihi nigram maculam impingere allaborant, certiorem te esse volo hos antiquo meo marino risco inhiare; equum conscendes — nonne potes? Ergo, tum, conscendes equum, ibisque ad — ita, sane, sic faciam — ad illum sempiternum medicum, fungum, iubebisque eum omnes et singulos evocare — magistratus et idgenus omne — et ipse cunctos stegæ Admiral Benbow committet — cunctos de caterva senis Flint, viros, pueros, cunctos eius superstites. Equidem ego pronavarchus fui, senis Flint primus pronavarchus, et ego solus sum qui locum novi. Ad Savannam ille mihi eum commisit moribundus, veluti si ego nunc essem, ut vides. Verum tu nihil prodes, nisi illi mihi nigram maculam infligant, aut nisi illum Canem Nigrum iterum, aut, denique, Iacobelle, nauticum illum cum uno crure — et hunc præcipue, videris.”
“At navarche mi,” quæro ego, “quidnam est illa macula nigra?”
“Citatio illa es, mi sodalicule. Iam ego id te docebo, si hi eam mihi tradiderint. Tu modo oculis vigilabis, Iacobelle, ego vero, me Dius Fidius, partiar tecum totum per dimidia.”
Paullo ulterius divagari perrexit, voce sua sensim decrescente; sed mox postea quam medicamentum suum ei dederam, quod ipse pueri instar sumpsit, his verbis, “si ullus nauta unquam eguit chemicis, is ego sum,” in gravem somnum, quasi intermortuus, incidit, quo mersum eum reliqui. Quidnam acturus essem, si cuncta prospere cessissent, haud scio. Verosimile est me cuncta ex ordine medico narraturum fuisse; timore enim mortali tenebar, ne navarchus confessionum suarum pœnitens, me e medio sublaturus esset. Verum, ut res evenerant, pater ipso eo vespere repente mortuus est, unde cuncta alia seposita sunt. Luctus noster naturalis, vicinorum confluxus, administratio funeris, item labores diversorii, negotia interim prosequendi ita me distinuerunt, ut vix mihi otium suppeteret ad cogitandum de navarcho, nedum ut eum timerem.
Postridie utique descendit in pedeplanum, sumpsitque cibum, quamquam parce, etiam, ut vereor, plusculum cannei quam æquum videretur, etenim se cauponem ipse fecit, minaci vultu ac mutiendo, sibique infundens, quin quisquam ei obstare ausus esset. Vespere, pridie exsequiarum ipse more suo ebrius erat; atque eum, hac in domo luctus, exsecrabilem suam cantilenam marinam boantem audire cunctis probro fuit; quum tamen debilem eum esse sciremus, tamen mortali eius timore tenebamur, præsertim quum medicus alterius ægri cura longe a nobis distentus, patre mortuo, nunquam in viciniam nostram venit. Ut dixi, navarchus erat debilis; ac profecto in dies magis debilitari, quam invalescere videbatur. Solebat interim quotidie scalam sursum ac deorsum repere, ex œco in dispensatorium et vicissim itare, subinde in ostium progressus auram maritimam olfactare, manibus parieti applicitis se fulciens, laboriose interim halitans, veluti qui arduum montem scandere suscipit. Me speciatim affari non solebat, suasque confessiones, mihi in fiducia factas, iam oblivione deletas autumo; suum tamen temperamentum etiam magis inconstans, ac pro sua debilitate etiam violentius fieri cœpit. Nunc iam et minaciorem induit morem ebrius, copidem suam nudam ante se in mensa collocandi. Nihilo tamen secius, alios modo minus videbatur curare, suis propriis cogitationibus mersus, et in iis errabundus. Sic, gratia exempli, quodam die, mirantibus nobis, canticum quoddam amorosum, agreste, incepit modulari, quod iuvenis, antequam vitam maritimam ingredi cœpisset, didicisse videbatur.
Sic res fluebant, dum postero die funeris, circa horam tertiam, mordaci frigore, nebuloso atque gelido pomeridie, ad momentum pro ostio stabam funestis ob patrem cogitationibus obrutus, quum aliquem secundum viam tractim appropinquare animadverti. Cœcum eum esse erat indubitatum, quod viam ante se baculo palpitabat, supraque oculos ac nasum magnum gerebat umbraculum viride; et etiam incurvus esse parebat, sive ex ætate, sive debilitate; insuper et ingens pallium nauticum, lacerum ac squalidum cum cucullo, gerebat, quod eum prorsus deformem reddidit. Equidem in omni vita mea humanam figuram, aspectu tam horrificam, vidi nunquam. Prope a diversorio paullulum substitit, voceque levata, curioso modulamine aerem ante se hunc in modum inclamavit:
“Numquis humanus amicus volet misellum cœcum, qui pretiosa lumina patriam suam, Angliam, fortiter tuendo, Dii servent Regem Georgium, amisit, benigne docere ubi, vel qua in parte regni ipse modo versetur?”
“Mi homo bone,” respondi ego, “ante Admiral Benbow es, Black Hill Cove.”
“Audio vocem,” respondit ille, “vocem iuvenilem. Volesne mihi, amicule, manum tuam præbere, meque ducere intro?”
Manum igitur meam protendi, quam horrida illa molliloqua, oculis orba creatura, torcularis instar prehendit. Ita sum perterritus, ut manum retrahere gestirem; sed cœcus ille, uno gestu brachii me ad se rapuit.
“Nunc puer,” ait ille, “ad navarchum me ducito.”
“Mi Here, Me Dius Fidius, non audeo.”
“Eia, siccine?” ait ironice, “Confestim me sistes, aut brachium tibi frangam.”
His dictis, ita mihi brachium vellicabat, ut exclamarem.
“Here,” inquam, “tua causa id dixi. Navarchus iam non est idem, qui esse solebat. Nunc nuda copide ante se solet sedere. Quidam enim —”
“Perge iam,” incidit ille; nec ego unquam vocem tam trucem, frigidam ac turpem, quam istius cœci, audivi. Ea magis quam dolor me subegit, nec cunctanter ei obtemperavi, statim per ostium ingressus adversum œcum, ubi æger pirata veteranus sedebat canneo stupidus. Cœcus hic interea mihi firmiter hærebat, pugno ferreo me tenens, maiorique pondere innixus quam ego ferendo par essem. “Recta me ad eum adduc coram, et quum in conspectu fuero, exclamabis ‘En tibi amicum, Bill.’ Sin minus, hoc tibi faciam,” quo dicto me digitis ita carpsit, ut intermoriendum mihi putarem. Inter hunc et illum tanto terrore sum correptus a mendico cœco, ut terrorem erga navarchum omnino obliviscerer; quum vero ianuam œci pandissem, tremula voce clamavi verba mihi demandata.
Misello navarcho crapula ictu oculi evolavit, et confestim sobrius factus est, oculis fixis spectans. Vultus eius non adeo terroris, quam potius tædii mortalis erat index. Ad surgendum se commovebat, sed haud puto sibi in corpore satis virium relictum esse.
“Sede iam ubi es, Bill,” affatur eum mendicus. “Si videre nequeo, tamen digitum moveri percipio. Negotium negotium est. Porrige tuam lævam. Puer, tene suam lævam carpo, admoveque eam ad meam dextram.”
Uterque nostrum ad litteram obedivit, et ego animadverti hunc aliquid e vola manus, qua baculum tenebat, in palmum navarchi immisisse, qui manum confestim clausit.
“Ac nunc,” fatur cœcus, “hoc demum factum est;” quo dicto me illico missum fecit, ac prope incredibili accuratione ac pernicitate ex œco se in viam subduxit, ubi me immoto observante, commode audivi baculum eius viam ex ordine palpare.
Post paullulum temporis tantum ego et navarchus sensus nostros colligere valuimus; postremo tamen, eodem fere momento eius carpum misi quem hactenus tenebam, tum ipse manum reduxit, et palmum acriter inspexit.
“Decima est hora!” inquit. “Sex horæ. Tamen conficiemus eos;” tum in pedes exsilivit.
Dum hoc agebat, vertigine captus, manum ad gulam levavit, paullo titubans stabat, ac tum, peculiari quodam sono per totam longitudinem pronus cecidit.
Ego sine mora ad eum accurri, matremque appellavi. At celeritas fuit incassum. Navarchus fulmineo ictu apoplexiæ occisus est. Curiosum intellectu est, quod, quamvis ego eum nunquam amaverim, tametsi novissime eius miserescere cœperim, tamen, simul atque eum mortuum intellexi, copia lacrymarum eum deflevi. Hæc autem fuit secunda mors cuius testis fueram tum, quum mœror prioris cor meum usque obsidebat.
Riscus Marinus.
Matri meæ utique sine omni mora quidquid novi, narravi, ac, profecto, iam pridem explicare me oportebat, hinc cito perspeximus quanta in difficultate atque in periculo versaremur. Pars pecuniæ hominis — si quam habuit — sine dubio nobis obveniebat; at verosimile non erat futurum ut sodales navarchi, præsertim duo exempla a me visa, Canis Niger, atque mendicus cœcus, pro victu mortui ad dedendam suam prædam proclives essent. De mandato navarchi, ut confestim equum conscenderem, Doctoremque Livesey invocarem, quum interim mater mea sola relicta esset sine tutela, cogitandum non erat. Quin, profecto, fieri non posse videbatur ut alteruter nostrum multo diutius in domo permaneret; vel sonus enim cadentium in fornace culinæ prunarum, aut ipse adeo lenis incedentis horologii clangor, nobis terriculamento fuit.
Vicinia nobis appropinquantibus gressibus infestari parebat; inter conscientiam nostram, quod ex una parte cadaver navarchi in solo œci nostri iacebat, ex altera autem, quod nefandus ille cœcus mendicus in vicinia delitescebat ad revertendum paratus, temporis intervalla induxerunt, quibus, ut dici solet, præ metu in propria cuti subsultavi. Aliquo facto sine mora opus erat. Consilium denique nobis subortum est cum matre prodeundi, opemque in vicino pago flagitandi. Dictum atque factum. Capitibus itaque nudis, ut eramus, foras, in impendens crepusculum, gelidamque nebulam procucurrimus.
Vicus haud multa passuum centena abfuit, quamquam extra visum, in adversa ripa æstuarii proximi; qua in re solatio mihi fuit, quod in adversam partem ei erat, ex qua cœcus mendicus comparuerat, et quo credibile est eum revertisse. Itineri non longum tempus impendimus, quamquam haud semel alter alteri innixi ad auscultandum subsistebamus. Nullus tamen insuetus sonitus audiebatur — nihil nisi undularum, littora lambentium lenis susurrus, aut interdum raucus corvorum in arboreto crocatus ad aures nostras perveniebat.
Iam lumine candelarum in vicum pervenimus — nec mihi oblivione memoria unquam delebitur, quanto solatio flavidis luminibus, e ianuis ac fenestris micantibus affectus sim; at, ut mox clare constabit, id fuit summa omnis auxilii, quod inde nos accepturi eramus. Namque — viros se sui pudere existimavisses — ne vel unus quidem eorum nobiscum ad Admiral Benbow veniendum induci poterat. Quo enim plus de incommodis nostris querebamur, eo magis — viri, mulieres, pueri — intra securitatem domuum suarum se continere maluerunt. Nomen navarchi Flint, mihi quidem ignotum, haud paucis illic notum erat, et magnum terrorem iis incussit. Aliqui horum, qui agrestes labores ultra Admiral Benbow perficere solebant, meminerunt aliquot se peregrinos in via vidisse, quos quum clancularios[1] esse existimassent, in pedes se coniecerunt; et unicus dumtaxat etiam myoparonem[2] in loco, quem nos Kitt’s Hole vocitamus, vidit. Cæterum, siquis sodalis eius navarchi putaretur, ad eos omnes mortis terrore percellendos satis erat. Summa totius rei fuit, quod quum plures reperire possemus, qui ad Doctorem Livesey, cuius domus aliorsum sita erat, satis libenter adequitare vellent, diversorium tueri vellet nullus.
Ignavia contagiosa esse fertur; at, vicissim, argumentum audaciam videtur inspirare; proinde quum quisque suam partem dixisset, mater mea verba ad eos fecit. Efficere se nolle explicabat illis, ut pecuniam, quæ ad filium, patre orbum, pertineret, perderet; “si nemo vestrum omnino audeat,” ait ipsa, “ego et Iacobellus audemus. Retro, unde venimus, ibimus, et parum gratiæ vobis corpulentis ventrosisque viris grandibus, cum corde gallinaceo, habebimus. Riscum illum aperiemus, etiamsi moriamur. Cæterum, si Hera Crossley illam peram nobis commodaverit, in qua pecuniam nobis debitam auferamus, gratum nobis faciet.”
Utique ego cum matre me iturum dixi, et, utique, cuncti vituperaverunt nostram temeritatem; at ne tunc quidem quisquam nos sequi volebat. Ad summum aliquis eorum sclopellum[3] obtulit oneratum, ad impetum repellendum; alius quis equos promisit ephippiatos, siqui nos recipientes insectatus esset; interim iuvenculus aliquis prorsum erat equitaturus adversus medici domum, vim armatam quæsiturus.
Cor mihi violenter palpabat, quum nocte hac frigida ad exsequendum periculosum cœptum nostrum, nos itineri dedimus. Plena luna incipiebat surgere, ac per extremum marginem nebulæ rubicunda transpectare, et hoc acceleravit gressus nostros, namque certum erat noctem, antequam nos iterum regredi possemus, diei instar claram futuram, nostramque e domo fugam oculis nobis invigilantibus proditum iri. Itaque sub umbra sepium vivarum silentes celeriter ferebamur, nec vidimus aut audivimus quidquam, quod terrores nostros augere potuisset, nostro summo levamine, denique magnum ostium Admiral Benbow pone nos clausum est.
Primum quam ingressi sumus, repagula obdidi, stantesque soli in tenebris, soli cum cadavere navarchi, paullisper ex itinere halitabamus. Dein mater mea candelam e dispensatorio comparavit, qua accensa, manus invicem tenentes, in œcum progressi sumus. Ipse ut eum reliquimus iacebat supinus, oculis apertis, unoque brachio porrecto.
“Demitte sis siparium, Iacobelle,” mater mihi susurrabat, “posset enim aliquis advenire, nosque e foris speculari. Nunc vero,” inquit, postquam iussum feceram, “reliquum est ut clavim ab isto comparemus; velimque scire uter nostrum id contrectet,” singultu verba sua prosecuta.
Me confestim in genua demisi. Prope ad cadaver, in solo, frustulum chartæ rotundatæ iacebat, ex una facie denigratæ. Dubitare iam non poteram quin hæc fuerit macula illa nigra; sublata autem ea, reperi in altera eius facie manu scribendi callida scitissime scriptum “Terminum habes ad horam usque decimam, hac vespera.”
“Mater,” alloquor meam matrem, “terminus ei datus est ad horam usque decimam,” et me usque loquente horologium insonuit. Clangor hic subitus nos magnopere exterruit; tamen nova grata erant, quandoquidem modo tantum sexta erat.
“Nunc autem, Iacobelle”, inquit mater, “illam clavim!”
Sacculos mortui unum post alterum sedulo compalpavi. Reperi aliquot nummulos, digitabulum, aciam et aliquot largiores acus, volumen nicotianæ, ab extremitate demorsum, cultellum cum manubrio adunco acum magneticam saccalem, fomenti pyxidem, præterea nihil, unde iam desperare cœpi.
“Fortasse e collo pendet,” notat mater.
Aversione naturali posthabita, subuculam eius ad collum rumpens, profecto, e picato filo pendens erat clavis, quam, filo, suo ipsius cultello præciso, repertam sustuli. Triumpho repertæ clavis spe erecti sumus, tum cum ea sine mora sursum gradus in cellam properavimus, in qua ipse tam diu dormire solitus erat, et in qua riscus suus inde ab adventu suo collocatus erat.
Riscus extrinsece erat fere ut risci nautarum esse solent; in operculo eius maiusculum B erat stigmate inustum, marginibus et angulis eius non parum tusis, longo et rudi usu.
“Porrige sis mihi clavim,” ait mater, ac licet sera tenax erat, ipsa eam ictu oculi aperuit, operculumque reflexit.
Ex eius recessu tæter odor nicotianæ atque picis manabat; at in superficie, præter synthesin perquam bonarum vestium, diligenter eversarum ac plicatarum, visui nihil se offerebat. Eas nemo unquam gessit, mater monebat. Subter has miscellanea inceperunt, — quadrans, pyxicula cassiterina, cuneoli nicotianæ, par sclopellorum duellantium, frustum teres argenti, antiquum horologiolum Hispanicum, aliquot alia præbia exigui valoris, pleraque peregrinæ fabricationis, par acuum magneticarum complexionis aurichalcinæ, denique quina aut sena conchylia ex India Occidua. Exinde sæpe mecum causam reputabam quare has conchas in suis improbis variisque peregrinationibus secum gestavisset.
Interea præter illud argentum præbiaque, nihil quod ullius pretii, quæ utique nihil nostra intererant, reperimus quidquam. Subter erat pallium nauticum antiquum, sale aquæ marina albidum longo usu circa syrtes. Mater impatiens illud evulsit, quum denique ultimæ res in risco occultatæ sub oculos ceciderunt, manipulus oleamine[4] colligatus in speciem chartarum, atque perula cannabina, quæ tactu tinnitum nummorum aureorum prodebat.
“Iam faxo intelligant illi furciferi, me probam esse mulierem,” ait mater. “Habebo mihi debita, at ne teruncium quidem plus. Tene sis perulam Heræ Crossley.” Inde ipsa incepit denumerare summam nobis a navarcho debitam e perula nautæ, in eam quam ego tenebam.
Negotium erat arduum ac tædiosum, quod nummi erant diversorum regnorum ac magnitudinum — duplones, Ludovicei,[5] gineæ,[6] octonari,[7] nec scio quorum omnium generum, præterea cuncti in unum coniecti et commixti. Ipsae gineæ erant rariores, et tamen hæ erant solæ, quibus mater rationes ponere scivit.
Quum circiter mediotenus absolvissemus, ego manu brachium matris subito attrectavi; etenim sonum ex aere silentioso et gelido percepi, qui cor meum in gulam mihi egit — sonum baculi, quo mendicus ille cœcus gelu rigidam viam pulsitabat. Sonus propius accedebat, dum nobis sedentibus spiritus hæsit. Tum ostium acriter increpuit; dein audivimus ut ansam tentabat, obdito pessulo strepente, ut scelio perditus penetrare tentabat; postremo altum silentium factum est extra et intra. Nunc demum, summo nostro levamine ac lætitia, palpatio baculi iterum personuit, ac pedetentim lenior fiebat, ac denique penitus cessavit.
“Mater,” inquam, “sume totum, et hinc nos auferamus,” certum enim mihi parebat ostium obseratum suspicionem suscitasse, indeque futurum ut mox totum agmen ad nos accessurum sit; sed magno fuit mihi gaudio ostium pessulo occlusisse, quod quidem nemo tanti fecerit, qui tæterrimum hunc cœcum non viderit.
Verumtamen mater, conterrita ut ipsa fuit, consentire ut vel hilo plus sumeret quam ei obveniebat, nullo pacto volebat, perinde recusabat minori contenta esse. Horam septimam longe adhuc non esse aiebat ipsa; quid sibi iure competeret novisse, nec eo se privari passuram, quocirca usque mecum arguebat, quum subito, de longinquo colle submissus sonus fistula audiebatur. Id nobis ambobus satis, et plus satis erat.
“Sumam quod habeo,” inquit mater, in pedes consiliens.
“Ego autem,” inquam, “sumam istud ad rationes cumulandas,” manipulo prehenso.
Proximo momento iam deorsum scalas cœcutiebamus, candela iuxta riscum vacuum relicta; deinceps, ostio aperto, eramus in fuga. Ne momento quidem nimis mature evasimus. Nebula celeriter dissipabatur; luna iam plane clare lucebat in editiora loca ex utraque parte, nec nisi in ipso fundo propinqua depressionis, circaque ingressum diversorii quoddam tenue velamen nebulæ fluitabat, tamquam ad effugium nostrum tutandum. Multo minus quam ad dimidium itineris ad vicum, paullulum ultra initium radicis collis nobis in lunam emergendum erat. Nec hoc fuit totum; etenim iam sonus plurium pedum currentium ad aures nostras pervenit, et ut eo respeximus, lucernam huc et illuc versantem, celeriterque approximantem conspeximus, unde facile patebat unum recentium advenarum lucernam cæteris præferre.
“Fili, dilecte,” subito mater me affatur, “sume pecuniam curreque prorsum, ego mox intermoriar.”
Certe hic utrique nostrum erit finis, cogitabam mecum. Quam maledixi ignavia vicinorum; quam matrem ipsam ob nimiam suam probitatem culpavi atque avaritiam, item ob suam audaciam in præteritis, ac debilitatem in præsenti! Satis fortunate iam prope ad ponticulum versabamur; nunc eam, iam titubantem, ad oram ripæ usque progredi adiuvi, ubi revera, edito suspirio in humerum meum corruit. Nec scio quo pacto satis virium colligere quibam, tamen effeci, fortasse rudiuscule, ut eam deorsum ripam atque subter propinquum fornicatum pontis devectarem. Ulterius eam movere non valui, arcus enim pontis nimis erat humilis ad quidquam plus moliendum, quam ut infra eum reperem. Hic itaque nobis manendum erat — mater fere omnino intra visum, ambo autem intra auditum a diversorio.
Cœci Ultimum.
Curiositas metum meum quodammodo nunc superavit, nec proinde ibi, ubi eram, permanere potui, sed iterum ad ripam retro repsi, indeque sub tutela dumi spartacei securus, viam ante nostrum ostium speculabar. Vix me composueram, quum hostes mei, septem aut octo eorum, anheli currentes, pedibus solum, confuse quatientes, eo pervenerunt, aliquo iis cum lanterna præcurrente. Tres eorum manibus iunctis una currebant, quorum medium, etiam trans velum nebulæ, mendicum cœcum fuisse, satis commode discernebam. Me non errasse, vox eius iam proximo momento confirmavit.
“Perfringite ostium!” clamabat iste.
“Sic, sic, mi Here,” terni quaternique responderunt; et confestim impetus est factus in Admiral Benbow, lanternario sequente. Dein animadverti eos ancipites hæsisse, sermocinari voce submissa, quasi stupentes quod ostium patulum invenissent. Mora tamen brevis fuit, nam cœcus iterum mandata edidit. Vox eius elatior et asperior fiebat, quasi aviditate iraque inflammata.
“Intro, intro, intro!” clamitabat, ob tarditatem maledictis eos increpitans.
Quaterni quinique confestim ei obtemperaverunt, duobus in via remanentibus cum mendico formidabili. Pauxillum moræ insecutum est, tum clamor stuporis, denique aliquis e domo proclamavit:
“Bill mortuus est.”
At cœcus mendicus eos ob tarditatem iterum maledictis lacessivit:
“Explorate eum, aliqui vestrum, ignavi terrævagi, item, cæteri vestrum in sublimi apprehendite riscum,” clamitavit hic.
Audire mihi licebat strepitum pedum, sursum antiquos gradus nostros ruentium, quo domum ipsam tremere necesse erat. Mox post novi clamores stuporis oriebantur; fenestra cellæ navarchi violenter pandebatur cum ingenti strepitu clangoreque fragmentorum vitri; aliquis inde proclamabat in lumine lunæ, capite humerisque proclinatus, alloquebatur mendicum cœcum subter.
“Eho,” clamabat ille, “aliquis nos iam antevertit. Aliquis cistam iam funditus evertit.”
“Usquene illic est?” reboat Pew.
“Pecunia usque est hic.”
Cœcus pecunia maledixit. “Pugnum[1] Flint intelligo,” reclamat hic. “Nusquam hic videmus,” refert ille.
“Heus vos hic subter, id penes Bill est,” iterum vociferatur cœcus.
Tum quis alius, is, ut credibile est, qui ad explorandum mortuum navarchum subtus relictus erat, ad ostium diversorii accessit, “Bill quidem iam exploratus est,” inquit, “nihil est relictum.”
“Isti incolæ domus in causa sunt — ille puer. Utinam oculos eius evulsissem!” clamitabat cœcus Pew. “Usque paullo ante isti hic fuerunt — ostium obseratum habebant quum ego id tentavi. Dispergi mini iuvenci et conquirite eos.”
“Ita sane,” affirmat homuncio ex fenestra, “nam et lumen hic reliquerunt.”
“Dispergite vos, eosque conquiratis! Evertite domum!” repetit mandatum Pew, baculo suo terram feriens.
Dehinc sequebatur penetralium antiqui nostri diversorii magnus ruspandi impetus: graves gressus huc et illuc calcare, supellex subverti, ianuæ calcibus infringi, usque dum ipsa rupes vicinæ resonarent, ac denique, indagatores unus post alterum in viam renuntiatum prodirent, nos nusquam reperiri posse. Hoc ipso tempore eadem fistula, quæ me et matrem de pecunia navarchi mortui disceptantes perterruerat, per silentium noctis iterum audiri cœpit, sed nunc bis. Primum id tubam cœci esse existimabam, ut ita dicam, reliquum agmen ad assultum evocantem; sed nunc reperi id signum a latere collis adversum vicum, atque ex eius in piratas effectu, signum iudicabam periculi instantis.
“Ecce, Dirk, iterum,” unus eorum effatur. “Bis! Opus erit nos hinc esse, sodales.”
“Hinc esse? ais tu lucifuga?” clamat Pew. “Dirk semper ignavus fuit inde ab initio — non eum curabitis. Illi tamen prope esse videntur; haud procul esse possunt; sunt ad manus vestras. Discurrite, canes, et quærite eos! O, me miserum, clamabat, “si modo oculos haberem!”
Hæc sua verba hortatoria aliquem saltem effectum videbantur sortiri, lurconum enim duo circa materiem dispectare, sed perfunctorie tantum cœperunt, ut mihi dumtaxat videbatur, dum potius suæ propriæ salutis sollicitudo eos continuo tenebat, reliqui autem interea ancipites in via circumstabant.
“Intra captum vestrum, vecordes, millia delitescunt,” cohortatur eos cœcus, “vos autem hic inertes tempus teritis! Divitiis reges exæquare possetis, quum tamen sciatis eos hic delitescere, tamen tergiversamini. Nullus vestrum repertus est qui cum Bill coram agere ausus esset, ego id feci, cœcus! Ego vero vestri causa meam sortem perdam! Me egentem ac reptantem mendicum oportebit esse, canneum efflagitantem, quum in rheda volutari possem. Si virtute polleretis vel curculionis buccellati[2], iis usque potiremini.”
“Quid, malum, Pew? iam tenemus dupliones!” mutiebat unus.
“Rem illam pestiferam fortasse abdiderunt,” subiungit alius. “Accipe Georgiacos, Pew, et siste hic stomachari.”
Stomachari erat proprium verbum, nam iracundia Pew his argutiis in summum culmen succensa est, ita sane, ut hic ea abreptus, baculo suo quoquoversum feriret, eiusque sonus, ut unum vel alterum percussit, audiebatur.
Hi vicissim cœco malefico maledictis responderunt, minatique ei sunt verbis horrificis, at baculum eius prehendere, et e manu extorquere frustra tentaverunt.
Rixa hæc salus nostra fuit; quandoquidem his usque iurgantibus, e summo colle, exadversum vici, alius sonus percrepuit — equorum quadrupedantium. Eodem fere momento, ex parte sepisvivæ fulgor, insecuto fragore sclopelli percipiebatur. Et hoc, sine dubio, ultimum erat signum periculi; etenim piratæ illico se verterunt, seque fuga dederunt, quoquoversum dissilientes, alii mare versus secundum æstuarium, unus oblique per collem, et sic deinceps, ita ut intra dimidium minuti nullum vestigium eorum est relictum, præter Pew. Hunc deseruerunt, sive ex terrore Panico, sive vero ex vindicta ob eius increpationem atque verbera, id ego nescio; sed ipse pulchre illic relictus fuit, in phrenesi sursum deorsumque viam palpans, cœcutiens, suosque sodales appellitans. Denique in partem perperam conversus, adversus vicum, me paucis passibus prætergressus, currere cœpit clamitans:
“Ioannule, Canis Niger, Dirk,” aliaque nomina, “non deseretis senem Pew, non senem Pew!”
Eo ipso tempore sonitus perstrepuit de fastigio collis emergentium equorum, ac mox quaterni aut quini equites in declivi prorsum ferebantur in lunæ lumine.
Nunc Pew errorem suum iam intellexit; vertit se cum vagitu, cucurritque recta in foveam, in quam etiam devolutus est. Intra ictum tamen oculi iterum se erexit, aliudque tentavit effugium, nunc iam omnino confusus prope ante primum adventantium equorum.
Eques quidem tentabat eum servare, sed incassum. Decidit Pew ingenti eiulatu, qui per silentium noctis late perstrepuit; quatuor eum obtriverunt et conculcarunt, eumque ibidem reliquerunt. Prius in unum latus iacebat, sed mox leniter pronum se vertit, nec amplius se movit.
Ego interim in pedes consilivi, et equites allocutus sum. Hi illico constiterunt dolentes calamitatem; sic ego facile perspexi qui illi essent. Unus eorum, a tergo, erat ephebus, qui nuntius ad domum Doctoris Livesey adequitaverat; cæteri erant vectigaliarii,[3] quos hic in via convenerat, quique satis sapiit ad revertendum cum iis confestim. Casu quodam nova de pristis[4] in Kitt’s Hole præsentia ad Superintentorem Dance perlata sunt, quæ causa erat eius excursus in hanc viciniam nostram, cui fortuito casui nostræ a morte præservationis eventum debebamus.
Pew mortuus erat, æque mortuus ac lapis. Quod ad matrem attinet, quum eam in vicum detulissemus, paullulum aquæ atque odoramenta[5] eam mox ad se retulerunt, nec terror illi multum obfuit, quamquam de residua pecunia usque sollicitari perrexit.
Superintentor interea iter suum ad Kitt’s Hole celerrime quam poterat tamen prosecutus est; suis tamen equitibus descendendum erat, suosque equos palpando per dumeta ductandum, alias etiam adiuvandum, insidia continuo verentibus; unde nec valde mirum erat eos pristim, quum ipsi ad locum pervenissent, iam in via reperisse, quamquam usque in æstuario. Superintentor pristim inclamavit. Vox quædam ei respondit monens, ne in lumine lunæ se ostentaret, ne micam plumbi sibi conscisceret, simul etiam glans sibilans prope brachium suum prætervolavit. Pristis mox linguam terræ circumvecta, evanuit. Herus Dance illic stabat, ut ipse aiebat, “veluti piscis extra aquam,” ac summum quod facere poterat, misit in B — qui actuariam edoceret. “Id autem,” ipso monente, “prope nihilum æquat.” Piratæ impunes evaserunt, resque est absoluta. Tamen, subiunxit, “gaudeo quod Hero Pew in morticinos calcatum est,” iam enim mea relata audiverat.
Cum eo in Admiral Benbow redivi. Qui status subversionis ibi fuerit, nemo sibi facile finxerit. In sua aviditate me matremque deprehendendi, isti sceliones ipsum adeo horologium deiecerunt; atque, tametsi nihil fuit ablatum præter marsupium navarchi et aliquantulum argenti e forulo, uno tamen obtutu perspexi nostram ruinam. Herus Dance e spectaculo nihil efficere poterat.
“Aisne tu eos pecunia potitos esse?” quærit ex me, “Hem, tum quod genus fortunæ quæsiverunt? Sine dubio plus pecuniæ.”
“Haud ita;” inquam, “saltem ex mea sententia. Quin, profecto, ego me id in sacculo pectorali habeo, et ut verum fatear, potius vellem id in tuto collocare.”
“Sic, utique, mi puerule, recte statuis,” ait ille, “Cede, si ita videtur, curam eius habebo.”
“Ego vero putabam, fortasse Doctor Livesey —” cœpi explicare.
“Prorsus recte,” incidit ille amicissime in mea verba, “rectissime dicis — vir ille est præclarus, etiam magistratum agit. Nunc autem, quoniam de eo mihi loqui contigit, nihil obstat quominus ipse eo equitem, eique, aut magistro vici de his rebus referam. Mors istius Pew, cunctis perpensis, non quod me rei pœniteat, tamen ipse est mortuus, ut vides, ardeliones autem tentabunt quantum possint, contra officialem redituum suæ Maiestatis aliquid inde effingere. Hinc, Hawkins, aio tibi, si vis, te mecum eo deferam.”
Gratiis ob suam humanitatem actis, in vicum redambulavimus ubi equi erant. Dum interim matri consilia mea patefaciebam, iam cuncti in ephippiis sedebant.
“Heus tu Dogger,” affatur Herus Dance unum suorum, “tuus equus est eximius, patere ut hic pusio tecum equitet.”
Quamprimum in ephippio positus eram, prehenso balteo Dogger, Superintentor signum dedit, cunctique nos viam tolutim ingressi sumus adversum Doctoris Livesey domum animo hilari et optimo.
Documenta Navarchi.
Acriter itaque tota via equitatum est, donec ante ostium domus Doctoris Livesey perveneramus. A fronte domus erat in tenebris.
Herus igitur Dance me descendere ac pulsare iussit, Dogger mihi stapediam ad descendendum præbente. Ostium ab ancilla pæne eodem momento reseratum erat.
“Estne Doctor Livesey domi?” quæsivi.
Ipsa negavit; Doctorem domi quidem fuisse postmeridiem, sed prodivisse ad Aulam, ad cœnandum cum Magistro Pagi, et ad vesperum apud eum agendum.
“Eo proinde ibimus, ephebi,” ait Herus Dance.
Quandoquidem locus non longe aberat, equum non conscendi, sed loris stapedia prehensis Dogger, ad latus cucurri usque ad portam fundi, inde autem per longum xystum foliis nudum, luna illustrem, sursum locum, ubi lineamenta candida ædificiorum Aulæ utrimque in vastos et antiquos hortos despectabant. Hic denique Herus Dance descendit, meque accito, in Aulam, vel uno verbo prolato, intromissus est.
Ancilla nos per angustas fauces deorsum duxit, quarum in extremitate ingressum in amplam bibliothecam intromisit, undique pegmatibus, librorum voluminibus referctis, statuisque insuper ornatam et instructam, ubi Spectabilis atque Doctor Livesey sedebant, fuma[1] in manu, utroque foci latere.
Spectabilem ego antea nunquam ex tam propinquo conspexi. Vir ipse erat procerus, ultra sex pedes altus, et ratione staturæ amplior, largo ac patulo vultu, aspero pugnacique aspectu, asperitate, sulcis ruboreque ex peregrinatione contractis. Supercilia eius perquam erant nigra, agilia, quod quidem iracundam naturam præsagire videbatur, et tamen non adeo iracundus, quam subitus erat temperamento atque intentus.
“Intra, mi Here Dance,” inquit ille cum dignitate et officiose.
“Salve, mi Dance,” salutat, eum Doctor capitis nutu. “Tu quoque salve, amicule, Iacobelle. Quinam propitius eventus te huc perducit?”
Superintentor stabat erectus ac rigidus, recitabat suas res gestas tamquam pensum scholasticum. Si modo vidisses quemadmodum hi duo viri se prorsum inclinaverint, alter in alterum respexerit, ut et fumare propter stuporem aviditatemque audiendi neglexerint! Audita narratione, qui mater in diversorium redivisset, Doctor Livesey fœmur sibi palmo percussit, Spectabilis autem exclamavit, “Factum bene!” interimque longam fumam suam casu in crate camini fregit. Longe antea quam narratio finita esset, Spectabilis Trelawney (quod, ut recordaberis fuit nomen Spectabilis), surrexit, et in conclavi obambulabat, medicus autem, quasi ad accuratius audiendum, pulveratum capillamentum sustulit, sedebatque strictim tenso capite, insolitum spectaculum.
Tandem Herus Dance narrationem suam absolvit.
“Mi Here Dance,” ait Spectabilis, “vir præclarus tu es. Quod autem ad obtritionem illius sordidi et atrocis malefactoris attinet, habeo in numero virtutum, perinde acsi blattam conculcasses. Iste pusio autem Hawkins, ut video, est puer egregius. Hawkins, velis eam nolam pulsare. Decet ut Hero Dance pocillum cæliæ[2] offeramus.
“Sic et Iacobello,” inquit medicus. “Tune eam rem habes, cui hi anhelabant?”
“En, hic est, mi Here,” inquam, eique fascem in oleamine porrexi.
Medicus fascem undique aspectabat, acsi digiti eius resolvere gestirent; loco tamen eius in sacculum lænæ[3] suæ condidit.
“Mi Spectabilis,” ait tandem medicus, “post haustam cæliam Hero Dance utique necesse erit in servitio Sua Maiestatis discedere; mihi vero in animo est Iacobellum Hawkins domi meæ ad pernoctandum retinere, prohinc suadeo, ut ei crustum refrigeratum in cœnam depromatur.”
“Ut voles, Livesey,” refert Spectabilis; “Hawkins melius de nobis meruit quam ut eum crusto frigidulo pascamus.”
Itaque grandius crustum columbarium allatum, et in mensa laterali positum est, ex quo ego laute et affatim cœnavi, accipitris instar eram famelicus, dum interim Herus Dance ulterius collaudabatur, ac tandem discessit.
“Nunc vero, mi Spectabilis,” medicus fari cœpit.
“Nunc vero, Livesey,” repetit Spectabilis, eodem modo.
“Quisque sua vice, quisque sua vice,” interpellat Dr. Livesey subridens. “Nonne de isto Flint tu iam audivisti?”
“Num audiverim!” exclamat spectabilis. “Utrum de eo audiverim, quæris tu? Is omnium, qui unquam æquor navigarunt, maxime sanguinolentus fuit pirata. Cum Flint comparatus Blackbeard fuit merus pusio. Hispani adeo reformidarunt eum, ut, dico quod sentio, eum Anglum fuisse subinde superbirem. His meis oculis vidi quondam eius suppara prope ad Trinidad, quum ignavus canneibibulus, cuius navi vehebar — se in Portum Hispaniæ recepisset, ita vero.”
“Non secus et ego audivi de eo in Anglia,” ait medicus. “At cardo rei est, habuitne pecuniam?”
“Pecuniam!” restrepit Spectabilis. “Audistine eius historiam? Quidnam hi scordali prosequuntur nisi pecuniam? Quidnam aliud nisi pecuniam curant? Cuius rei causa hi furciferi sua tergora periculis obiicerent, nisi pecuniæ?”
“Id mox sciemus,” refert medicus. “Verumtamen tu tam improbe facileque excalescis clambundus, ut me ne interloqui quidem sinas. Unum est quod scire cupio, nempe: fac ut hic in sacculo meo indicium quoddam habeam, quod prodat ubi Flint suos thesauros humaverit, num thesaurus is pretium operæ sit?
“Quid ais? operæ pretium!” clamitat Spectabilis. “Summa rei isthæc erit: si idgenus indicium habes quod memoras, navim instrui curabo in navali Bristoliaca, te, et istum Hawkins nostrum mecum acciam comparaboque illum thesaurum si vel per annum mihi quærendum sit.”
“Præstanter,” probat medicus. Nunc itaque, si Iacobellus acceptabilis est, fascem solvemus;” quibus dictis fascem ante se in mensa collocavit.
Fascis erat consutus, ideoque medico theca sua aperienda erat, ut forficulam inde promeret, suturamque proscinderet. Duas inde res sustulit — libellum, atque documentum obsigillatum.
“Præ omnibus,” inquit medicus, libellum periclitabimur.”
Ego et Spectabilis trans humeros medici speculabamur, dum ipse libellum aperiebat, quod Dr. Livesey nutu me amice a mensa laterali acciverat, ubi sedens usque cœnabam, sed nunc ut essem testis disquisitionis. In pagina prima nihil erat nisi specimina scribillationis, cuius generis, otiosi, aut scripturam exercitantes, facere solent. Una species eadem erat cum compunctura, “Billy Bones suus lusus,” tum erat “Herus W. Bones, pronavarchus.” “Nihil plus cannei.” “Prope a Palm Key idd obtinuit;” pluresque aliæ nugæ, plerumque vocabula singula, sine sensu. Non poteram non mirari quisnam is fuisset, qui “idd obtinuisset,” et quid “idd” fuisset, quod is obtinuisset, culter in tergo id æque fieri poterat ac non.
“Non multa indicia in his,” ait Doctor Livesey, lectitans.
Denæ aut duodenæ pagellæ proximæ curiosa serie ærarum erant completæ. Initio cuiusque versiculi erat datum, in extremitate autem summa pecuniæ nominata, ut in aliis rationum libris; loco tamen scriptæ explanationis inter duo extrema cruces plures aut pauciores. Verbi causa, duodecimo Iunii millesimi septingentesimi quinti et quadragesimi, manifestum erat summam septuaginta librarum alicui deberi, nec tamen quidquam nisi sex cruces causam indicabant. Subinde utique nomina quorumdam locorum adiecta erant, uti, “ad Carácas;” aut vero situs secundum longitudinem ac latitudinem, veluti, “Grad. 62, min. 17, sec. 20, Grad. 19, min. 2, sec. 40.”
Memoralia hæc ultra prope viginti annos regrediebantur, summa singularum ærarum cum tempore pariter crescebant, atque summa summarum, post quinas senasque erroneas additiones statuta erat, cui demum hæc verba erant appensa, “Bones proprius acervus.”
“Ego vero nec caput, nec caudam rei enucleare queo,” ait Dr. Livesey.
“Atqui res sole meridiano clarior est,” regerit Spectabilis. “Hic libellus rationarius est scelestissimi illius canis. Cruces hæ loco nominum navium, aut oppidorum stant, abs se mersarum, aut compilatorum. Summæ denotant portionem huius latronis, ubi vero ambiguitatem verebatur, ut vides, aliquid ad declarandum addidit. “Ad Carácas,” videdum, erat quoddam navigium infortunatum ad eas oras, quod hi adorti sunt. Dii miserescant animarum misellorum — iam pridem corallia.”
“Recte doces,” confirmat medicus. “Hinc perspicies quantum peregrinari valeat. Recte, sane! Summæ autem, ut ipse dignitate provehitur, augescunt.”
Parum aliud erat in libello quam indictiones plagarum[4] in postremis pagellis connotatæ, item tabella valorum ad nummos Francicos, Anglicos atque Hispanicos, ad communem valorem reducendos.
“En hominem parcum!” notat medicus. “Is non fuit homo, cui verba dari poterant.”
“Nunc vero,” inquit Spectabilis, “ad alterum.”
Involucrum pluribus in locis digitabulo[5], loco sigilli, erat obsigillatum; ipso eo digitabulo, quod in sacculo navarchi repertum erat. Medicus sigilla summa cura fregit, et ecce mappa insulæ cum notis longitudinum, latitudinum, catapiratæ,[6] nominibus collium, sinuum, cunctisque particularibus, quæ ad navigium in tutum pulvinarium[7] in eius littore adducendum necessaria esse possent. Insula novem milliaria erat longa, quinque autem lata, speciem autem, ut ita dicam, draconis stantis præ se ferebat, habebatque duos, terra circumclusos portus, in medio autem collem, designatum “Spy-Glass.” Erant etiam additamenta aliquot posterius adscripta, præsertim autem tres cruces encausto[8] scriptæ — duæ in septemtrionali parte insulæ, una ad Austro-Occiduum, atque prope hanc, eodem encausto, minutis litteris, manu subtiliori quam trepida ac vacillanti manu navarchi, hæc verba videbantur: “Præcipuum thesauri hic.”
Insuper, in tergo documenti, in ulteriorem dilucidationem eadem manu scripta erant:
“Celsa arbor, humero Spy-Glass, uná lineá ad Spt., a Cauro Spt.
“Insula Sceleti ad Vulturnum ac per Nothum (Ortu Austr. c. Ortu).
“Decem pedes.
“Later argenteus est in latebra ad Spt.; reperies locum cursum sequendo orientalis arboreti, vicenis ulnis ad Austrum a scopulo nigro cum vultu in eo.
“Arma facile reperiuntur in tumulo arenæ in calce Sptionali promontorii Sptrionalis Influxus, Ortum, cum uno quadrante Sptrionis.” J.F.
Nihil plus; sed breve ut hoc fuit, mihique captum superavit, animos Spectabilis, atque Dris Livesey nimium quantum delectavit.
“Mi Livesey,” fatur denique Spectabilis, “ærumnosam tuæ artis exercitationem continuo missam facias. Cras Bristoliam proficiscar. Intra trium septimanarum tempus — trium septimanarum! — duarum septimanarum — denûm dierum — optimam possidebimus navim, catervamque in Anglia selectissimam. Hawkins noster erit tiro canabanus[9]. Præclarum tu præstabis canabanum, Hawkins. Tu vero Livesey, medicus fies navalis; ego pontocrator[10] sum. Acciemus nobiscum Redruth, Joyce, atque Hunter. Ventos nanciscemur secundos, cursumque celerem, nec in reperiendo loco ullis laborabimus obstaculis, ac tum, nummos modiis metiemur — satis ad volutandum in iis — reliquam autem vitam negotiis vacui, festivi in otio agemus.”
“Trelawney mi,” medicus refert, “tecum ibo; ita et Iacobellus, de isthoc quietus sis licet; atque cœptum prospere geretur. Unus tantum est quem vereor.”
“Et quisnam ille?” quærit Spectabilis. Nomina illum canem!”
“Te, scilicet,” respondet medicus, “quoniam tu linguam refrenare nequis. Nos nimirum non sumus soli, quibus documenta nota sunt. Isti nempe halophantæ, qui in cauponam hac vespera impetum fecerant — certe audaces ac desperati harpagones — cæterique qui in pristi manserant, pluresque alii, non dubito dicere, non adeo procul hinc, ad unum omnes fœdere ad id iuncti sunt, ut ea pecunia potiantur. Nullus nostrum imposterum solus ibit, quoad navim conscendamus. Ego et Iacobellus usque eo una hærebimus: tu vero Bristoliam profecturus Joyce et Hunter tecum habebis, ac, denique, imposterum, ad extremum usque diem, de rebus a nobis inventis ne vocabulum quidem prodere debebimus.”
“Livesey mi,” inquit Spectabilis, “tu profecto semper a recto rei es. Ex parte mea, tamquam sepulcrum, silebo.”
Cocus Marinus
Bristoliam Proficiscor.
Ad mare navigandum tardius eramus parati, quam Spectabilis autumarat, nec priorum consiliorum nostrorum ullum — ne Doctoris quidem Livesey secum me habendi — uti propositum erat, exsequi potuimus. Medico, ad reperiendum alterum medicum, qui suam vicem agere vellet, Londinum erat proficiscendum; Spectabilis arduo labori accinctus, Bristoliæ agebat; ego autem in Aula vitam degebam sub tutela senis Redruth, saltuarii, fere captivus, somniorum tamen de mari, exspectationumque suavissimarum circa curiosas insulas periclaque plenus. Horas solidas in disquirenda mappa solebam exigere, cuius cuncta particularia memoriæ mandavi. Domi saltuarii iuxta focum sedens, insulam eam, in phantasia mea, ab omni latere accessi; quodque iugerum superficiei eius exploravi; collem Spy-Glass vocatum, vel millies conscendi, cuius e vertice quaquaversum circumspectans, magnam voluptatem percepi. Quandoque insula mihi barbaris scatere parebat, quibuscum certavimus; alias bestiis feris, quæ nos insectabantur, eam oppletam mihi fingebam; verum in cunctis meæ phantasiæ visionibus nihil tam insoliti, tamque tragici oculis meis se obvertit, quam quod postea ut facta experti eramus.
Sic septimane labebantur, donec quodam die amœno litteræ ad Doctorem Livesey inscriptæ advenerunt cum hac nota: “Eo absente, aperiantur a Thoma Redruth, aut iuvene Hawkins.” Mandato obtemperans, reperimus, vel potius reperi ego — quandoquidem saltuarius legendo, præter paginas impressas, parum poterat — sequentia momentosa nova:
Diversorium ad Ancoram
Veterem, 1ᵒ Martii, 17 —Livesey Amicissime. — Siquidem, utrum in Aula, an Londini usque sis ambigo, has litteras duplicatas in utrumque locum permitto.
“Navis præstinata atque instructa est. Nunc in ancora iacet, pro mari parata. Cercurum[1] delectabiliorem nunquam vidisti — puer eum navigare posset — duorum millium amphorarum;[2] nomen ‘Hispaniola.’
“Eam per veterem amicum, Blandly, præstinavi, qui sese mihi maximo adiumento præbuit. Gratia enim mei propemodum servi obivit vicem, ac dicere non dubito, idem fere omnes Bristoliæ quamprimum nomen portus, quo intendebamus — thesauri, nempe, audiverant.”
“Redruth,” incidi ego in lectionem, “Dr. Livesey id haud libenter audiet. Spectabilis tamen effutivit rem.”
“Ecquis id potiori iure?” mutiebat saltuarius. “Scitulum, sane, cœptum, si Spectabilis propter Doctorem Livesey, eloqui vereatur, ut mea fert opinio.”
Hoc audito, ab omni commentatione destiti, ac legere perrexi:
“Hispaniolam Blandly ipse reperit, suaque admirabili diligentia curaque in negotiis agendis, eandem meris ápinis[3] præstinavit. Est quædam Bristoliæ hominum classis, quæ monstroso erga Blandly præiudicio fertur. Isti homines non dubitant probam hanc creaturam calumniis persequi, quasi gratia pecuniæ nihil non perpetret; “Hispanoliam” revera suam fuisse propriam, mihique eam absurde caro pretio vendidisse — calumnia luce solis clarior. Merita tamen navis nemo eorum negare audet.
“Hactenus nusquam hæsimus. Operæ, profecto — armamentarii, et quidquid eius generis — usque ad bilem movendam tardi erant; tempus tamen medelam attulit. Comparatio catervæ me plurimum vexavit.
“Etenim catervam ad minimum vicenûm hominum — casu quo hi nativi, piratæ, aut odiosi illi Franci essent — comparare volebam, sed turbellis, dæmone dignis vix tantum effeci ut vel senos comparavissem, donec, singulari alea fortunæ eum reperi, quo maxime indigebam.
“Casu fortuito evenit ut in navali otiabundus, sermocinari cum eo inciperem. Reperi eum veteranum esse nautam, modo diversitorem agere, prorsusque omnes Bristoliæ pontivagos novisse, valetudine in terra laborare, velleque se commode coquinarium agere, et ad mare redire. Eo mane, aiebat, se illuc ad captandam auram salsam claudicasse.
“Sum ea re magnopere motus — sic tu quoque fuisses — et ex genuina misericordia eum in cocum protinus conduxi. Vocatur autem is Longus Ioannes Silver, qui iacturam unius cruris tulit; sed hoc potius in numero meritorum habeo, quandoquidem id ei in servitio patriæ accidit, sub immortali Hawke. Ac ne pensione quidem, mi Livesey, fruitur. Finge tibi ævum abominandum, in quo vivimus!
“Cæterum, me nonnisi cocum reperisse existimabam, verumtamen, reapse, catervam reperi. Cum Silver iunctim intra paucos dies manum comparavimus veteranorum pontivagûm crudissimam conceptu — non scitulam visu, sed masculos, ex vultu, animo maxime indomitabiles. Audeo dicere, nos cum actuaria congredi valere.
“Quin, Longus Ioannes etiam duos ex iis senis aut septenis, quos ego iam conduxeram, dimisit. Ipse facile mihi ostendit eos ex genere esse aquarum dulcium farragine, a quibus nobis in quocunque cœpto graviori timendum esset.
“Cæterum, corpore spirituque valentissimo sum, voro ut taurus, trunci instar dormio, usque tamen eo dum meos veteranos picatulos ergatam circuitare videro, nihil me beaverit. Eia, ad mare! Ut pereant thesauri! Gloria maris est, qua modo insanio. Nunc itaque, mi Livesey, si me amas, ne horam quidem pessumdederis, festina ad me curru expedito.
Iuvenculus Hawkins, Redruth, tutela causa comitante, eat matrem visum, dein uterque veniat Bristoliam celerrime.
“IOANNES TRELAWNEY.
“P. S. — Non tibi narravi Blandly, qui, in parenthesi, sociam navim se post nos missurum spopondit, nisi ad finem Augusti reduces essemus, admirabilem quemdam reperit magistrum navigatorem — hominem rigidum, quod doleo, cæteroquin tamen verum thesaurum. Longus Ioannes Silver, insuper, etiam hominem expiscatus est pronavarcho perquam idoneum, huius autem nomen est Arrow. Etiam habeo, mi Livesey, naucurium[4] tibicinem; itaque res nostræ pulchre vigebunt, erimusque tamquam batalari[5] in nostra bellula ‘Hispaniolia.’
“Oblitus sum te docere Silver nostrum hominem esse opis; scio eum ex notitia mea propria, depositum habere eum in argentaria, quod ipse nunquam superhausit. Linquet uxorem ad popinam administrandam; quum vero ipsa Æthiopica sit, nobis, pari agamorum,[6] ut ego et tu sumus, libere licet suspicari, uxorem tantumdem quantum valetudinem in causa esse, quare ad vagam se recipiat viam.
“I. T.
“P. P. S. — Hawkins agat unam noctem sub tecto materno.
“I.T.”
Finge, si potes, quod in fastigium hæ litteræ animum meum concitaverint. Præ gaudio prope extra me eram; atque si unquam hominem oderim, hic senex Thomas erat Redruth, qui nihil nisi mussare ac lamentari. Quilibet sub-saltuarium locum eius libenter cepisset ; sed non ita placebat Spectabili; placitum autem Spectabilis his omnibus lex erat. Nullus enim horum, si demas Redruth, ne vel obloqui quidem ausus est.
Postridie ego et ipse in Benbow pedibus profecti sumus, ubi matrem optime valere, animoque erecto reperi. Navarchus, qui tam diu causa tantorum malorum exstiterat, iam illinc abfuit, in loco, ubi impii cessaverunt a tumultu.[7] Spectabilis omnia reparari, item, cubicula publica, perinde ac tabulam nostri tituli novo depingi iussit, ac supellectilem quoque novis auxit — præ omnibus aliis, novum artisellium in dispensatorium matri comparavit. Quin et puerum, qui tironem ageret, illi misit, qui, dum ego abessem, illi adiutorio esset.
Meum statum tum demum proprie intellexi, quum hunc puerum conspexi. Usque eo iter meum, eiusque incidentia cogitavi, domum autem, quam relicturus eram, neutiquam. Nunc vero, quum primum in conspectum huius lævi et inficeti peregrini venissem, qui apud matrem meam vice fungeretur mea, lacrymæ mihi oboriebantur. Etiam vereor ne huic puero auctor fuerim vitæ miseræ ac fere caninæ; quandoquidem novus quum fuisset, nec laboribus his assuetus, occasiones vel centies exortæ sunt, cum corrigendi ac refellendi, nec parcum me præstiti iis utendis.
Exacta nocte, postridie, post prandium, ego et Redruth iterum pedibus nos commisimus, iterque ingressi sumus. Matri, regionique æstuariorum, ubi ex quo natus eram, vitam degi, item, vetusto, nobisque dilecto Admiral Benbow — quod quidem ex quo recens pictum erat, non prorsus ita charo — valedixi. Inter ultima quæ memoriæ meæ inciderant fuit Navarchus, qui nempe in littoribus tam sæpe obambulare consueverat, pileo triquetro, cicatrice ex acinace in gena, antiquoque aurichalcino telescopio. Momento proximo angulum prætergressis nobis, sedes meæ avitæ e conspectu evanuerunt.
Carruca[8] tabellaria nobis circa crepusculum ad tesqua[9] prope Royal George obviam facta est. Conscendentibus nobis, locus mihi inter Redruth, atque senem et corpulentum virum contigit, ubi constrictus, motu celeri, acrique nocturno aere minime impediente, inde ab initio sopore mersum fuisse verosimile est, et vacerræ modo me dormivisse, dum carruca sursum ac deorsum colles, unam stationem post aliam prætervolavit; etenim, quum denique in latere fodicatus[10] oculos aperuissem, ante celsam urbanam domum stabamus in via, erat autem multo mane.
“Ubinam sumus?” quæro ego.
“Est Bristolia,” respondit Thomas, “descende.”
Herus Trelawney sedes sibi longe ab hinc, in diversorio, prope a navalibus fixit, ut operi cercuri instruendi invigilaret. Eo nunc nobis deorsum ambulandum erat, haud parvo mihi delectamento, quod via nos secundum crepidines ducebat, ubi stationes erant omnium generum navium, armaturarum, magnitudinum atque gentium. In una navi nautæ cantilabant laboribus intenti; in alia nautæ in sublimi erant, longe supra caput meum, e rudentibus pendentes, qui aranearum plagis haud crassiores esse parebant. Licet quidem totam vitam meam in littore egerim, usque huc nunquam revera prope mare fuisse mihi videbar. Odor picis salisque mihi aliquid novi erat. Vidi, præterea miras tutelas,[11] quæ oceanos longe lateque pernavigaverant. Vidi, insuper, haud paucos veteranos nautas cum inauribus, barbis in cirros contortis, atque crinibus plexis, ut gressibus nautarum incederent; quibus cunctis haud minus delectabar quam si totidem reges, aut archiepiscopos vidissem.
Quin et ipse ego navigaturus eram, mare in cercuro peragraturus cum nautis tibicinibus, cum nautis crinicaudatis, modulantibus, iturus in mare adversum insulam ignotam, thesauros quæsitum defossos.
Dum his delectabilibus somniis usque captus eram, ante spatiosum quoddam diversorium pervenimus, ibique occurrimus Spectabili Trelawney, synthesi[12] nautici officialis ex toto induto, e panno cæruleo probissimo, ut ex ostio totus subridens ad amussim imitatus nautarum incessum.
“Salvos hic vos videre gaudeo,” affatur nos; “medicus autem Londino hesterna advenit vespera. Præstanter — laterculus[13] navalis plenus est!”
“O, mi Here,” quærebam ego, “quam mox solvemus?”
“Solvemus?” refert ille, “Utique cras.”
Sub Signo “Spy-Glass.”
Finito ientaculo, Spectabilis notulam mihi tradidit ad Ioannem Silver inscriptam, sub signo Spy-Glass, docuitque me locum facile reperturum ordinem sequendo crepidinum,[1] ac diligenter prospiciendo, donec ad parvam cauponam, ex cuius fronte maiusculum telescopium aurichalcinum pro signo penderet. Summam inde capiebam lætitiam, quod iterum licebat mihi ulteriores ac plures naves nautasque videre, et sic viam mihi in frequentia hominum, sarracorum[2] ac manipulorum aperire, quandoquidem navale modo erat negotiosissimum, quum demum cauponam in quæstione probe reperi.
Caupona erat satis nitidus locellus diversationis. Signum novo erat pictum; fenestris scitula antependebant siparia rubra; tabulatum autem recens arenatum. Ab utroque latere erat via, et in utramque ostium pandebat, unde fiebat, ut spatiosum conclave visui esset valde clarum, quantuscunque fumus nicotianus interiora obnubilaret.
Adventores plerumque erant marini, qui tam clamorose sermocinabantur, ut introire vix auderem.
Ut interim illic stabam, homo quidam e cubiculo vicino prodivit, quem necessario Longum Ioannem esse cognovi. Lævum sibi crus in fœmore desivit abscissum, et sub axilla læva grallam gerebat, quam quidem summa pernicitate sciebat tractare, eius ope huc et illuc saltitans tamquam avicula. Habitu corporis valde erat procerus ac robustus, vultu amplo, pernæ magnitudine — plano quidem atque pallido, cæteroquin sagaci ac subridenti. Ipse profecto optimo videbatur esse animo, inter mensas sibilo versatus, amœnis verbis aliquos adventorum affatus, alios palmo in humeris quatiens, quos magis sibi iunctos esse sciebat.
Ut verum fatear, iam inde quum primum nomen Longi Ioannis ex litteris Spectabilis Trelawney audivissem, timor quidam animum meum incessit, ne is ipse esset nauta cum uno crure, ob cuius adventum in Benbow tam diu excubare consuevi. Sed unus contuitus in hominem ante me satis erat. Etenim vidi navarchum, Canem Nigrum, cœcum mendicum Pew, unde novisse autumabam quid, qualesque piratæ essent — ex opinione mea hic domnædius mundus, moribus mansuetus, res prorsus erat diversa.
Ego protinus sumpsi mihi animum, ac limen transgressus recta ad hominem accessi ubi tum stabat grallæ innixus, et cum hospite colloquens.
“Herusne Silver?” quæro ego, notulam protendens.
“Sic, mi pusio,” refert ille, “id mihi profecto nomen est. Et quisnam es tu?” Quum vero litteras Spectabilis conspexisset, mihi fere contremuisse videbatur.
“A!” fatur voce plane elata, manuque porrecta, “Teneo. Tu ergo noster es novus canabarius; te venisse gaudeo.”
Quibus verbis manum meam suis arcto strictu prehendit.
Simul hoc momento unus suorum hospitum in ulteriori parte conclavis subito surrexit, atque ianuam versus properavit. Ianua prope ad eum erat, prohinc, momento temporis erat foris, in via. Properantia eius motus suscitatus, oculos eo converto, eumque statim agnosco. Hic erat ille cum sebaceo vultu, duobus digitis mancus, qui ad Admiral Benbow primus venerat.
“O,” clamavi ego, “cape eum! is Canis Niger est!”
“Ne hilum quidem curo quis sit,” ait Silver. “Verum ipse non solvit suum cibarium. Harry, insequere, capeque eum.”
Unus accumbentium, prope ad ianuam, subsiliit, eumque insectatum cucurrit.
“Solvendum sibi esset cibarium, etiamsi Pontocrator ipse Hawke esset,” clamitabat Silver; ac tum, missa manu mea, “quemnam eum dixisti?” quæsivit ex me. “Niger quid?”
“Canis, nempe, mi Here,” respondi ego. “Num Herus Trelawney nihil tibi de piratis memoravit? Is unus eorum fuit.”
“Ain’ tu?” exclamat Silver. “Et hoc domi meæ! Curre sis Ben adiuva Harry. Unus illorum perditorum, itane, revera? Tune cum eo potavisti, Morgan? Accede sis.”
Is quem hic Morgan appellaverat — senex, canus, fusco vultu nauta — accessit tractim, satisque humiliter cuneum nicotianæ in bucca volvitans.
“Tu, Morgan,” severe affatur eum Longus Ioannes; “nonne tu illum Nigrum — Nigrum Canem nunquam antea oculis tuis conspexisti; nonne nunquam?”
“Non ego, mi Here,” ait Morgan salutando.
“Nonne eius nomen nescivisti?”
“Nescivi.”
“Per omnes cœlicolas, Thomas Morgan, magno id tibi bono cedat!” clamabat domnædius. Si enim tibi quidquam commune esset cum eiusmodi, nunquam pedem tuum in hanc domum intulisses, certum te de ista re esse volo. Dein, quid ille tibi narravit?”
“Non satis recte scio, mi Here,” respondit Morgan.
“Num illud quod inter humeros geris, caput appellas, an Diis aspernandam cucurbitam?” clamitabat Longus Ioannes. “Non satis recte scio, ais, reverane? Casu, fortasse non satis recte scis quicum locutus sis? Age iam, fatere quid ipse ganniverit — itinera, navarchos, naves? Effuti, quid? De qua re?”
“De subcarinando[3] loquebamur,” respondit Morgan.
“Siccine? de subcarinando? Materia admodum apta, nec dubites. Redi nunc ad tuum locum, aptum gleboni, Thomas.”
Deinde, ut Morgan se ad sedile suum retractabat, Silver mihi, velut in fiducia susurravit, quod laudem sapiebat, ut mihi videbatur:
“Ille, profecto, homo probus est, ille Thomas Morgan, nisi quod bucco est. Nunc autem,” pergit elata voce iterum, “videamus — Canis Niger? Minime — nomen mihi est ignotum, ignotum mihi. Tamen, quodammodo puto — ita, sane, vidi ganeonem. Solebat nempe huc ventitare cum coco quodam mendico, ita solebat.”
“Quod ita solitus sit,” retuli ego, “nihil dubites. Illum quoque cœcum cognovi, nomen ei fuit Pew.”
“Ita fuit!” clamat Silver, iam concitatus. “Pew! Id eius nomen fuisse certum est. A, ille squalum vultu referebat, ita, sane! Si ergo istum Canem Nigrum assequemur, grata profecto nova erunt Navarcho Trelawney! Ben eximius cursor est; pauci nautæ Ben currendo exæquant. Consequatur modo eum intercipiatque, per Deos! Sermocinabatur de subcarinando, itane? Iam faxo ut ipse subcarinetur!
Interea dum hæc profundebat, sursum deorsumque in caupona claudicabat sua gralla, mensis palmo percussis, totque indicia sui animi concitati edebat, ut ipsum Fabium iudicem convicisset, aut Catonem Censorem. Suspiciones etenim meæ, viso Cane Nigro sub signo Spy-Glass, iterum prorsus suscitatæ erant, atque cocum acriter observabam. Verum ipse pro meo captu nimis erat labidus, nimis paratus nimisque vafer, proinde, quoad illi duo anheli reverterunt renuntiaruntque se fugitivi vestigia in turba amisisse, et dum ob id tamquam fures reprehensi fuissent, ego vel vadem pro innocentia Longi Ioannis Silver me præstitissem.
“Nonne vides, mi Hawkins,” ait, me affatus, “quantæ istæ plagæ adversæ fortunæ in hominem meæ sortis incidant, nonne vides? Illic est Navarchus Trelawney, quidnam ipse de me cogitare debeat? Hic ecce, habeo istum heluonem restionem, sedentem in ista mea domo, potantem meum proprium canneum! Nunc vero eccum te, qui supervenis, mihique id coram denuntias; mihi autem, infandum, palam, ante oculos, evadit! Iam, mi Hawkins, me ante Navarchum purgatum esse velis. Hircitallio[4] tu modo es, sed mucrone acrior. Primo iam tui ingressus momento id perspexi. Eccum me: Quidnam per omnes Superos possim ego isto tigillo, quo claudico, efficere? Si essem corpore sincerus nauta probatus[5] eum consecutus, humero iuxta humerum, pulchre eum stitissem; fecissem, sane: at nunc —”
Tum subito cessavit, os illi hiscit, maxilla delabente, acsi quid illi necopinato incidisset.
“Debitum!” exclamat. “Tria fercula cannei! Ne sit mihi bene, nisi potorium iam iam oblitus sim!”
Hinc se in scamnum iniiciens, ridere et cachinnare incipit, ut lacrymæ sibi stillare, ac per genas delabi cerneres. Facere, quin et ego cum eo una riderem, non poteram; ridebamus autem per alternantes impetus, ut ipsa caupona resonaret.
“Eccum me, quam præclaram me vescam præsto phocam!” ait tandem detersis genis. “Tu Hawkins, atque ego, concordes bene conveniemus, et, insuper si mari potitus ero, tironis loco habebor nautici. At nunc, age, accinge te ad agendum. Muginari haud iuvat. Convictores, officium est officium. Iam modo triquetrum capiti meo apponam, ac tum tecum iuxta ad Navarchum Trelawney pergam isthæc gesta relatum. Nam, et hoc memineris, iuvencule Hawkins, res ista gravis, atque ex ea nec tu, nec ego evasimus aliquo idgenus, quod laudem appellare ausim. Ne tu ipse quidem te vocabis dextrum — neuter enim ex isto pari nostrum est dexter. Sed peream pessimo malo, nisi iste casus circa meum potatorium ioco careat.”
Ipse inde iterum ridere, et ita cordicitus quidem, ut licet ego aculeum ioci minime perspexissem, tamen invitus in eius hilaritate participarem.
Nostræ secundum crepidines ambulationi hic se præstantissimum comitem præstitit, explicando mihi diversissimas naves quas præteribamus, harum armamenta, amphoratum, gentilitatem, item opera quæ gererentur — quemadmodum una exoneraretur, altera oneraretur, tertia ad profectionem pararetur; alias incidentia mihi narravit de navibus nautisque facetias, aut idiomata phrasesque narravit ac repetivit, usque dum ea memoriæ mandassem. Denique intelligere cœpi me cum aptissimo et gnavissimo socio nautico agere.
Ad diversorium pervenientes, reperimus Spectabilem, Doctoremque Livesey una sedentes, quadrantem sabaiæ prope finientes cum frustulo panis tosti, antequam cercurum inspecturi prodirent.
Longus Ioannes res in sua caupona gestas ex ordine alacri animo, omnique veracitate narravit. “Sic ergo res evenit, nonne verum narro, Hawkins?” dictitabat, et hoc semel et iterum, ego autem nihil nisi probare poteram penitus.
Duo illi viri ægre ferebant Canem Nigrum evasisse; conventum tamen inter omnes nostrum est nihil ad agendum reliqui esse, proinde, postquam ab his viris collaudatus esset, sumpta sua gralla, domum discessit.
“Quarta hoc pomeridie cuncti sunto in constrato!” post eum clamavit Spectabilis.
“Sic, sic, Here,” reclamavit cocus e foro.[6]
“Euge, mi Spectabilis,” ait Dr. Livesey, “ex principio haud magnam habebam fiduciam tui repertus, fateri tamen non dubito, Ioannem Silver mihi plane quadrare.”
“Ille profecto, verus est basilicus,”[7] asserebat Spectabilis.
“Nunc autem,” medicus subiunxit, “nonne licebit Iacobello nobiscum navim conscendere?”
“Sic, prorsus,” confirmat Spectabilis. “Sume nunc pileum, Hawkins, navim inspectum ibimus.”
Pulvis et Arma.
“Hispaniola” aliquanto longius a crepidine iacebat, proinde lintrem nostram oportebat sub rostris tutelisque complurium navigiorum præterire, quorum oræ[1] non raro sentiebantur carinam nostram fricare, alias autem super capita nostra oscillabant. Denique tamen lateratim adrepsimus, nosque conscendentes pronavarchus, Herus Arrow convenit ac salutavit, fuscus veteranus cum inauribus, et strabus. Inter hunc atque Spectabilem arcte et amice conveniri videbatur, sed cito animadverti statum rerum Herum Trelawney inter atque navarchum non eundem esse.
Aspectu etenim iste vir asper esse videbatur, et cunctis in navi rebus irasci, qui et causam non dubitavit confestim declarare, namque vix in canabam descenderamus, quum nauta nos confestim sequebatur:
“Navarchus Smollett, mi Here,” Spectabilem affatus, inquit, “te paucis vult.”
“Ad mandata eius semper sum paratus,” respondit Spectabilis.
Navarchus prope in vestigio sui nuntii erat, statimque ingressus, ianuam pone se clausit.
“Mi Here,” fatur navarchus, “satius duco aperte eloqui, etiam periculo offensionis. Iter hoc non amo; manus non amo, nec pronavarchum amo. Hoc breviter suaviterque dictum est.”
“Fortasse, Here mi, navim non amas?” quærit Spectabilis iratus, uti videre licebat.
“De ea re nihil possum eloqui, Here, quia periculum eius non feci,” respondit navarchus. “Apta videtur naucula; plus dicere nequeo.”
“Fieri potest etiam, Here, ut nec tuum conductorem ames!” prosequitur Spectabilis.
At hic Dr. Livesey intercessit.
“Siste paulisper,” inquit, “siste paulisper. Quid attinet talia quærere, quæ tantum exasperant. Navarchus aut nimis multum, aut nimis parum dixit; prohinc necesse duco explicationem verborum suorum ab eo postulare. Itaque tu ais iter hoc tibi displicere. Dic, cur?”
“Auctoratus[2] sum isti Hero,” respondit navarchus, “sub mandato sigillato, ut vulgo dicimus, ad navigandum quo ipse vellet. Hoc quidem valet. Verum nunc reperio quemque ante malum plus me scire. Id æquum non existimo, num tu?”
“Minime,” respondit Livesey, “non ego.”
“Tum,” prosequitur navarchus, “nunc relatum audio, nos thesaurum insectari — ab ipsis audio manibus meis, memineris. Thesauros insectari lubricum est; navigationes thesaurarias nullo sub obtutu amo; tum vero minime, quum secreto fiunt, et quum (sit venia verbo, Here Trelawney) secretum iam psittaco enuntiatum est.”
“Psittacone Silveriano?” quærit Spectabilis.
“Est merus dicendi modus,” refert navarchus. “Effutitum volo dicere. E sententia mea, Heri, neutri vestrum certo constat quid velitis; dicam tamen quid ego sentiam — navigatio idgenus vita aut mors est cursusque accuratus.”
“Hæc omnia prorsus clara,” respondit Dr. Livesey, “nec dubito quin vera. Nos tamen experiri non ambigimus; nec tamen sumus nos adeo imperiti, ut tu arbitraris. Porro, tu catervam te non amare dicis. Num hi non boni sunt nautæ?”
“Non placent mihi, Here,” respondet Navarchus Smollet. “Atque si iam hoc quæratur, assero ius mihi competisse, proprias mihi eligendi manus.”
“Fortasse ita decebat,” affirmat medicus. “Fortasse æquum erat amicum meum te comite atque consultore uti; sed si offensio ulla facta sit, mihi crede, id non consilio factum est. Nec Herus Arrow tibi placet?”
“Non placet. Bonum nautam eum non negaverim; verum is longe liberior cum nautis est, quam ut esse possit officialis probus. Pronavarchum decet se sibi ipsi continere — nec cum operis ante malum compotare!”
“Visne innuere,” clamat Spectabilis, “eum potare solitum?”
“Nolo,” refert navarchus, “nisi quod cum nautis nimius est.”
“Ergo, summa summarum, navarche?” quærit medicus. “Edissere quid velis?”
“Igitur, statisne proposito vestro iter hoc prosequendi?”
“Ferro firmius,” respondit Spectabilis.
“Esto!” ait navarchus. “Quoniam me patienter audivistis, disserentem quædam quæ non probo, audite me quædam plura referentem. Pulverem atque arma in procavum hi comportant. Verum vos locum longe aptiorem habetis sub canaba; cur non eo comportant? — primum punctum. Deinde, vos dicimini quatuor nautas ex propriis vestris hominibus afferre, et ut fando audio, horum aliquos in antico camas sortituros. Quare hi non isthic, iuxta canabam loca sortiuntur? — punctum alterum.”
“Quidquamne plus?” quærit Herus Trelawney.
“Unum ulterius,” ait navarchus. “Æquo iam plus hic garritum est.”
“Æquo nimio plus, profecto,” probat medicus.
“Dicam vobis quid ipse audiverim,” pergit Navarchus Smollett. “Ferunt vos mappam possidere insulæ cuiusdam; in ea mappa per parvulas cruces locum thesauri indicari; insulam illam sitam esse —” Hic recitat mensuras longitudinis atque latitudinis ad amussim.
“Ego vero,” incidit Spectabilis, “nulli vivo enuntiavi!”
“Tamen omnes operæ sciunt,” refert navarchus.
“Te, Livesey, aut Hawkins, necesse est id evulgasse,” clamat Spectabilis.
“Parum iam refert,” respondit medicus, “quis id propalaverit.” Ego vero satis perspexi nec medicum, neque navarchum obtestationem Spectabilis magni fecisse. Ne ego quidem, profecto, ita enim is loquax erat; attamen hoc in casu eum verum dixisse, nec situm insulæ quemquam enuntiasse, verum esse mihi paret.
“Ego quidem, mei Heri,” pergit navarchus, “cuius in potestate mappa illa sit, nescio; unum tamen stipulor, nempe, ut eadem nec mihi, ne Hero quidem Arrow visui exhibeatur. Alioquin peterem a vobis, ut mihi me abdicare liceret.”
“Teneo,” probat medicus. “Propositum igitur tibi est hanc rem secreto teneri, posticam autem navim præsidio servari, propriis amici mei operis obsideri, quorum in potestate cuncta arma pulvisque sit. Aliis verbis, seditionem times.”
“Mi Here,” regerit Navarchus Smollett, “nullo consilio offendendi, nego tibi ullum ius esse, mihi, quid dicere velim, verba supponere. Nulli navarcho ius esset iter maritimum suscipere, si idgenus propositum iure sibi suspicari liceret. Quod ad Herum Arrow attinet, eum prorsus probum existimo; sic alios quospiam, omnes, quoad sciam, sic esse possunt. At ego, salutis huius navis, atque vitæ cuiusque in ea hominis tutandæ partem mihi assumpsi, essemque illarum reus. Conscius sum hic res geri, quæ et quomodo non deberent, iudice me. Proinde postulo ut quædam remedia adhibeantur, aut sinite ut statum meum vobis resignem. Præterea nihil.”
“Mi Navarche Smollett,” incipit medicus subridens, “unquamne audisti fabulam de monte et de musculo? Cum pace tua audeo te interpellare, quoniam tuus agendi modus illam fabulam mihi in mentem revocat. Capillamentum paciscor meum, huc intranti tibi plus in animo fuisse.
“Medice mi,” refert navarchus, “tu præclare calles. Huc intranti mihi in animo fuit officio levari. Futurum minime exspectabam ut Herus Trelawney vel verbum auscultaret.
“Nec revera auscultavissem,” reclamat Spectabilis. “Nisi enim Livesey fautor præsto fuisset, te iam pridem in malum amandassem. At sic, te exaudivi. Faciam ut vis; sed tanto minoris te faciam.”
“Facies ut volueris, Here,” suscipit navarchus. “Me officiis satisfacturum reperies.”
His dictis, discessit.
“Trelawney,” inquit medicus, “etsi minime exspectaveram, fateri iam cogor, ita bene te res administrasse, ut duos dumtaxat probos tecum viros comparasses in navim — istum hominem, et Silver.”
“Silver, utique, si ita putas,” refert Spectabilis, “sed quod ad hunc intolerabilem fucosum attinet, eius mores inhumanos, nauta indignos, ac ne Anglicos quidem iudico.”
“Interim,” notat medicus, “iam sciemus.”
Quum in constratum pervenimus, operæ iam inceperant arma pulveremque promere, cantillantes suum io-ho inter laborandum, navarcho atque Arrow interim inspectantibus.
Ordinationes novæ mihi prorsus placebant. Tota navis erat renovata; ex eo, quod antea pars postica erat cavi præcipui, ad puppim sex camæ[3] erant effectæ; hæc autem camarum series angusta, tigillata fauce cum culinaria, atque cum prorea erat iuncta ad lævum. Secundum primum propositum hæ camæ a navarcho, Hero Arrow, Hunter, Joyce, medico, atque a Spectabili erant occupande. Nunc vero duæ earum mihi atque Redruth obveniebant, Herus autem Arrow atque navarchus cubilia in constrato, intra impluvium nacti sunt, quod hoc proposito utrimque ita erant distenta, ut fere rotundam vocari posse diceres. Locus, utique usque erat perquam humilis, tamen ad suspendendos duos lectos pensiles satis spatii ibi suppetebat, ita ut et pronavarchus eo ordine delectari videretur. Imo et ipse fortasse de caterva in dubio erat, at hæc coniectura est; nam, ut mox audies, beneficio suæ opinionis haud diu fruebamur.
Mutandis locis camarum atque pulveris admodum eramus occupati, quum demum unus vel duo ultimorum, Longo Ioanne eos comitante, lintre a littore appulerunt.
Cocus pernicitate simii a latere conscendit, et quamprimum vidisset quid gereretur, “Heus vos sodales,” inquibat, “quidnam est hoc?”
“Mutamus locum pulveris, Ioannule,” respondit unus.
“Au, per superos,” clamitat Longus Ioannes, “si id fiat, amittemus æstum matutinum!”
“Ex meo mandato,” ait breviter navarchus. “Mi homo, licet descendas intro. Manus cœna egebunt.”
“Sic, mi Here,” respondit cocus; manuque ad capronas[4] sublata, adversum suam culinam descendens, e visu evanuit.
“Bonus ille vir est, Navarche,” ait medicus.
“Verosimiliter,” respondit Navarchus Smollett. “Caute, nautæ, caute eam rem –” monebat operas, transportantes pulverem; tum subito me animadvertens inspectantem tormentum aurichalcinum, nonarium, quod ad mediam navim tuleramus — “En te puerum canabanum” me inclamat, facesse illinc! Apage te ad cocum, fac ut ibi natineris!”[5]
Dein, ut propere discedebam audivi eum medico satis elata voce dicentem:
“Favoratos in mea navi feram nullos.”
Mihi crede, deinceps, opinioni Spectabilis plane cœpi adstipulari, atque navarchum ex corde odisse.
Iter.
Tota ea nocte, rebus ad sua quæque loca digerendis, navis omnis fervebat, amicique Spectabilis, sibi ad valedicendum, prosperumque reditum postulandum, lintratim venerant, quos inter et Herus Blandly, aliique sortis eiusdem. Nulla unquam mihi in Admiral Benbow, fuit nox, qua vel dimidio tanti laboris obrutus essem, et nunc iam fere confectus eram, quum paullo ante lucem naucurius sua fistula cecinit, qua suscitati nautæ confestim ad ergatam se contulerunt. Vel si alterum tantum fessus fuissem, stegam non deseruissem; tam enim mihi erant cuncta nova et insueta — concepta mandata, cata vox fistulæ, nautarum agilis ad sua loca concursus in languido lumine lucernarum navis.
“Nunc autem Barbecue, age, præcine nobis quandam cantilenam,” vox cuiusdam auditur.
“Veterem illam,” clamat alter.
“Eia, eia, sodales,” fatur Ioannes Longus, qui cum gralla sub axilla adstabat, subito verbis melodiaque mihi tam notis in aerem prorupit:
“Quindeni viri super cistam mortui” —
Cui tum universa caterva in choro accinit:
“Io-ho-ho lagenaque cannei!”
Ad tertium autem “ho!” vectem unisone propulerunt.
Memoria, etiam hoc excitato momento, puncto temporis me retro ad Admiral Benbow rapuit, mihique vocem navarchi in chorum incinentem audire videbar. Verum ancora mox in alto erat; mox ad proram pendula aquas verritabat; mox vela ventum capere, ac trahere, ripæ atque navigia utrimque regredi cœperunt; et antea quam ego decumbere, soporemque accire horæ, poteram, “Hispaniola” iter suum adversum Insulam Thesaurariam aggressa est.
Singula itineris narrare supersedeo. Iter satis prospere cessit. Navis se aptam comprobavit, nautæ item peritos se exhibuerunt, navarchus autem negotii sui omnino erat gnarus. Verumtamen, priusquam cursum ad Insulam Thesaurariam usque absolveramus, res duæ aut tres evenerunt, quas non præterire iuvabit.
Herus nimirum Arrow se etiam deteriorem præstitit, quam navarchus suspicatus erat. Ipse enim apud suos nulla erat auctoritate, eum quisque ad arbitrium tractabat. At ne hoc quidem summa malorum erat; nam post unum aut duos in alto dies, ipse in stega oculis caligantibus, genis rubentibus, lingua balbutiente, aliisque ebrietatis indiciis comparere cœpit. De stega semel iterumque cum dedecore iussus est decedere. Aliquoties etiam cadens sese læsit; alias dies integros in cama sua, iuxta impluvium iacebat; iterum alias diem unum aut duos fere sobrium se præbebat, muneraque sua pæne probe obibat.
Nos, interim, nullo pacto explorare poteramus, unde ipse temetum compararet. Id arcanum navis erat. Utut ei invigilabamus, in deprehendendo nihil profecimus; quum vero coram quæsivimus, nihil nisi risit ebrius, sobrius autem verbis disertis negabat se quidquam præter aquam bibere solitum.
Sic vero non solum ut officialis se inutilem reddebat, moresque suorum pervertebat, sed clarum quoque erat fore ut sese recta enecet; itaque nemo magnopere mirabatur, neque dolebat, quum quadam caliginosa nocte, mari turbulento ipse penitus evanuit, nec unquam postea visus est.
“Excussus!” inquit navarchus. “Igitur, viri, curá eum in vincula dandi liberati sumus.”
At vero nunc sine pronavarcho eramus; proinde utique necesse erat aliquem provehi. Naucurius Iob Anderson omnium in navi maxime probabilis videbatur, qui, itaque, veteri titulo retento, munere pronavarchi etiam fungebatur. Herus Trelawney vitæ nauticæ erat peritus, quæ scientia eius haud exiguo erat usui, quod tempore faciliori, etiam ipse excubare solebat. Gubernator autem Israel Hands nauta erat cautus, astutus ac veteranus cum summa experientia, qui si res postularet, omni fere in re fidem merebatur.
Longus Ioannes Silver huic valde confidebat, et sic, quoniam nomen eius hic incidit, cocum nostræ navis, ut nautæ facere solebant, Barbecue appello.
Hic grallam suam in navi e laqueo circum collum suspensum gerere solebat, ut ambarum manuum liberum usum haberet. Dignum visu erat, ut hic extrema gralla parieti applicita, singulisque navis motibus cedens, cocturam tanta stabilitate perfecit, quam quisque in terra firma tutus. Etiam curiosius aspectu erat quí etiam tempestate stegam transiret. Ubi spatia latiora erant, restim, aut duos deligatos habebat, quorum adminiculo Ioannes Longus — cuius annuli hi vocabantur — sese e loco in locum manibus propellebat, alias ope grallæ, alias hanc e collo pendentem tractans, et hoc tam celeriter, quam quisquam pedibus integris posset. Tamen aliqui nautarum, qui iam antea cum eo navigaverant, miserebantur eius, quod ad hoc devenisset.
“Non gregarius iste est, Barbecue,” gubernator aliquando mihi dixit. “Adolescens bene institutus fuit; et quum ita ei videtur, ut liber loqui valet; audax autem — leo, Ioanni Longo comparatus, nihil est! Vidi eum cum quatuor certantem, eorumque capita conquassantem — se inermi.”
Omnis caterva reverebatur eum, quin et parebat ei. Erat ei modus quidam proprius cum iis agendi, ac singulos singulis beneficiis sibi obstringere callebat. Erga me officiosum se præstare nunquam destitit; meque circa culinam semper libens videbat, cuius munditiei nihil erat comparandum; patinæ semper extersæ pendebant, in angulo autem psittacus suus in cavea sedebat.
“Veni modo, Hawkins,” dictitabat, “veni fabulatum cum Ioanne. Nemo, mi fili, te ei gratior. Age, conside, audique nova. En, Navarchum Flint — voco enim psittacum meum Navarchum Flint, de nomine famosi piratæ — en Navarchum Flint, prædicentem prosperum eventum nostri itineris. Nonne, Navarche?
Psittacus autem summa celeritate clamitare solebat, “Nummi octonarii! nummi octonarii! nummi octonarii! donec mirareris quod spiritus eum non deficeret, aut usque dum Ioannes mucinium suum caveæ superiniiceret.
“Iam isthæc avis;” dictitabat ipse, “est fortasse ducentorum annorum, Hawkins — plerique enim vivunt in æternum; atque siquis plura viderit flagitia, is diabolus ipse esse debet. Ista enim navigabat cum England — magno illo Navarcho England, pirata. Visit ipsa Madagascar, et Malabar, item Surinam, Providentiam, atque Portobello. Intererat ipsa expiscationi navium argento onustarum. Illic ista verba ‘Nummi octonarii’ didicerat, nec mirum; fuerunt enim eorum tercenta et quinquaginta millia, mi Hawkins! Etiam intererat quum ‘Viceroy of the Indies,’ haud procul a Goa, assultu capiebatur, ita sane interfuit; et tamen aspectu eam meram infantem credideris. At, nonne navarche, pulveres pyrios iam olfecisti?”
“Adsta ad divergendum[1]” vagit subinde psittacus.
“A, scitulum istud navigium, hæc avicula est,” solebat cocus dictitare, frustulumque sacchari ei e sacculo dare, quum avis clathra sua mordicare, ac maledicta, quæ fidem excedant effutire.
“Heu, mi puelle,” solebat Ioannes subiungere, “picem, quin manus inficias, tractare nequis. En exemplum misellæ, innocentis, senis aviculæ meæ, atra evomentis maledicta, quin quid effutiverit, sciat, nec dubites. Eodem modo malediceret, ut ita dicam, capellano præsente. Tum Ioannes solemni modo, sibi consueto, contrectabat suas capronas, ut hominem eum omnium probissimum crederes.
Interea Spectabilis a Navarcho Smollett gratia usque erat seiunctus. Nec Spectabilis id celavit; navarchum aspernabatur. Navarchus, vicissim, nullum verbum edebat, nisi rogatus, et tum acriter, breviter, et aride, nullo dispendio verborum. Pressus, fatebatur se de caterva haud æque iudicasse, quod aliqui eorum tam essent pernices quam exoptare posset, et quod omnes satis bene se gererent. Quod ad navim attinet, eam omnino adamavit. “Ea quidem, mi Here, una linea propius subibit ventum, quam id quispiam ab ipsa propria uxore exspectare possit. Sed,” subiungere solebat, “plus dicere non libet, nisi quod necdum reversi sumus, nec ista navigatio mihi placet.”
Spectabilis ad ista se avertens, mentoque sublato, in stega sursum deorsumque ambulare cœpit.
“Vel hilo plus cum isto,” dictitabat, “displodar.”
Interim et severiorem tempestatem experti sumus, quæ nihil nisi virtutes “Hispaniola” comprobabat. Omnes in navi bene contenti esse videbantur, nisi contenti fuissent, exingentissimi habendi essent; nam ut mea fert opinio, nulli unquam comites navigationis, sic ut isti fuerunt indulgentia emolliti, ex quo Noah sese arcæ suæ commiserat. Dupla enim portio cannei temperati vel minima etiam causa rata erat; diebus feriatis, veluti si Spectabili innotuit alicuius natales esse, offæ dispensabantur; atque in media navi semper apertum dolium stabat malorum, ut quicunque ita vellent, sibi tollere possent.
“Nullum unquam bonum inde provenire expertus sum,” dixit navarchus Doctori Livesey. “Corrumpe antemalinos[2] facies diabolos. Sic ego credo.”
Bonum tamen provenit e dolio malorum, ut audies; nam si id non adfuisset, indicio moniti non essemus, manuque proditionis cuncti perissemus.
Istud autem hunc in modum evenit.
Ut vento adversum insulam, quo tendebamus potiremur, invasimus etesias — apertius dicere vetor — et nunc iam eò in via eramus, diebus noctibusque cautissimis excubiis. Ratiocinio etiam liberalissimo hic dies erat ultimus futurus navigationis nostræ extrorsum; aliquando ea nocte, aut summum, postero die circa meridiem, in conspectum Insulæ Thesaurariæ venturi eramus. Ad Meridiano Meridiem cum Occiduo tendebamus, flabra secunda a latere nacti, mari tranquillo. “Hispaniola” constanter nutabat, prorale suum subinde undas attingens leni aspergine. Pedes a summo et ab imo cuncti trahebant; forti optimoque quisque erat animo, quod nunc iam tam prope finem primæ partis temerarii itineris nostri attigeramus.
Nunc, sole modo merso, laboribus meis cunctis peractis, mihi ad camam meam itanti, appetentia mali subitanea, suborta est. Recurri igitur ad stegam. Proreta[3] totus prorsum speculabatur adversum insulam. Gubernator sibi leniter sibilans oras velorum intuebatur, nec alius sonus percipi poterat quam aquarum, proram lateraque navis alluentium.
Toto corpore dolio immersus, vix unum illic mali reliqui reperi; sed ibidem in tenebris considens, sonitu aquarum, navique nutante sive obdormivi, sive vero prope ad id eram, quum subito aliquis gravi pondere strepituque prope me consedit. Dolium vacillabat ut ille scapulis suis huic innitebatur, ego autem iam prope assurgebam, quum ipse loqui cœpit. Vox erat Ioannis Silver, ac vix vel duodena verba exceperam, iam me ne pro mundo quidem prodidissem, quin potius illic iacebam tremens et auscultans, actus extremo pavore simul et curiositate; nam ex his duodenis verbis intellexi vitam omnium proborum in navi me unico niti.
Quid in Dolio Malorum audiverim.
“Nequaquam, non ego,” inquibat Silver. “Flint erat Navarchus; ego, ob crus meum tigneum, stegarius. Eodem ictu ex pleno latere, ego crus amisi, senex vero Pew sua lumina. Princeps chirurgus is erat, qui mihi crus amputavit — collegio et cunctis rebus absolutis recens, manans Latinitate, doctrina scatens; postremo tamen veluti canis suspensus, et sole siccatus est ut cæteri apud Corso Castle. Hi erant homines Robert’s nempe hi, qui evaserunt, mutando nomina suarum navium — ‘Royal Fortune,’ et sic deinceps. Ego vero autumo, in quidcunque nomen impositum sit, id maneat. Sic et de ‘Cassandra’ factum est, quæ nos ex Malabar omnes salvos domum revexerat, postquam England cepisset ‘Viceroy of the Indies;’ idem de antiqua ‘Walrus,’ veteri navi Navarchi Flint, ut ego videram sanguine rubentem, auroque usque ad mergendum onustam.”
“A!” vox alterius audiebatur, ætate omnium in navi minimi, qui admiratione plenus esse videbatur, “is fuit flos totius caterva, nempe ille Flint!”
“Davis quoque omnium sententiis vir erat,” inquibat Silver. “Absque eo nunquam navigavi; primum sub England, dein sub Flint; hæc est summa meæ historiæ, nunc vero veluti meo proprio nomine, ut ita dicam. Inde ab England nongenta seposui, e servitio autem Flint duo millia. Nec hoc male sonat ab homine ante malum — tuta cuncta, in argentaria. Modo iam non agitur de merendo, comparcare modo nervus rei est, nec de hoc dubites. At ubi sunt nunc cuncti homines England? Nescio. Ubinam Flintiani? Heu, plerique in navi hac, læti si hic offam mereri possint — aliqui eorum mendicantes antehac. Senex Pew, excœcatus, quem pudere se decebat, quasi unus optimatum in Senatu Angliæ, mille ducentas erogat libras annuas. Ubinam ipse nunc est? Hem, mortuus, terra eum habet; at vero biennio ante, — ita vivam! — ipse idem pæne fame peribat. Solebat mendicare, furari, iugulare, et tamen fame laborabat, per Deos!”
“Ergo, revera parum hæc valent omnia,” fatur nauta iuvenis.
“Parum valent stultis; et hoc licet iures — illud perinde atque omne aliud,” refert Silver. “Verum hoc attende: tu iuvenis es, iuvenis, inquam, sed et vivax es ut sulphur. Vix oculos in te inieci, iam hoc perspexi, loquarque tecum tamquam cum viro.”
Facile intelliges qui sensus animi mei fuerit, quum hunc senem sycophantam audiebam alium iisdem verbis adulatoriis alloqui, quibus me allocutus erat. Haud plane dubito quin, si par fuissem, eum, trans dolium, trucidassem. Interim ipse pergebat, me testem suæ loquela se habere minime suspicatus.
“Tene hæc de viris fortunæ. Hi vitam rudem agunt, viam patibuli prosequuntur, sed edunt bibuntque, tamquam galli gallinacei pugnatorii; expeditione tamen finita, iam in sacculis eorum non asses ac libellas, sed talenta reperias. Ast maior pecuniæ pars in temetum effunditur et in lautitias, tum ad mare reditur in subucula. Hæc tamen non est via quam ego sequor. Ego etenim mea cuncta recondo, partem hic, partem illic, non nimium usquam, quod non omnino confido. Bene memineris, iam sum quinquagenarius; redux ex ista expeditione, virum agam serio. Etiam summum erit tempus, dices tu. A, ego profecto, interea ad genium vixi; nihil quod cor appetivit mihi negavi, dormivi molliter, omnique tempore, præterquam in mari, vescebar delicate. Et quinam ego incepi? Ante malum, ut tu!”
“Verumtamen,” interpellat alter, “nonne tota reliqua pecunia iam inaccessibilis est? Post hæc tamen Bristoliæ te visui haud audebis offerre?”
“Quid? Quonam in loco eam putas esse?” quærit Silver derisorie.
“Bristoliæ in argentariis, aliisque locis,” sodalis respondit.
“Ita sane est,” inquit cocus; “ita erat quum e porto solveramus. Sed per hoc tempus vetuscula mea domina eam totam habet. Iam et Spy-Glass est vendita, conductura, consuetudo, instructio; vetuscula autem ad me viam habet. Dicerem quidem tibi quem in locum, quia tibi fido, nisi id apud sodales zelotypiam pareret.”
“Adeone potes tuæ vetusculæ fidere?” quærit alter.
“Viri fortunæ,” refert cocus, “inter se plerumque parum confidunt, et hoc merito, mihi crede. Sed est mihi modus quidam, mihi est. Siquando sodalis aliquis restim suam deserit — talis qui me noverit, utique — is non in eodem cum sene Ioanne erit mundo. Fuerunt nonnulli qui Pew timerent, et aliqui qui Flint timerent; sed ipsemet Flint timebat me. Timuit ipse et fuit superbus. Caterva Flint omnium quas mare ferebat fuit asperrima; ipse diabolus dubitasset se cum iis mari committere. Atqui, tibi plane edico, ego homo gloriosus minime sum, et tu expertus ipse es quam facilis in conversando essem; sed quum stegarius eram, agni non erat vocabulum aptum ad significandos veteranos piratas Navarchi Flint. A, in navi senis Ioannis quid tibi expectandum sit, scire licebit.”
“Opportune mones, iam nunc fateor,” iuvencus respondit, “opusculum istud vix dimidio mihi gratum erat, antequam hanc tecum, Ioannes, loquelam habui; verum nunc, en manum meam.”
“Fortem te iuvencum probavisti, iuxta et alacrem,” respondit Silver, manum eius prehendens et quassans, ut totum dolium nutaret, “et in præstantiorem tutelam pro viris fortunæ, oculos meos nunquam conieci.”
Nunc demum intelligere cœpi sensum suorum verborum. “Viri fortuna” sua lingua, manifestum erat, nihil plus nec minus significare quam ordinarium piratam, scœnula autem quam subauscultaveram ultimus erat actus tentaminis corrumpendæ unius manuum probarum — ultimæ fortasse in navi. Sed quod ad hoc attinet, mox sententiam mutavi, nam Silver lenem edidit sibilum, tertius quis lento gressu accessit et iuxta eos consedit.
“Dick est sincerus,” fatur Silver.
“O ego probe novi Dick sincerum esse,” vox refert gubernatoris Israelis Hands. “Ipse stultus non est, non Dick iste,” vertitque cuneum tabaccæ in bucca ac spuit. “At huc ausculta,” pergit ille, “hoc unum est quod scire cupio, mi Barbecue, — quousque sic otiabimur hærebimusque quasi navis gyrovagorum? Iam Navarchi Smollett habeo pæne satis; iam, Hercle, plus satis me vexavit! Mihi in animo est illam diætam intrare, est, profecto. Eorum salsamenta, vina, cæteraque ego volo habere.”
“Israel,” inquit Silver, “caput tuum non magni est pretii, nec unquam fuit. Audire tamen, ut puto, vales; auriculæ saltem tuæ satis sunt magna. Nunc itaque, en quod tibi dicere habeo — cama tua erit in antico, arduam duces vitam, leniter loquéris, sobrium te præstabis, usque dum ego verbum edidero; et huic te, mi fili, concredere poteris.
“At, nonne, ego nec recusavi?” gannit gubernator. “Istud modo quæro, quando? Hoc tantum est quod quæro.”
“Quando! Dii immortales! clamitat Silver. “Iam si hoc scire velis, dicam tibi quando. Omnium postremo, quoad possum; atque tunc erit quando. Hicce est navigator præstantissimus, Navarchus Smollett, is regit hanc præclaram nostram navim pro nobis. Hicce est ille Spectabilis, et ille medicus cum mappa, cæterisque idgenus rebus — nonne ego nescio ubi insula sit. Nec tu plus, fatere. Tum, ergo, in votis mihi est, ut Spectabilis hic, atque medicus reperiant rem, atque, per Herculem! iuvent nos eam rem in navim nostram convehere. Tum videbimus. Si mihi de cunctis vobis, nebulones, quoad fidem certe constaret, darem operam ut Navarchus Smollett ad dimidium retro itineris nos veheret, antequam ictum ederem.”
“Quid? Omnes nos hac in navi, ut ego quidem existimabam, sumus nautici,” obvertit iuvencus Dick.
“Sumus omnes proræcolæ, dicere vis,” irritatus regerit Silver. “Nos quidem cursum dirigere valemus, sed quis nobis cursum præscribet? Atque hoc est, mei amici, in quo vos, a primo ad ultimum omnes destituti estis. Si meum valeret arbitrium, darem operam ut Navarchus Smollett nos, minimum, in etesias reveheret: tunc ab omni errore cursus tuti ac salvi essemus, perinde atque a penuria aquæ. Verum qui qualesque vos sitis, novi. Iam ego cum iis rem dirimam in insula, simulac sarcinam illam in constrato habuerimus, et dolendum id est. Sed tute beatum nunquam æstimas, nisi sis ebrius. Lacera mihi præcordia, ægro animo cum tui similibus navigo!”
“Leni animum, Ioannes Longe,” fatur Israel. “Quisnam te lacessit?”
“Eheu, quot celsas ego naves, reputa modo tecum, vidi nudis pugionibus captas? et quot agiles iuvencos in patibulis sole arescere?” ait Silver; et cuncta hæc ob idem propera, propera, atque propera. Auditisne me? Haud paucas ego res in mari vidi, vidi, inquam. Si modo tu tibi vitæ cursum præstitueres, nec cuique vento cederes, rheda vehereris, tu nempe. At non tu is es! Te novi. Cras habebis bucculam cannei tui, tum suspendaris.”
“Nemo nescit te, Ioannes, genus hircitallionis esse; sed et alii sunt ita ut tu gnari navim tractandi atque gubernandi,” regerit Israel. His tamen ioculi nunquam non grati erant. Nulli horum ita sublimes aridique exstiterunt, quin suam partem in iocando bono animo accepissent, ut sodales probos decet omnes.”
“Siccine?” suscipit Silver. “Ubinam illi nunc sunt? Pew erat ex eo genere, et ipse decessit homo mendicus. Ita fuit Flint, et ipse Savannæ ex canneo extinctus est. A, fuerunt illi caterva delicata, certe fuerunt, verumtamen ubinam sunt?”
“At vero,” quærit Dick, “quum vero eos destituerimus, quid de iis agemus?”
“Ecce meum hominem!” clamitat cocus admiratus. “Istud dixerim negotium. Ecquid tu existimas? Numne exponantur ut deserti? Is modus agendi England esset. Aut sint concidendi, tamquam mera suilla? Id secundum mentem Flint atque Billy Bones esset.”
“Billy fuit ad idgenus rem idoneus,” fatur Israel. “‘Mortui non mordent,’ solebat is dicere. At nunc et ipse est mortuus; iam et ipse nunc novit initium et finem rei eius; atque si unquam uspiam manus atrox in portum advenit, is Billy fuit.”
“Vera tu memoras,” inquit Silver, “fuit ille asper ac paratus; sed mihi ausculta; ego homo sum facilis — proprie ille vir ingenuus quem tu fateris; at nunc res seria est. Officium est officium, sodales. Ego sententiæ mortis suffragor. Nolo enim ut isti leguleii marini, modo in canaba, quum ego in Senatu fuero, et rheda vector, insperati domum veniant, tamquam diabolus tempore precum. Exspectate, hoc est meum consilium; sed quum tempus venerit, esto, ruat res!”
“Ioannes,” ait gubernator, “tu profecto vir es!”
“Ita certe dices, Israel, quum id videris,” inquit Silver. “Unum tantum mihi postulo — postulo mihi Trelawney. Vitulinum eius caput istis meis manibus de trunco eius divellam. Dick!” subiungit sermonem rumpendo, “fac subsilias velut dulcis puellus, afferque mihi malum, ut gulam meam quodammodo humectem.”
Fingere potes terrorem, qui me incessit! Exsilivissem et aufugissem, si vires mihi suppetivissent; sed artus mei, et cor me fefellerunt. Audivi Dick surgere, tum aliquis eum sistere videbatur, atque vox Hands exclamabat:
“O, fac mitte id! Noli de ea sentina sugere, Ioannes. Iube potius quid cannei inter nos circuire.”
“Dick,” fatur Silver, “tibi fidem habeo. Scito me illi doliolo mensura cavere. Illic est clavis; lagenulam complebis et huc afferes.”
Exsanguis præ terrore ut eram, facere non poteram quin cogitarem hunc fuisse modum quo Herus Arrow temeto illo potitus esset, quod eum perdidisset.
Dick brevi tantum abfuit, interim tamen Israel recta in aures coci sermocinari perrexit. Vix unum aut alterum verbum excipere potui, inde tamen gravia percepi nova; nam præter alia fragmenta, quæ eodem pertinebant, sequens sententia integra excipi poterat: “Ne unus quidem omnium se adiunget.” Unde palam erat aliquos nautas in officio usque permansisse.
Postquam Dick redivit, unus horum trium post alterum sumpsit lagenulam ac bibit — unus “Pro fortuna;” alter “In senem Flint;” Silver autem ipse fere cantilans dicebat, “En, in ipsosmet nos, sustinete sub vento, dabitur præmium, futatimque pulmentum.”
Tum subito lumen quoddam in me in dolio incidit, ac prospectans, reperi lunam illuxisse, atque medium supparum inargentasse, sinumque dolonis albicare, ac fere eodem tempore vox proretæ audiebatur proclamare, “Euoe, terra!”
Consilium Bellicum.
Ingens inde pedum tumultus trans stegam oriebatur. Clare audiebam nautas e canaba et ex propodio sursum ruentes, ac subito e dolio prosiliens, tectus prævelio, puppim versus præceps ferebar, et in aperta stega ad assequendos Hunter Doctoremque Livesey, tempori emersi ad podium.
Illic iam omnes erant congregati. Fere eodem tempore cum luna emergente stratum nebulæ se levabat. E longinquo ad occiduo meridiem a nobis duos colliculos conspiciebamus circiter binis milliaribus inter se dissitos, et pone unum eorum tertium, altiorem, cuius vertex usque nebulis erat obsessus. Singuli horum trium speciem conicam acrem referebant.
Tantum vel iam in somnio vidi, quod e horribili pavore pauca minuta ante comperto necdum me omnino recepi. Tum vocem Navarchi Smollett mandata edentem percepi. “Hispaniola” una vel duabus lineis arctius sub ventum flectebatur, et nunc iam cursum tenebat, quo insulam ab oriente arctius præterveheretur.
“Nunc vero, nautæ,” alloquitur eos navarchus, postquam cuncta destinata erant, “quisquamne vestrum terram ante nos unquam vidit?”
“Ego vidi, mi Here,” respondit Silver. “Adaquavi illic cocus cum navi mercatoria.”
“Pulvinarium, ni fallor, a meridie est, pone pusillam insulam?” quærit navarchus.
“Sic, mi Here; Insulam Sceleti vocitant. Olim piratis erat summum perfugium, atque nauta qui nobiscum erat, cuncta nomina loci singularia noverat. Collis ille ad Aquilonem, Foremast Hill vocant; ibi sunt tres colles in ordine, Austrum versus vergentes — anterior, summus, medius, mi Here. Sed ille summus — scilicet ille magnus, cum nebula in vertice — vulgo Spy-Glass vocant, ab excubiis, quas tenebant, dum sub ancoris navi purganda erant occupati, ibi enim solebant naves suas purgare, cum bona tua venia.”
“Habeo hic mappam,” ait Navarchus Smollett, “Vide sis utrum idem sit locus.”
Oculi Ioannis Longi in recessu capitis sui, ut mappam accepit, flagrabant; sed e novo chartæ aspectu sciebam futurum ut exspectatio eum deceptura esset. Hæc enim non fuit mappa quam in cista Billy Bones inveneramus, sed imitamentum eius in omnibus accuratissimum — nominibus, altitudinibus, mensura profunditatis — unica re dempta, rubris crucibus ac notis. Quamcunque se deceptum senserit, Silver animo satis firmo erat, ne id proderet.
“Est, mi Here;” ipse respondit, “ille idem locus iste est, profecto; scitissime autem est delineatus. Valde miror, quisnam hoc fecerit. Piratæ, ut opinor, nimis fuerunt ignari. En, hicce est: ‘pulvinarium Navarchi Kidd’ — ipsum nomen quo socius meus nauta appellavit. Isthinc, a meridie, aquilonem versus, secundum littora occidua aquæ tractu vehementiori feruntur. Recte statuisti, mi Here,” subiicit ille, “quod ventum subivisti, ac sub mansisti. Enimvero, si propositum tibi est hic intrare, navimque subvertere, nullo in loco sunt aquæ ad id aptiores quam isthic.”
“Habeo tibi gratiam, mi homo,” respondit Navarchus Smollett. “Mox post tuam opem expetam. Interim abeas, licet.”
Oppido mirabar frigidam Ioannis constantiam, qua suam insulæ notitiam prodiderat; fateor etiam aliquo metu me affectum fuisse, quum eum adversum me venire videbam. Ipse, utique, nesciebat me testem auritum suæ consultationis fuisse in dolio, et iam nunc tanto horrore suæ atrocitatis, indolis bilinguis, potestatisque eram correptus, ut quum manum humero meo imponeret, invitus contremiscerem.
“En,” me affatur, “tibi suavissimum locum, istam insulam — locus amanus iuvenculis ad descendendum. Futurum iam est ut hic tute laves, conscendas arbores, et capellas venéris; tum et in illos ascendes colles tu ipse, instar capellarum. Eia, hoc efficit ut ipse iuvenescam. Vel ipsum ligneum crus prope obliturus eram. Iucundum est iuvenem esse, habereque digitos pedum decem, nec ea de re dubites. Siquando pusillum iter exploratorium tibi libuerit suscipere, roga modo senem Ioannem, iam ipse tibi viaticum, ad tecum ferendum, componet.”
Ac postquam me in humero amicissime compalpavisset, claudicando prorsum discessit, introrsumque descendit.
Navarchus Smollett, Spectabilis, atque Doctor Livesey in stega pone malum inter se colloquebantur; et utcunque sollicitus eram iis historiam meam narrare, interpellare eos mihi fas non erat publice. Dum varia consilia mecum volvitabam, quid potissimum causæ prætexerem, probabilis, Doctor Livesey me compellavit et ad se accersivit. Casu quodam fumam suam in imo reliquit, et quum absque tabacca se vel existere non posse existimaret, me ad proferendam misit; simul tamen ac satis prope ad eum fuissem, meque cum eo sine testibus agere posse sensissem, protinus ad hæc verba erupi: “Mi medice, sine ut tecum loquar. Fac ut navarchus atque Spectabilis in diætam conveniant, tum comminiscere causam ob quam me accersas. Nova habeo terribilia.”
Vultus medici pauxillum mutabatur, sed vel momento post sui compos factus est.
“Gratiam tibi habeo, Iacobelle,” respondit voce satis elata, “id solum erat quod scire cupivi,” acsi quid a me quæsivisset.
Hinc in calce conversus ad alteros duos recessit. Pauxillum hi colloquebantur, et, quamquam nullus eorum se consternatum prodebat, nec voce elatiori sonum edebat, ne sibilabat quidem, tamen palam erat Doctorem Livesey meum propositum iis nuntiasse; proximum enim quod audivi erat mandatum navarchi Iobo Anderson, qui signo per fistulam dato, omnes manus in stegam evocavit.
“Ephebi,” alloquitur nautas Navarchus Smollett, “aliquid quod vobis dicam habeo. Ista terra, quæ nobis sub oculis sita est, is locus est, quo navigavimus. Herus Trelawney, quum vir esset munificus, ut omnes novimus, modo paucis verbis a me sciscitabatur, quibus respondere poteram omnes et singulos vestrum hac in navi, supra et infra, officio satisfecisse, et hoc eum in modum, quo melius a nullis unquam expeto, quapropter ego, ille atque medicus descendemus subter in diætam, ut pro vestra salute bonaque fortuna propinemus, vobis autem canneus offeretur, ut pro nostra salute bonaque fortuna pocillum hauriatis. Dicam vobis quid ego hac de re sentiam: existimo actum esse generosum. Si vero et vos idem mecum sentitis, viro ingenuo, more nautico, ter acclamabitis.”
Acclamatio, utique, facta est — per se enim hoc sequebatur; sed tam sonore id factum est, tam plene tamque ex corde, ut vix mihi ipsi credere possem hos eosdem vitæ nostræ insidiari.
“Alterum Navarcho Smollett acclamemus,” hortabatur Ioannes Longus, postquam prima acclamatio evanuerat.
Hæc quoque plena voluntate edita est.
Post acclamationen finitam tres viri in interiora descendebant, et haud multo post in stegam nuntiatum est Iacobellum Hawkins in diæta desiderari.
Eo quum veneram, tres viros ad mensam discumbentes reperi, in mensa autem lagenam vini Hispanici, et aliquantum uvæ passæ iis antepositum, dum medicus, capillamento in gremio seposito fumabat, quod sciebam indicium esse animi turbati. Fenestra postica aperta erat, quod nox valde calebat, et luna in sulcata pone navim aqua resplendescere videri poterat.
“Itaque, mi Hawkins,” me hortatur Spectabilis, “aliquid tu habes dicere. Eloquere!”
Narrare itaque cœpi ut iussus eram, ac tam breviter et succincte retuli loquelas Ioannis Silver, quam poteram. Nullus eorum me interpellavit donec ad finem perveni, nec quisquam eorum vel se movit quidem, sed oculos in vultum meum defixos tenebant ab initio ad finem usque.
“Iacobelle,” mandat Doctor Livesey, “cape sedem.”
Me igitur iuxta se ad mensam considere iusserunt, pocillum meum vino compleverunt, manus uvis passis onerarunt, omnesque tres, unus post alterum capitis proclinatione mihi propinaverunt, salutem apprecati, servitiaque sua mihi polliciti propter meam animi fortitudinem, bonamque fortunam.
“Proinde, mi Navarche,” fatur Spectabilis, “tu recte iudicasti, ego autem perperam. Me asinum fuisse fateor, tuaque mandata exspecto.”
“Non magis asinum tute præstitisti quam ego, mi Here,” refert navarchus. “Nunquam enim ego nautas rebelles audivi aut vidi, quin indicia suæ rebellionis prodidissent, quæ neminem sanum, qui oculis polleret, decipere possent, sibique secundum id cavere. Sed caterva hæc,” subiungit, “me prorsus superat.”
“Navarche,” interpellat medicus, “bona tua venia dixerim, is Silver est. Homo perquam singularis.”
“Quin et gratiorem aspectum is præberet ex antenna oscillans, mi Here,” refert navarchus. “At hic sermo tantum est; ad nihilum nos ducit. Tria aut quatuor hic notanda animadverto, quæ cum venia Heri Trelawney singillatim memorabo.
“Tu, mi Here, es navarchus. Tuum est præcipere,” fatur Trelawney cum magnificentia.
“Notandum primum,” incipit Navarchus Smollett. “Iter nobis prosequendum est, quia reverti non licet. Si enim mandatum ederem ad revertendum, isti sine mora rebellarent. Notandum alterum, otium nobis suppetit — eousque saltem dum thesaurus reperiatur. Notandum tertium, sunt aliquot manus fidæ. Ergo, mi Here, serius aut citius ad luctam venietur; unum itaque habeo quod proponam, anticipemus tempus, die quodam propitio, quum isti minime exspectant, in luctam descendamus. Nonne, mi Here Trelawney, licebit nobis, ut spero, saltem tuos famulos domesticos in numero fidorum habere?”
“Uti ipsum me,” confirmat Spectabilis.
“Tres nobiscum,” numerat navarchus, “efficiunt septem, et nostrum Hawkins adnumerando. Quid nunc de fidis manibus?”
“Verosimillime censebis etiam homines proprios Heri Trelawney,” inquit medicus, “quos ipse sibi selegerat, priusquam Ioanni Silver occurrisset.”
“Quin,” refert Spectabilis, “Hands unus fuit ex meis.”
“Equidem existimabam Hands me fidere posse,” fatur navarchus.
“Quid, quod hi omnes sunt etiam Angli,” interpellat Spectabilis. “Mi Here, ipsam navim displosam cernere a cordis mei sententia non esset alienum.”
“Eheu, viri,” ait navarchus, “optimum quod suadere possim, parum est. Cœptui ac proposito stare, atque diligenter vigilare, optimum reor. Hoc autem operosum est, satis scio. Satius esset protinus confligere. At fieri nihil poterit, donec qui nobis fidi sint, experiamur. Acquiescamus igitur tempusque nostrum opperiamur; hoc censeo.”
“Iacobellus noster,” ait medicus, plus nobis prodesse poterit quam quiscunque alius. Nautæ nostri non diffidunt ei, et Iacobellus, insuper, etiam ephebus est rerum observator.”
“Hawkins mi, fiduciam tui habeo ingentem,” subiunxit Spectabilis.
Haud parum sum exacerbatus, quod me prorsus impotem sensi; et tamen, casu quodam fortuito et curioso, salus omnium per me venit. Interea, quot cunque verba serturi essemus, ex omnibus sex et viginti nonnisi septem eramus, quibus fiduciam habere nobis licebat, et ex his septem unus puer erat, ita ut adulti ex nostra parte sex tantum essent, adversum novemdecim eorum.
Mea Discrimina in Arido
Quí ego in Arido Discrimina mea orsus sim.
Aspectus littorum insulæ, quum postero mane in stegam veneram, omnino mutatus erat. Quamvis flabra iam penitus cessaverint, haud exiguum iter nocte emensi sumus, et nunc malacia detenti, circiter dimidium milliarium ad orientem cum austro a plano ac demisso littore orientali hærebamus. Solum insula arboretum cineracei fere coloris ex magna parte operiebat. Color quidem iste perpetuus passim ruptus erat in locis depressioribus per strata fulvæ arenæ, perinde atque celsioribus arboribus plurimis e specie pinuum — quæ alias arbores altitudine superabant — nonnullæ solitariæ, aliæ gregatim; coloratio tamen totius erat uniusmodi atque lugubris. Colles acribus lineamentis in sublime procurrebant supra virorem plantarum in nudos scopulos rupium. Cuncti eorum formas curiosas ferebant, Spy-Glass autem, quod cætera culmina tercentenis aut quadringenis pedibus celsitudine totius insulæ superabat, erat etiam per figuram suam maxime curiosum omnium, quippe quod fere undique præceps exsurgebat, fere ad instar columnæ, cui statua erat superimponenda.
Interim “Hispaniola” æstu oceani violenter volutabatur. Antennæ fere trochleas effregerunt, clavus huc et illuc trusitabatur, totaque navis vacillans, tamquam fabrica stridebat et gemebat. Ego interim cancellis posticis firmiter innitebar, atque mundus ante oculos meos vertigine gyrabat; nam quamvis satis aptus essem nauta quum in itinere versaremur, hic modus uno loco hærendi, lagenæque instar volutari, res mihi erat prorsus ignota, nec sine impetu nauseæ, præsertim mane, ieiunus, sustinere poteram.
Hæc fortasse in causa fuit — fortasse aspectus insulæ, cum arboretis suis cineraceis tristibusque, cum feris scopulis, atque venilibus undis, quas in littoribus præruptis tonare, ac spumantes confligere, videre et audire poteramus — quamquam sol splendebat calebatque, atque aves littorales vivaci stridore piscabantur, aut circa nos volitabant, facile cuipiam videri poterat quemque post tam diuturnam navigationem in terram descendere gratum esse futurum, at mihi aspectu insulae cor defecit, et ab hoc temporis puncto, vel de Insula Thesauraria cogitare in exosis habui.
Labores dimidii diei, nobis ingrati, nos exspectabant, quod nulla indicia venti videbantur, nam lintres promendæ erant et remiges adhibendi, navis autem ternis aut quaternis milliaribus circa angulum insulæ hæserat, remulcaque vectanda erat per angustum fretum in portum pone Insulam Sceleti. Ego me sponte mea pro una lintrium obtuli, quod nihil mei negotii erat. Æstus pæne ferri nequibat, atque nautæ labori suo save obmurmurabant. Lintri meæ Anderson præfuit, ipse autem loco disciplinam inter nautes sustinendi, non minus quam cæteri obganniebat.
“At,” inquit ille cum maledicto, “hoc non in æternum sic erit.”
Istud ego sinistrum indicium iudicavi; nam usque in eum diem quisque nautarum munia sua solerter et bono animo obibat; sed vel ipse conspectus insulæ frænum disciplinæ relaxavit.
Ioannes Longus per totum iter ad latus guberni adstabat, navimque regere iuvabat. Aditus illi tam erat cognitus quam palmus manus suæ; et quamquam nauta catapirator continuo plus aquæ indicabant quam mappa significabat, Ioannes nulli unquam dubio locum cessit.
“Refluxus iste nimium quam rodens est,” fatur ille, “et alveus hic, ut verbo utar vulgari, quasi pala est effossus.”
Eo ipso loco constitimus ubi in mappa locus ancoræ indicatur, circiter una tertia milliarii ab utrolibet littore, a solido nempe insulæ, atque ab Insula Sceleti. Fundus erat ex integro sabulosus. Sonitus ancoræ nostræ in aquam iactæ, totum fere gregem avium suscitavit, quæ exterritæ, strepentes et conclamantes nemora circumvolitarunt; sed vix uno minuto post iterum resederunt, iterumque silentium factum est.
Locus cæterum undique terra continebatur arbores ad margines usque aquæ tempore æstus, vegebant, littoribus plerumque planis, vertices autem collium longioribus intervallis in circuitu, unus hic, alter illic eminebat, in speciem amphitheatri. Duo rivuli, vel rectius paludes, se in hoc stagnum, ut vocaveris, effundebant; frondes vero his in partibus littoris venenoso quodam virore splendebant. Ex navi nulla vestigia domus, sive valli, conspici poterant, quod sub tegmine arborum latebat; ac nisi e mappa in impluvio cognitum esset, nos eramus primi, qui ancoram illic iecissent, ex quo insula se ex mari emersisset.
Aer omnino immotus hærebat, nec ullus sonus audiri erat, præter boatum fluctuum, ut foris, ad dimidium milliarium, littora rupesque verberabant. Odor quidam stagninus pulvinario impendebat — odor foliorum lixatorum stirpiumque putrescentium. Animadverti medicum naso halitantem, velut is, qui casu ovum putidum gustasset.
“De thesauro nihil habeo certi,” fatur ipse, “sed capillamentum meum paciscor hic febres vigere.”
Si mores nautarum in navi causam solicitudinis præbuerunt, nunc, quum in stega congregati erant, iam plane minaces facti sunt. In constrato circumiacentes loquelis mutiebant. Mandata etiam leviora contuitu sinistro excipiebant, atque invito ac perfunctorie perficiebant. Ipsi adeo fidi contagione affecti esse videbantur, quoniam ne unus quidem reperiebatur qui alios corrigere vellet. Manifestum erat seditionem nobis, tamquam tempestatem impendere.
At nec solum nos, ex diæta, periculum præsentiebamus. Ioannes Longus omnis erat in circumeundo manipulos nautarum iis bona consilia impertiendo, nec quisquam hominum eum exemplo bono superare potuisset. Bona voluntate atque civilitate ipse semet vincebat; in cunctos undique suaviter renidebat. Siquando mandatum edebatur, Ioannes puncto temporis in gralla sua stabat, et omnium suavissimo more “Sic, sic, mi Here,” respondebat; et quum nihil esset quod ageretur, unam post alteram cantilenam incepit, quasi ad ægrum animum cæterorum celandum ac dissimulandum.
Inter omnes mœstos eventus eius temporis pomeridiani, funestissima erat Ioannis manifesta sollicitudo.
In diæta convenimus consultatum.
“Mi Here,” fatur navarchus, “si vel unum ulterius mandatum edere tentavero, in nos omnis caterva irruet. En tibi totam rem. Nonne mihi rude respondetur? Si ergo verba reddam, confestim pugiones vibrabuntur; sin faciam, Silver animadvertet aliquid sublatere, ac tum omni modo de nobis actum est. Proinde unus tantum hic est cui fidere possimus.
“Et quis is est?” quærit Spectabilis.
“Silver, Here mi;” refert navarchus; “ipse enim tam avide cupit res componere, quam ego aut tu. Iracundia hæc est subdita; ille eos, si modo occasio ei detur, ex ea mox exarguet, atque mihi in votis est talem ei occasionem præbere. Demus nautis quodam postmeridiem facultatem in siccum descendendi. Si cuncti exiverint, nos navim propugnabimus. Si nullus exiverit, nos diætam tenebimus, ac Deus iustam causam defendat. Si denique aliqui exiverint, memineris verba mea, Here, Silver eos tam mites in constratum referet quam agnos.”
Sic decretum est; sclopella onerata data sunt cuique fido; Hunter, Joyce, atque Redruth inter fidos cooptati sunt, et hi nova minus stupentes audiverunt meliorique erant animo quam erat exspectandum, quo facto, navarchus in stegam processit et ad nautas verba fecit.
“Iuvenci,” inquit, “fervidissimum exegimus diem fere sumus lassi, nec parum succussi. Excursus parumper in littus, ut opinor, cunctis vobis gratus erit — lintres usque in aqua sunt; sumatis, licebit, scaphas, ac tot vestrum quot voluerint, poterunt in littus in postmeridiem excedere. Dimidia hora ante occasum ictum edam tormenti.”
Existimo stultos hos lurcones futurum putavisse ut, quamprimum in siccum egressi essent pedes confestim in thesauris offenderent; nam stoliditas eos protinus reliquit, et clamorem lætitiæ ediderunt, qui aviculas e latibulis iterum ad circumvolandum, et circa pulvinarium strependum, exturbavit.
Navarchus multo plus sapiebat, quam ut obstet. Is momento evanuit, ut ad agmen ordinandum Ioanni Silver occasionem præberet; et mihi quidem videtur eum optime statuisse. Si enim in stega mansisset, ne vel simulare quidem potuisset se rerum statum ignorare. Hoc iam sole clarius erat. Silver erat navarchus, præerat autem manui nautarum seditiosissimæ. Manus fidæ — et tales inter eos exstitisse mox comperturus eram — admodum stulti esse videbantur. Aut vero, rectius, ut opinor, sic verus rei status erat: fides omnium nautarum, exemplo capitis seditionis, luxa erat — nisi quod aliquorum plus, aliorum minus; aliqui vero probi quum essent, fere omnino, nec ulterius duci, nec impelli poterant. Unum enim atque diversum est otiari, occultamque offensam gestare, aliud autem navim occupare, atque nonnullos insontes trucidare.
Tandem denique egressuri coaluerunt. Sodalium sex in navi remansuri erant, cæteri autem tredecim, inter eos et Silver, in lintres descendere cœperunt.
Tum mihi primum ea efferata prima notio animum subiit, cui servata nostra vita ex magna parte tribuenda est. Si enim sex nautæ a Silver relicti sunt, certum videri debebat nostras partes navim apprehendere, eamque tueri non posse; atque quum sex tantum relicti essent, item, æque certum erat partes, quæ diætam tenebant, pro præsentia mea opera non egere. Statim itaque mihi in mentem venit in littus descendere. Igitur extemplo descendi ex latere navis, in prora lintris conquexi, ac fere eodem momento ipsa se dimovit.
Nemo me animadvertit præterquam primus remex a prora, qui me affatus est, “Tune is es, Iacobelle? Demitte caput.” Sed Silver, ex altera lintre acribus oculis speculabatur, sciscitans clamabat utrum is ego essem; et ab eo momento, quid fecissem, me pœnitere cœpit.
Nautæ certatim littus petebant; sed linter, qua ego vehebar, quum et prior esset tempore, et levior, et melius ageretur, consortem celeritate vicit, prora sua casu inter pendulas arbores littorales irruit, quo facto, ego ramum quemdam apprehendi, me sublevavi, et in proximo dumeto abdidi, dum Silver, reliquaque caterva centum usque passus abfuerunt.
“Iacobelle, Iacobelle!” audivi eum clamantem.
At credideris licebit me nihil curavisse, cuncta persultans, declinans atque conculcans prorsum rui nasum meum secutus, nec constiti dum pedes me ferre poterant.
Primus Ictus.
Vigilantiam Ioannis Longi me fefellisse tanto mihi fuit gaudio, ut iam lætitia cœpissem frui, atque in singulari hac terra, in qua versabar, cum oblectamento dispicerem.
Transivi tractum terræ palustrem, salicibus, iuncis, insolitis et exoticis arboribus palustribus plenum; iam ad oras emersi terræ siccæ et undulantis atque arenosæ, circiter in unius milliarii longitudinem, in qua passim pinus aliquot, et magna copia arborum distortarum, a quercubus, ratione crescendi, haud absimilium, vigebant, foliis tamen pallidis, instar salicum. Ex adverso latere tractus huius campestris collium unus eminebat cum geminis præruptis verticibus, qui in sole resplendescebant.
Nunc tandem primum explorationis gaudio fruebar. Insula incolis carebat; socios nauticos pone me reliqui, ante me autem nihil vivi erat, nisi feræ et alites. Inter arbores me huc et illuc versavi. Passim plantas florigenas, mihi prorsus ignotas, conspexi; passim angues mihi sub oculos venerunt, quorum unus ex ora rupis caput sublevavit et in me sono sibilavit, qui murmuri turbinis versantis erat similis. Parum suspicabar eum inimicum esse maxime mortiferum, sonitum autem crotali illius famosissimi esse.
Deinde ad arboretum veni longum ac spissum earum arborum in speciem quercuum — vivarum, vel, ut postmodum didici, quæ proprie sempervivæ appellandæ sunt — quæ deorsum, secundum arenosa rubeta creverunt, cum frondibus curiose tortis, spissisque foliis tegularum instar. Dumetum a summo unius tumuli arenacei deorsum se protendebat, ac progrediendo augescens, usque dum marginem attingeret depressionis uliginosæ, per quam primus rivulus se percolando in pulvinarium dilabebatur. Palus sub ardore solis vaporabat, lineamenta autem montis Spy-Glass in exsurgente vapore tremere videbantur.
Subito in denso iunceto aliquid commoveri parebat; anas fera cum clamore subvolavit, hanc altera sequebatur, mox totum agmen earum regionem supra paludem nubis instar complebat gyrans ac strepens in circuitu. Inde coniectabam illico aliquos meorum sodalium oras paludis appropinquare. Nec opinio me fefellit; mox enim audivi submissum sonum vocis humanæ, quæ, ut auscultare pergebam, continuo elatior ac propior fieri cœpit.
Inde metus impensior me subito incessit, prohinc sub tegmen proximæ quercus sempervivæ serpere statui, ibi conquexi, ac muris instar silens auscultavi.
Alia vox responsitabat; tum iterum prima vox perrexit, quam nunc iam agnovi ut Ioannis Silver, narrationem prosequentis, quæ ex ore eius torrentis modo fluebat, vix semel aut iterum ab altero rupta.. Collocutio ex sono sua admodum seria iudicanda erat, imo et propemodum ferox; sed nullum verbum distinctum in aures meas incidit.
Denique disceptantes pausam interponere videbantur, ac fortasse consedisse; nam non modo propius accedere cessarunt, verum etiam aves pacatiores fieri cœperunt, et in sua latibula in palude residere.
Interim ego negotio meo deesse mihi videbar, quod quum tam temerarius fuissem, ut cum istis latronibus in terram descendissem, æquum erat ut saltem eorum consultationes subauscultarem; clarum ac manifestum igitur officium meum esse iudicavi ad eos proxime quam latibulum pendentium arborum sineret, clam accedere.
Situm colloquentium satis certe declarare poteram, non solum e regione soni, sed præsertim e modo avium exterritarum gerendi, invasorum capitibus superinhærentium.
Itaque quadrupedatim lente sed constanter ad eos arreptavi; denique tamen per aperturam inter frondes caput attollens, prospectum nactus sum recta valliculam virentem versus ad oram paludis arboribus obumbratam, ubi Longus Ioannes Silver unusque nautarum coram colloquentes stabant.
Sol in eos toto ardore incidebat. Silver pileum suum iuxta se in gramen deiectum habebat, amplusque vultus lævis et flavidus æstu relucens, quasi deprecabundus ad vultum alterius erat levatus.
“Sodalis,” aiebat, “hoc inde est, quod te pulveris aurei æstimo, pulveris inquam aurei, nec de hac re dubites! Nisi tibi picis instar animo hæsissem, existimasne ad te commonendum me hic futurum? Actum est — nec facere, nec mutare quidquam potes; loquor ut collum tibi servem, atque si unus ferocium id sciret, dic, Thomas, ubinam gentium ego essem — dic modo ubi ego essem?”
“Silver,” ait alter, — et animadverti eum non modo rubere in vultu, sed et rauce loqui corvi instar, et etiam vox eius tremebat, tamquam restis intenta — “Silver,” inquit, “tu senex es, et probus aut ita saltem existimaris; etiam pecuniam habes, qua plerique miselli nautæ carent; tu et audax es, aut ego fallor. Fatere, reverane tibi in animo est sinere, ut te ea turba quisquiliarum seducat? non te! Deos testes appello malle me manum amittere, si ego officia deseram —”
Tum subito sermo eius sonitu quodam interrumpitur. Unum e fidis repereram — hem, hoc ipso momento nuntium de altero venit. Longe hinc in ora paludis sonus percrepuit tamquam subitus clamor furentis, tum postea alter; denique tractior eiulatus. Rupes Spy-Glass vel vicies sonitum reddiderunt; totus grex avium palustrium iterum subvolavit, cœlumque volatu suo obnubilavit; atque diu post, dum eiulatus mortis animum meum usque opprimebat, silentium iterum recepit suum imperium, nec nisi languidior strepitus avium residentium, atque murmur undarum littus verberantium tranquillitatem pomeridianam turbarunt.
“Thomas eo sonitu, tamquam equus calcari, subsiliit; sed Silver ne nictavit quidem. Stabat suo loco, grallæ leviter innixus, sodali advigilans, tamquam coluber ad saltum paratus.
“Ioannes!” fatur nauta oblata manu.
“Tolle manum!” clamat Silver, vel ternos pedes resultans, saltem ut mihi parebat, tanta celeritate ac pernicitate, quanta quis gymnicus exercitatus.
“Tollam quando ita vis, Ioannes Silver,” inquit alter. “Atra ea conscientia est, quæ te ad me timendum adigere possit. At, per Deorum fidem, dic mihi quid illud fuerit.”
“Illud?” refert Silver subridens, sed solito cautior, cum oculis adinstar cuspidum aciscularum e largo vultu micantibus non aliter quam frustula vitrea. “Illud?” O, ut opinor, ille Alan erit.”
Ad hæc nova misellus Thomas velut heros effulgebat.
“Alan!” exclamabat. “Tum requiescat anima eius tamquam veri nautæ! Quoad vero te, Ioannes Silver, diu mihi sodalis fuisti, sed iam sodalis non es. Si canis instar mihi moriendum sit, in officio moriar. Nonne tu Alan occidisti? Et me occide, si potes. Repugnabo ego.”
His dictis, fortis hic iuvencus coco recta tergum vertit, et ad littus deorsum abire cœpit. At longe abire ei datum non est. Etenim Ioannes, arrepto ramo propinquæ arboris, exclamavit, prehensaque gralla, sub axilla hocque ineptum iaculum in aere tremens recta in eum misit. Misellum Thomam hæc in medio tergo, inter scapulas cuspide percussit. Manus suas hic protinus in altum sustulit, graviter suspiravit, denique concidit.
Utrum graviter an leviter hic vulneratus sit, nemo unquam comperit. Satis erat verosimile spinam dorsi eius ruptam fuisse illico, e sono licebat iudicari. Spatium tamen illi ad se redeundum negatum est. Silver, etiam sine crure aut gralla tamquam simius pernix, iam proximo momento super eum erat, suumque cultrum in imbecille illud corpus capulo tenus bis immersit. E meo latibulo audire mihi licebat ut halitabat cultro dum feriebat.
Quid intermori proprie significet, haud scio, probe tamen scio brevi eo spatio temporis totum mundum ex oculis mihi evanuisse atque in confusis nebulis circumversatum esse; Silver atque aves, perinde atque celsus vertex collis Spy-Glass gyrabant seque miscebant volutantes ante oculos meos, et pulsus dissitarum campanarum vocumque humanarum e longinquo in auribus meis resonabant.
Quum ad me rediveram, monstrum illud iam se composuit, gralla erat sub axilla eius, pileus in capite. Ad pedes eius immobilis iacebat Thomas in gramine; sicarius tamen eum nihili faciebat, interea cruentum cultrum suum panicula herbarum purgans. Aliud prorsus nihil erat mutatum, sol immitis usque urebat vaporantem paludem celsumque montis verticem, dum ego vix mihi persuadere poteram necem vere esse commissam, vitamque humanam paullo ante, sub ipsis meis oculis fuisse ereptam.
Nunc vero Ioannes manum suam sacculo immersit, fistulam inde prompsit, variis modulaminibus inflavit, quæ longe lateque per silentia aeris resonavit, Cuius rei signum id fuerit, utique nescivi; statim tamen metum in me suscitavit. Certum erat plures conventuros. Facile deprehendi poteram. Hi duos ex fidis iam interfecerunt; nonne post Thomam et Alan ego sequi poteram?
Itaque ex eo loco me continuo expedire, iterumque retro, ad apertiorem sylvæ partem omni vi ac silentio quibus par eram reptare cœpi. Interea salutem dari atque reddi inter veteranum piratam suosque sodales audivi, et hic sonus perniciei alas mihi commodare videbatur. Simul ac me e dumeto eripueram, cucurri, ut in mea vita antea nunquam, incurius qua, dummodo a sicariis via abduxerit; quocirca currenti mihi formido augeri et ingravescere cœpit, donec in phrenesin aucta esset.
Enimvero quisquamne ita deperditus quam ego esse poterat? Quum sonitus tormenti audiendus erat, quínam eram ausurus cum his dæmonibus sanguine usque olentibus, ad lintrem intrandam descendere? Num non primus eorum qui me conspexisset, tamquam pullum iugularet? Nonne vel id solum, quod abfuerim indicio esse oportebat meæ proditionis, idemque cognitionis meæ fatalis? Actum de me est, mecum cogitabam. Vale iam “Hispaniola;” valete medice, Spectabilis, navarcheque. Nihil iam pro me superfuit nisi mors per famem, aut mors per seditiosorum manus.
Per totum id tempus, ut iam monui, usque currebam, immemor omnino, quum ad radices perveni colliculi cum gemino vertice, partemque insulæ attigi, ubi quercus sempervivæ sparsiores crescebant, magnitudineque ac statura speciem arborum sylvestrium referebant. His paucæ pinus interspersæ stabant, quædam quinquagenûm, aliæ septuagenûm pedum altitudinis. Aura quoque hic alsior ac salubrior esse sentiebatur quam infra ad paludem.
Hic autem alius terror me rigebat, et ad sistendum cogebat corde meo tremente.
Incola Insulæ.
E Latere collis, qui hic arduus et lapidosus erat, glarea loco deturbata, magno strepitu saltibusque inter arbores dumosque dissiliens deorsum ruebat. Oculos ultro eo converti, vidique aliquam figuram celeri cursu pone stirpem cuiusdam pinus se recepisse. Quid id fuerit, homone an ursus, an vero simius, decernere nequivi. Statura ea atra atque villosa esse videbatur; plus scivi nihil. Terror tamen huius spectri me ad consistendum compulit.
Nunc iam utrimque interclusus esse videbar; a tergo mihi erant sicarii, ante me hoc ignotum monstrum. Itaque periculum cognitum mihi statim anteponendum iudicavi ignoto. Ipse Silver iam minus formidandus mihi parebat, quam istud terriculamentum sylvestre, proinde me circumverti, supraque humerum sedulo respectans, pedes navim versus retrahere cœpi.
Momento temporis figura ea iterum in conspectum venit, longiorique circulo emenso, me prævenire tentabat. Ego, utique, iam valde eram lassus; tamen si etiam tam fuissem alacer quam ubi primum surrexeram, palam vidi frustra id futurum, si cum eo animante agilitate contendissem. Id enim ab una stirpe ad alteram pernicitate damæ persultabat more humano, binis pedibus incedens, sed præter omne exemplum humanum mihi notum, se fere in duplum incurvabat. Et tamen hominem eum fuisse iam nihil dubitare poteram.
Iam mihi in mentem venit, quod olim de anthropophagis audivi. Etiam prope in eo res erat ut pro ope clamarem. Sed quoniam animans id homo tantum erat, quamcunque ferox, fiduciam mihi sumpsi, in eadem vero mensura metus meus Ioannis Silver revivescere cœpit. Silens itaque stabam, consiliaque varia mecum volvitabam effugii; ut vero sic deliberabundus hærebam, memoria mihi incidit mei sclopelli. Simul ac me non inermem sensi, audacia in corde meo refoveri cœpit; prohinc corde confirmatus cum insulano coram agere statui, propiusque ad eum viriliter accessi.
Sub hoc tempus ipse pone aliam stirpem arboris latebat, me tamen caute observare videbatur, nam primum atque me sibi propius fieri animadvertit, relicto latibulo, mihi obviam fiebat. Dein iterum hæsitare, regredi, iterum accedere, ac, tandem, summo meo stupore et confusione in genua se proiecit, palmosque mihi suppliciter prætendit.
Hac re obstupidus iterum substiti.
“Quisnam tu es?” quærebam ab eo.
“Ben Gunn,” respondit voce instar serræ ferruginosæ rauca et dedextra. “Miser ego Ben Gunn sum, inquam, nec ego per hoc triennium cum ullo Christiano collocutus sum.”
Nunc demum intellexi eum hominem album, mei similem esse, eiusque lineamenta vultus etiam iucunda. Cutis sua, ubicunque soli patebat, adusta erat, labia ipsa atra, oculi autem mites ex tam fusco vultu mirum quam insoliti erant. Ex omnibus mendicis, quos unquam vidi, aut finxi, hic fuit omnium pannosissimus. Erat enim e centonibus ac veteramentis velorum, pannorumque nauticorum vestitus; totum autem hoc centonarium omnigenis, maximeque incongruis ligamentis, nodulis aurichalceis, spinulis, laqueis stupeis continebantur. Circum lumbos baltheum fibulis aurichalceis tritis gerebat, qui ex omni suo indumento solus erat integer.
“Triennium!” clamo ego. “Num naufragus es?”
“Quin, sodalis mi,” respondit, “sum desertus.”
Verbum iam audivi, novique horribile genus pœnæ significare, quæ in vita piratarum satis usitata est, quum moribus suis quemlibet reum in littore cuiusdam desertæ ac dissitæ insulæ solum relinquere solent, exiguo pulvere pyrio, glandulisque attributis.
“Ita vero, desertus ante triennium,” prosequebatur, “et exinde carne caprina, baccis atque ostreis vitam sustentavi. Quis ubicunque sit, aio ego, sibi consulere valet. Verumtamen, mi sodalis, cor meum pro victu Christiano flagrat. Si casu quodam frustulum casei modo apud te habeas! Non habes? Eheu, per multas noctes de caseo — et hoc tosto — plerumque somniavi — tum experrectus iterum hic me reperi.”
“Si mihi unquam in navim regredi detur,” respondi ei, “caseum orbiculatim accipies.”
Per totum id tempus materiam singilionis[1] mei palpitabat, manus meas mulcebat, calceos lustrabat, et, universim, in intervallis sermonis, gaudium puerile prodebat de viso homine, sui simili. Ultimis tamen verbis meis in versutiam stupentem sese elaboravit.
“Si tibi unquam in navim regredi detur, ais tu?” repetit mea verba, “Euge, mi sodalis, quisnam te prohibet?”
“Non tu, probe scio,” respondi.
“Recte tu quidem mones,” clamat ille. “Nunc autem — quid est tibi nomen?”
“Iacobellus,” respondi.
“Iacobellus, Iacobellus,” repetit satis contentus, ut parebat. “Eho, mi Iacobelle, vitam ego duxi talem, qualem te audire puderet. E meo quidem aspectu non crederes me matrem probam ac piam habuisse? quærebat.
“Equidem haud adeo multum,” refero ego.
“Atqui,” ait ille, “revera habui — et ipsam valde piam. Ego autem puer fui civilis et pius, meumque catechismum tam celeriter recitare quibam, ut vel unum verbum ab altero non dignoveris. Et ecce, tamen quo ventum est, mi Iacobelle, et hoc initium cepit a taleis iactandis super benedictos cippos! Ita, in quam ista res incepit, sed et ulterius progressa est; sic mater mea monuit, totumque eventum prædixit, ita, sane, prædixit mulier pia. Verumtamen Providentia Divina me huc collocavit. Hæc ego omnia rite perpendi et excogitavi in ista deserta insula, et iam retro, ad pietatem me converti. Iam non adeo facile me in pytissando canneo deprehendes; digitabuli tantum, utique, ad apprecandam bonam fortunam, primum quam potero. Bonus probusque necessario sum futurus, et etiam viam ad id scio. — Præterea, Iacobelle,” — circum se spectans, voceque submissa ad susurrum fatur — “sum dives.”
Nunc iam pro certo existimabam misellum iuvencum in sua solitudine dementatum esse, atque, ut patet, hanc animi sententiam vultu quoque prodidisse; unum enim assertum alacriter repetivit:
“Dives! dives! inquam. Dicam etiam tibi aliquid; te, Iacobelle, hominem efficiam. A, Iacobelle, astro tuo natali benedices, inquam, tu enim me invenisti!”
His dictis, quadam tristitiæ umbra vultus eius obnubilari cœpit, manumque meam arctius premebat, atque minitantis in modum unum digitum indicem ante oculos meos sustulit.
“Nunc, mi Iacobelle, fatere verum; illa non est navis Navarchi Flint?” quærit a me.
Felix tunc mihi cogitatio incidit. Persuadere mihi cœpi socium fœderis me nactum esse, prohinc, sine mora ei respondi:
“Navis non est Navarchi Flint, Flint est mortuus; sed verum tibi fateor, ut postulas — aliquot manuum Navarchi Flint sunt in navi, pro mala omnium nostrum fortuna.”
“Num etiam quidam — cum uno — crure?” halitat ille.
“Silver?” quæro ego.
“A, Silver!” inquit, id ei nomen fuit.
“Iste noster cocus est; est idem et primipilus.”
Ipse me usque carpo tenebat, sed hoc audito, etiam graviori torsione me affecit.
“Si tu a Ioanne Longo missus es,” tum ait, “me nihil aliud quam suillam esse sentio; hoc pro certo scio. Sed profare, ubi te esse arbitraris?”
Ad edisserundum, me temporis momento apparavi, atque in responsum totam navigationis nostræ historiam, atque quibus in ambagibus modo versaremur, ei aperui. Narrationem meam intentissimo animo excepit, et quum finiveram, caput mihi compalpavit.
“Probus es ephebus, Iacobelle,” ait, “sed nonne nunc male es implicatus? Ast pone omnem fidem in Ben Gunn — Ben Gunn his rebus par est. Verosimilem putares nunc futurum, ut tuus Spectabilis, si quo casu auxilium afferretur, hominem liberalem se præberet — quum et ipse in incitis sit, ut tu ais?”
Certiorem eum feci Spectabilem virum admodum munificum esse.
“At vero, audidum,” refert Ben Gunn, “ego non indicare volebam ut ipse mihi portam custodiendam committeret, atque synthesin gerendam, nihil idgenus; talia non sunt meum pretium, Iacobelle. Hoc est quod mihi in animo fuit, utrum verosimile esset futurum ut in solidum descenderet, penderetque, verbi causa, mille libras eiusmodi pecuniæ numeratæ, quæ utique est tamquam mea propria?”
“Certum puto id eum acturum,” respondi ego. “Ut res modo sunt, eius omnes nostrum pro rata participes essemus.”
“Atque revectionem domum?” subiungit vultu vafritiei pleno.
“Enimvero Spectabilis,” respondi ego, “vir vere ingenuus est. Quin, præterea, si a cæteris liberabimur, opera tua ad navim domum vehendam indigebimus.”
“A,” ait ille, “ita sane, indigebitis.” Quocirca admodum allevatus videbatur.
“Nunc aliquid dicam tibi,” pergit ipse. “Tantum, et non plus, dicam tibi. Ego in navi fui Navarchi Flint, quum ille thesaurum defoderat; ipse et sex alii — sex fortes nautæ. Hi in insula erant pæne totam septimanam, nos autem prope, in antiqua ‘Walrus,’ aberamus. Certo quodam die signaculum pulchre subvolat, et ecce Flint, capite panno cæruleo obligato, omnino solus scapha advenit. Sol modo oriebatur, quum ipse mortui instar pallidus ad proram comparebat. Attamen ipse illic erat, nota autem tibi, illi autem sex omnes mortui — mortui et sepulti erant. Quí is hoc perfecisset, nemo nostrum in navi explicare poterat. Pugna illa fuit cædes ac mors subitanea[2] ad minimum — solius certamen contra sex. Billy Bones erat Pronavarchus; Ioannes Longus stegarius; hi quæsiverunt ab eo ubi thesaurus esset. ‘A,’ refert hic, ‘licebit vobis in terram descendere, si ita velitis, et illic manere,’ inquit, ‘sed quoad navim, hæc prosequetur cœptum comparandi, per Herculem!’ Hæc erant eius verba.”
“Interim ego ante triennium in alia navi eram, qua aliquando in conspectum huius insulæ veneramus. ‘Iuvenci,’ ‘hic est thesaurus Navarchi Flint defossus; descendamus et exquiramus.’ Navarcho id displicuit, sed propositum cunctis meis sodalibus arrisit, proinde descenderunt. Duodenos dies exegerunt quærendo, et quotidie me maledictis prosequebantur, donec quodam die cuncti in navim rediverunt. ‘Quoad vero te, Beniamin Gunn,’ me affantur, ‘en, habe tibi sclopetum, inquiunt, unam palam, unamque dolabram. Licebit tibi hic manere, pecuniasque Navarchi Flint pro ipso te indagare et exquirere’ dixerunt.”
“Itaque, Iacobelle, tres annos hic exegi, ac ne micam quidem cibi Christiani ad hodiernum usque diem degustavi. At nunc, attende sis, et ad me respice. Num ego speciem hominis ante malum præ me fero? Nonne negabis? Idem et ego negarem.”
His dictis nictavit, manumque digitis arcte constrinxit.
“Modo ista verba tuo Spectabili memores, Iacobelle” — pergebat ille: “Nec ille unquam fuit — hæc sunt verba aptissima. Per tres annos ipse fuit homo huius insulæ, interdiu internox, sereno ac pluvia; subinde cogitavit fortasse de precibus (sic tu dices), alias, fortasse, cogitavit de sene sua matre, si quo casu usque vivat (dices); sed per maximam partem temporis Gunn (sic tu dices) — maximam partem sui temporis alia re occupabatur. Tum manum eius stringes, ut ego tibi.”
Quo dicto manum mihi iterum acriter adstrinxit maxima fiducia.
“Deinde,” prosequebatur, tum eris in media re, dicesque: Gunn homo probus est (dices tu), et ipse oppido plus fidet — oppido plus, perpende hoc — viro ingenue nato, quam viris fortunæ, cuiusmodi et ipse olim fuit.”
“Ohe,” respondi ego, “ne verbum quidem omnium quæ dixeras, intellexi. Sed hæc neutrorsum faciunt; id enim quæritur, quí in navim revertar?”
“A,” inquit ille, “hoc profecto, offendiculum est. Verum illic est carabus[3] meus, quem ego propriis manibus feceram. Eum sub rupe alba contineo. Si omnia nos fallerent, et ad extrema veniretur, liceret nobis sub tenebris tentare. Au!” exclamabat, “quid est illud?”
Namque tum ipsum,[4] quamvis e cursu solis usque hora, aut duæ, supererant, omnis echo insulæ concitata erat, ac tonitru tormenti reboabat.
“Pugnam inceperunt!” clamavi ego. “Me sequere.”
Itaque ego, neglectis cunctis meis terriculamentis, adversum pulvinarium currere cœpi; homo autem desertus, in pellibus suis caprinis prope ad latus meum levi ac facili cursu me sequebatur.
“Ad lævum, ad lævum,” monebat ille, “sodalicule Iacobelle, tene lævum! Subter arbores tecum! Illic est ubi ego primam capram occidi. Ad hunc locum illæ non amplius ventitant; nunc iam illa celsa tenent montium, præ timore Beniamini Gunn. A! deinde ibi est sepulcretum. Videsne tumulos? Subinde, quum, ut ratiocinor, dies Solis esse potest, huc ventito precatum. Nullum quidem id sacellum est, tamen mihi locus solemnior parebat; tum etiam dices Beniaminum Gunn penuria manuum laborasse — nec enim capellanus ad manum est, quin ne tantulum quidem quam Biblia, vexillumque, dices.”
Sic loqui pergebat dum ego currebam, nec exspectato, nec accepto ullo responso.
Post longius intervallum temporis ictum tormenti ictus acervalis excepit sclopetorum.
Iterum aliquid moræ, postea autem, nec quadrante milliario a me, ecce cerne, super arboretum Vexillum Anglicum vento datum fluitabat.
Vallum
Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a Navi discessum sit.
Erat circiter hora prima cum dimidia — tertius tinnitus, loquela nauticá — quum duæ lintres ab “Hispaniola” solverunt. Navarchus, Spectabilis atque ego in diæta his de rebus consultabamus. Si vel tantulum venti flavisset quam halitus, in sex rebelles, qui apud nos manserunt, impetum fecissemus, sublataque ancora, mari nos credidissemus. Sed ventus aberat; et ut imbecillitas nostra plena esset, Hunter descendit, nuntiavitque Iacobellum Hawkins clam ingressum lintrem, cum cæteris littus petivisse.
De Iacobello Hawkins dubitare nunquam nobis incidit; sed ob salutem eius eramus solliciti. Quum nautæ nostri ea mente fuissent, res in medio pendebat, utrum eum iterum visuri essemus. Itaque procucurrimus in stegam. In commissuris navis pix bullabat; fœtor tæterrimus loci mihi stomachum vertebat; siquis unquam febrim ac dysenteriam odoravit, id certe in eo horrido pulvinario fieri poterat. Sex illi furciferi in antico sedebant mussantes sub veli umbra in littore videre poteramus lintres deligari, et in utraque singulum nautam sedere, prope ad os rivuli. Eorum unus sibilabat canticum “Lillibullero.”
Mora oneri erat; hinc conventum est, ut ego et Hunter, sumpta cymba, visum descenderemus quid in arido ageretur.
Lintres ad dextrum erant deflexæ; sed ego et Hunter recta prorsum tendebamus vallum versus, ut in mappa indicatum erat. Duo illi, qui in lintribus ad custodiendas eas fuerant relicti, conspectis nobis, agitari videbantur; “Lillibullero” statim cessavit, et mihi inter se consultari parebant, quid facto opus esset. Si Silver consultum ivissent, cuncta aliter evenire potuissent; sed, ut puto, mandato obediverunt, itaque quiete sedebant, et ad “Lillibullero” suum reverterunt.
Flexus lenior erat in littore, et ego ita direxi cursum ut eam præterverterem, unde lintres mihi etiam antea quam egressi essemus, extra visum exciderunt. Ego prosilivi, ac fere currendo properavi, mucinium[1] sericeum sub pileo gestans gratia refrigerii, parque sclopellorum ad iaculatum instructorum, causa securitatis.
Vix centum passus progressus sum, quum vallum attigi.
Vallum autem hunc in modum erat; fons aquæ limpidæ pæne in summo tumulo scaturiebat. Pæne supra tumulum, fontemque complectens, condita erat domus trabalis, fortis, quæ, si casus postularet, vel quadragenos homines recipere posset, et undique fenestellæ iaculatoriæ patebant. Undique in circuitu succiso arboreto spatium apertum ædificatores reliquerunt, quod septum erat vallo in sex pedum altitudinem, sine ingressu aut porta, nimis solidum quod sine arduo labore iacturaque temporis diruatur, nimisque apertum quam quod oppugnatores tegere possit. Propugnatores his undique dominabantur; hi, in suffugio tecti, hostes, ceu perdices, commode stantes ferire poterant. Hi, præter excubitorem cibumque, nulla re egebant, ac, nisi imprudentes caperentur, locum contra legionem tueri poterant.
Ex cunctis rebus fons mihi potissimum placuit. Nam tametsi in diæta “Hispaniola” satis aptum habebamus locum, quum abundaremus armis et iaculariis, perinde ac victu et vinis, unum neglectum erat — aqua. Hoc mecum volvitabam, quum subito vagitus in articulo mortis totam insulam personabat. In rebus violentæ mortis novitius non eram — servivi enim sub Sua Serenitate, Duce Cumberland, ipse quoque vulneratus sum apud Fontemnovum — sed scio pulsum meum subsilivisse et efferbuisse. “Actum de Iacobello Hawkins est;” cogitatio mea erat prima.
Est aliquid militem veteranum fuisse, sed etiam plus est medicum fuisse. In laboribus nostris non convenit otiari. Itaque incunctanter statui ad littus absque mora reverti, ibique in cymbam insilii.
Pro bona fortuna Hunter remum suum valide agebat. Aquam in asperginem verberavimus; et sic cymba navim cito assecuta est, quam ego protinus conscendi.
Cunctos ibi, ut erat exspectandum, commotos offendi. Spectabilis sedebat albicans, velut linteum, incommoda meditatus ad quæ ipse nos adduxit, misellus ille! atque unus senum prorariorum, haud alio animo.
“Illic est unus,” ait Navarchus Smollett, nutu hunc indicans, “novitius in suo munere. Is audito vagitu, prope intermortuus est, mi medice. Vel si unicus tactus clavi accedat, et hic noster erit.”
Consilia mea navarcho aperui, tum singularia inter nos diremimus.
Senem Redruth in impluvio intra diætam proramque collocavimus ternis aut quaternis sclopetis oneratis ei attributis, atque pulvinis quibus se protegeret. Hunter cymbam circumtulit ad posticum ostium, ubi ego et Joyce ad opus nos accinximus ad eandem pulveribus, sclopetis, saccis buccellati, doliolis suillæ, doliolo Conatici,[2] meaque cistula pretiosissimæ medicinæ onerandam.
Interea Spectabilis atque navarchus in stega stabant, navarchus quidem appellabat gubernatorem, utpote modo summum inter nautas.
“Here Hands,” inquit, “nos duo hic sumus cum apparatu sclopellorum. Si ullus vestrum sex quodcunque signaculum ediderit, morietur.”
Hæc verba eos non parum compescuerunt; ac post brevem consultationem, omnes ad unum per anterius impluvium decurrere cœperunt, eo consilio haud dubie, ut nos a tergo impeterent. Sed quum Redruth conspexerunt in obruta agea se exspectantem, protinus consilia mutabant, quum aliquis in stega caput iterum exseruit.
“Deorsum, canis!” inclamat eum navarchus.
Atque caput iterum retractum est, nec amplius pro tempore, quidquam audivimus, quod hi sex nautæ mollioris erant animi.
Interea nos cymbam rebus, ut sub manus venerunt, quoad consultum duxeramus, oneravimus. Tum ego et Joyce portula postica excessimus, littusque petivimus tam propere quam remi nos rapere potuerunt.
Hic accessus noster secundus attentionem excubitorum in littore satis suscitavit. “Lillibullero” iterum cessavit; atque fere simul ut e visu nostro pone lingulam terræ exciderunt, unus eorum in siccum exsiliit et evanuit. Fere iam in eo eram, ut, consilio mutato, eorum lintres confringerem, veritus tamen ne Silver cæterique ad manum adessent, et quum nimium tentarem, totam rem perderem.
Terram eo fere loco quo antea, mox attigimus, vallumque annona instruere perreximus. Primum iter omnes tres nostrum perfecimus cum magna copia annonæ, quam supra vallos in septum intro iecimus. Tum Joyce custode relicto — solum, utique, sed cum senis sclopetis — ego et Hunter ad cymbam redivimus, eamque iterum oneravimus. Opus sic prosecuti sumus sine intercapedine vel ad spiritum ducendum, usque dum totum onus in tuto positum esset, post quod duo famuli locum sibi in septo attributum occupassent, ego autem omnibus viribus retro ad “Hispaniolam” remigavi.
Secundam vehem cymba nos tentavisse factum audacius paret quam revera fuit. Illi nobis numeris, utique, superiores erant, nos illis armis præstitimus. Nullus eorum in arido munitus sclopetis erat, proinde, priusquam intra ictum sclopelli progredi possent, libenter existimavimus vel senos eorum nos prosternere posse.
Spectabilis me in fenestra puppis præstolabatur, omni indicio debilitatis solutus. Ipse rudentem apprehendit, religavit, nos vero extremo nisu cymbam penu iterum oneravimus. Penu autem e suilla, pulvere, buccellatoque constabat, adiectis singulis sclopetis et copidibus pro me, pro Spectabili, Redruth, atque navarcho. Reliqua arma pulveresque in aqua duarum ulnarum cum dimidia coniecimus, ita ut chalybem eorum in sole, infra nos, in profundo, in sabulo et glarea iacentium facile cerneremus.
Sub hoc tempus æstus refluere, navis autem in ancora circumverti cœpit. E regione duarum lintrium voces audiebantur longinquius clamantium, quod quidem de sorte Joyce atque Hunter nobis animum addidit, tamen etiam ad properandum nos monuit.
Redruth ex impluvio interim pedes retraxit, et in lintrem desiliit, unde lintrem ad latus puppis deveximus ut quo aptior Navarcho Smollett ad descendendum esset.
“Nunc nautæ,” ait eis, auditisne me?”
A prorario nullum responsum datum.
“Tu, Abraham Gray es, quem alloquor, tu is es, inquam.”
Usque nullum responsum.
“Gray,” pergit navarchus paullo elatiori voce, “ego hanc navim linquo, teque navarchum tuum sequi iubeo. Cognovi te ex corde probum virum esse, at dicere etiam audeo nullum e cunctis vobis tam esse improbum quam quisquam simulat. En horologiolum in manu; triginta minuta secunda ad me sequendum tibi concedo.”
Pausa intercessit.
“Veni, bone mi iuvence,” prosequitur navarchus, “noli tam diu in ancipiti hærere. Meam vitam, vitasque horum bonorum virorum quoque secundo periclitor.”
Subito strepitus certaminis audiebatur et ictuum sonitus, erumpitque Abraham Gray, una gena cultro cæsa, curritque ad navarchum ceu canis sibilo evocatus.
“Te sequar, mi Here,” ait ille.
Proximo iam momento navarchus et ille in lintrem nostram descenderunt, quo facto lintrem impulimus, et a navi secessimus.
A navi quidem iam seiuncti eramus, sed necdum in arido, in vallo nostro securi.
Medicus Narrationem prosequitur: Ultimum iter Cymbæ.
Iter istud quintum a superioribus prorsus fuit diversum. Primum quod minutula illa naucula, fere patellam dixerim, iusto plus erat onerata. Adulti quinque, quorum tres — Trelawney, Redruth, atque navarchus — senûm pedum proceriores, iam plus appendebant, quam quod ex proposito nauculæ licebat complecti. Adde insuper pulverem, suillam, canistrumque panis. Labra a puppi iam aquam sorbitabant. Aliquantulum aquæ iam etiam gestabamus, unde meæ braccæ, perinde ac laciniæ tunicæ meæ plane madebant, priusquam vel centum ulnas progressi essemus.
Navarchus libramentum nauculæ æquare iussit, et sic effecimus ut ea magis ad libellam iaceret. Nihilo tamen secius vel spirare timebamus.
Alterum; refluxus maris iam incepit — fluentum bullulans occasum versus ruebat per angusta, tum ad meridiem, et adversum mare, deorsum fretum, per quod mane ingressi eramus. Ipsæ adeo undulæ periculum nauculæ nostræ præoneratæ minabantur; peius tamen etiam erat quod nos a vero nostro fine et cursu divertebamur, abacti a loco nostri descensus pone promontorium. Si ad arbitrium fluenti rapi passi essemus, terram iuxta lintres attigissemus, ubi piratæ quolibet momento comparare poterant.
“Proram eius vallum versus tenere non valeo,” significabam navarcho. Ego enim gubernabam, dum ipse atque Redruth, duo novitii, remos agebant. “Æstus eam deorsum rapit. Possetisne validius pellere?”
“Non quin cymbam hauriamus,” respondit ille. “Sustineas, oportet — sustine, velim, donec te prævalere sentias.”
Tentavi, sed tentando comperi nos æstu occasum versus rapi, donec proram eius recta ad ortum vertissem, sive fere recto angulo adversum viam, qua nos ire oporteret.
“Hoc modo,” monebam ego, “littus nunquam assequemur.”
“Si hic unicus est cursus quem prosequi valemus, prosequamur æque,” refert navarchus. “Cursum nos contra fluxum sustinere necesse est. Intelliges enim,” pergit ille, “nam si vento cedentes ultra locum descensionis feremur, difficile dictu est, ubi littore potiemur, ne impetum lintrium memorem, quum tamen cursu, quem tenemus, æstum mox temperari necesse est, quod si fiat, secundum littus facile retro serpemus.”
“Fluxus, mi Here, iam lenior est,” interpellat Gray, qui in anteremigio sedebat; “iam et paucillum lentescere tibi licebit.”
“Gratias, mi homo,” respondi illi, acsi nihil evenisset; quod interim cuncti nos ad eum inter nostros numerandum adducti sumus.
“En tormentum!” ait ille.
“De ea re iam et ego cogitavi,” inquam quod certum putabam eum de oppugnando vallo cogitare. “Tormentum in littus evehere illi nunquam valebunt, et, si valerent, id per dumeta baiulare nunquam poterunt.”
“Respice modo a puppi, medice,” fatur navarchus.
Interim nos longi novenarii penitus obliti sumus; et ecce, modo illi sceliones quinque, summo nostro terrore, eodem occupabantur, solventes eius singillionem, ut vocabant crassam eius tegetem picatam, qua obvolutum in navi vehebatur. Nec hoc tantum, sed subito mihi incidit globos pulveremque tormenti a nobis relictos in navi esse, quibus malefactores hi uno ictu securis potiri possent.
“Israel fuit tormentarius Navarchi Flint,” advertit Gray rauce.
Omnia ausuri proram recta ad terram fleximus. Nunc iam e fluxu adeo excessimus ut gubernationem cum necessario leni remigatione concordem servaremus, unde mihi licebat æquum cursum adversum metam servare. Alterum tamen præsenti situ nostro periculum incurrimus, quandoquidem loco puppis, integrum latus “Hispaniolæ” velut scopum, tam planum quam ostium horrei, adverteramus.
Interim non audire modo, verum et videre mihi licebat, quum ille bibulus, furcifer, Israel Hands, globum ferreum in stega volvitabat.
“Quisnam vestrum est iaculator optimus?” quærit navarchus.
“Herus Trelawney omnium longe peritissimus,” respondi ego.
“Mi Here Trelawney,” fatur navarchus, “velis, amabo, unum eorum carpere? Hands, si fieri possit.”
Trelawney ferri instar erat frigidus. Aspectabat incensorium[1] sui sclopeti.
“Caute sis sclopetum tractes,” monet navarchus, “ne cymbam evertas. Cunctæ manus ad æquilibrandam navim, dum is iaculabitur, adiuvent.”
Spectabilis itaque sclopetum attolit, nos remos sistimus, ab eo in adversam partem inclinamus ad æquilibrandum, ac tam feliciter rem egimus, ut ne guttam quidem hausissemus.
Per hoc tempus illi tormentum in sua vertebra circumegerunt, dum Hands cum pavicula in manu iuxta orificium adstans, ob hanc causam maxime erat in propatulo. Verumtamen fortuna nobis non favit; etenim simul ut Trelawney iaculabatur, ille declinabat, glans autem sibilans supra caput eius prætervolavit, atque unus e cæteris quatuor cecidit.
Eiulatus quem is edebat, non tantum clamorem sociorum in navi suscitavit, sed etiam a littore reverberabatur, quo cum oculos vertissem, vidi cæteros piratas ex arboreto emergere et conglobari, atque unumquemque eorum in locum suum in lintribus recurrere.
“Hic veniunt lintres,” clamavi ego.
“Tum cedamus,” respondit navarchus. Nunc iam nihil curandum si eam everterimus. Si littore potiri nequiverimus, actum de nobis est.”
“Una tantum lintrium fert nautas,” notavi ego, “caterva alterius ut mea fert opinio, in sicco circuit ad nos intercludendos.”
“Admodum erit eis currendum,” refert navarchus. “Nautula, ut scis, in arido parum potest. Non hos ego vereor; ictus globi me angit. Globi illi ludicri! Vix ancillula matronæ iis falleretur. Velis nos commonere Spectabilis, quum ignitabulum videris, et nos remos sistemus.”
Interea nos satis celeriter progrediebamur, pro naucula adeo onerata, et id efficiendo perexiguam aquam ceperamus. Iam ad metam prope eramus. Tricenis aut quadragenis ductibus licebat nobis siccum assequi; enimvero refluxus iam nudavit angustam syrtem sub arboribus dense imminentibus. Linter iam timenda non erat; exigua lingua terræ hanc iam a conspectu texit. Refluxus qui paullo ante fatali fere modo nos demorabatur, iam et compensabat nos, adversarios demorando. Unum tantum periculum nobis usque impendebat, tormentum.
“Si audendum putarem,” ait navarchus, “alterum eorum decuterem.”
Satis interim clarum erat eos nulla re in iaculando retardari velle. Et hoc adeo, ut ne levando quidem socio cæso operam darent, qui quidem mortuus non erat, et licebat mihi videre, ut e medio repere tentabat.
“Paratus!” clamat Spectabilis.
“Siste!” subito reclamat navarchus veluti echo.
Ille, atque Redruth tanto nisu reclinarunt, ut puppis nauculae tota mergeretur. Eodem puncto temporis et fragor iactus intonuit. Atque hic fuit primus sonus quem Iacobellus perceperat, quod sonitus iactus Spectabilis ad aures eius non pervenit. Quo globus tormenti prætervolaverit, nulli clare constabat; ut tamen mihi videtur, necesse est eum supra capita nostra præterlapsum esse, et verosimile est ventum eius ex aliqua parte causam ad nostrum infortunium attulisse.
Cæterum naucula a puppi leniter subsedit in aqua ternûm pedum, me et navarcho, e regione invicem stantibus, relictis. Cæteri præcipites mersi sunt, sed mox madentes ac bullantes emerserunt.
Adhuc nihil gravioris incommodi tulimus. Vitæ nulla iactura contigit, et ex aqua salvi et incolumes evasimus. Verumtamen suppetiæ nostræ cuncta pessum iverunt, et ut nihil infortunio nostro deesset, e quinque sclopetis duo tantum usui apta relicta sunt. Ego meum, instincto quodam e gremio eripui, atque supra caput levatum servavi. Navarchus vero suum in collo e fascia gerebat, ut sapientem decebat, incensorio sursum verso. Reliqua tria cum naucula mersa sunt. Ad hæc accedebat, quod voces ad nos ex arboreto secundum oram appropinquantes percepimus; unde non modo periculum imminebat interclusionis a vallo in isto statu nostræ inopiæ, verum etiam timor ante nos, utrum Hunter atque Joyce, si vel a senis illorum in se impetus fieret, satis consilio atque fortitudine ad resistendum possent. Utique scivimus Hunter esse firmum; de Joyce licebat dubitare — homo iucundus, civilis, more caculæ, ad tergendas et everrendas vestes, sed moribus militaribus non omnino videbatur esse præditus.
Has res nobiscum volvitantibus, celerrime quam poteramus, sursum littus vasimus, chara nostra naucula, magna cum parte nostri pulveris commeatusque pone nos relictis.
Medicus Narrationem prosequitur: Finis Certaminis Diei Primi.
Iter nostrum per tractum sylvulæ, qui nos a vallatione nostra usque separabat, pro viribus celerrime traiicere conabamur; dum interim voces piratarum, ut nobis parebat, omni gressu propius perstrepebant. Mox et sonitum pedum suorum currentium, item stridorem ramenti, fractorumque ramorum, ut iidem dumeta persultabant, percipere poteramus.
Ad conflictum serium inter nos ventum iri arbitrabar, et iam incensorium meum inspectabam.
“Navarche,” hunc alloquor, “Trelawney iaculator inerrabilis est. Cede sis illi tuum sclopetum, quod suum usui ineptum est.”
Emutatis inter se sclopetis, Trelawney, constans et taciturnus, ut inde ab exordio huius tumultus semper fuerat, paulisper super calces se librabat visum, utrum cuncta ad usum parata essent. Interim quum notarem Gray esse inermem, copidem meam ei tradidi. Cum lætitia cordium nostrorum videbamus, quum iste in palmum sibi inspuit, supercilia contraxit, celeritateque mucronis vibrati aer sibilabat. E cunctis corporis eius lineamentis planum erat hanc novam nostram manum salem suum valere.
Post ulteriores passus quadragenos ad oram pervenimus sylvulæ, nostrum conspeximus vallum prope ante nos. Sepimentum nostrum circa dimidium a latere australi attigimus, atque eodem pæne tempore septem rebelles — Iob Anderson, naucurius, eorum primipilus — ante angulum occiduo meridianum comparuerunt in pleno conspectu.
Hi subito constiterunt, quasi stupefacti; ac priusquam se recepissent, non modo Spectabilis et ego, verum etiam Hunter atque Joyce, tempus sumus nacti ad iaculandum. factus quatuor, quamquam sparsi, edebantur, tamen effectum sortiti sunt: unus enim hostium revera cecidit, cæteri autem haud dubitantes in arboretum evaserunt.
Sclopetis nostris redoneratis, extra vallum prodivimus cæsum hostem aspecturi. Mortuus is erat omnino — per cor traiectus.
Lætari de bono nostro successu cœperamus, quum ipso eodem momento iactus sclopelli personuit e dumeto, atque glans prope ab auribus meis sibilans prætervolavit, misellus vero Thomas Redruth titubans, mox concidit solo stratus. Tum Spectabilis, ut et ego, iactum reddidimus, sed quoniam nihil erat quo collimaremus, verosimile est nos pulverem tantum pessumdedisse. Iterum redoneratis sclopetis, animum ad miserum Thomam advertimus.
Navarchus atque Gray eum iam examinarunt, ego vero obtutu furtivo iam intellexi actum de eo esse.
Ego quidem existimo promptum nostrum iaculatum rebelles iterum dispersisse, quod per eos postmodum licebat nobis misellum senem saltuarium per vallos sublevare, et gementem, ac sanguine stillantem in trabariam domunculam devehere.
Seniculus misellus hactenus, inde ab exordio nostrarum molestiarum ne verbum quidem protulit stuporis, querimoniæ, metus, aut etiam acquiescentiæ usque adhuc quum eum ad moriendum in tugurio trabali prostraveramus. Iacebat in pulvino suo instar Troiani, in ambitu. Omnia iussa in silentio, constanter ac probe perfecit. Ætate nos omnes vel vicenis annis superabat; et nunc suum erat mori, ut fido, apto, securo seni ac taciturno.
Spectabilis iuxta eum in genua procidit, manum eius deosculabatur, puerique more flevit.
“Num mihi eundum est, medice?” quæsivit a me.
“Thomas mi bone,” respondi ei, “domum tibi eundum est.”
“Utinam primum sclopeto illis respondere possem!” ait ipse.
“Dic, Thomas,” affatur eum Spectabilis, “nonne mihi ignosces?”
“Num id honori tibi a me debito satis esset, mi Here?” reddit responsum. “Utut id sit, ita esto; amen!”
Paullo post silentium breve, aiebat se existimare dignum fore, ut quis preces super se recitaret, “Ita enim fert consuetudo,” per apologiam subiunxit. Nec longo post tempore, sine ulteriori verbo extinctus est.
Interea navarchus, quem iam antea animadverteram circa pectus sacculosque nimis tumere, copiam suppetiarum inde deprompsit — vexillum Anglicum. Biblia, volumen funis satis crassi, calamos, atramentum, chronicum, librasque nicotianæ. Truncum abietis longiusculum, succisum ac denodatum in sepimento iacentem reperit, eumque ad cornu domunculæ constituit, Hunter adiuvante. Hinc tectum conscendit, verticique eius vexillum affixit, et evolutum vento dedit.
Actus hic magno sibi levamini cessisse videbatur. Hoc facto casam intravit, suppetiasque in ordinem redigere perrexit, acsi nihil aliud interesset. Verumtamen nec Thomæ erat immemor; nam simul atque hæc perfecta erant, alterum protulit vexillum, quod cadaveri reverenter instravit.
“Noli lugere, mi Here,” fatur manum Spectabilis prehendens. “Iam huic omnia fausta; nihil verendum ob manum, quæ in servitio sui navarchi dominique navis mortem oppetiit. Fortasse dogma haud ratum, tamen factum id est.”
Tum me ad partem sevocavit.
“Doctor Livesey,” quærit ex me, “in quotnam septimanis tu et Spectabilis vestrum auxilium exspectatis?”
Explicui ergo illi non de septimanis, sed de mensibus quæri; nempe, si ad finem usque Augusti non redissemus, futurum esse, ut Blandly, qui nos requirerent missurum esse, verum nec ante id, nec post. “Tu ipse tempus supputare poteris,” respondi illi.
“Sic, sane,” refert ille, caput scalpitans; “si vel largissime supputem dona Providentiæ, sumus in maximis angustiis.”
“Quonam modo id existimas?” quæro ab eo.
“Dolendum est quod vehem alteram amisimus. Id est quod innuo,” respondit navarchus. “Quod ad pulverem iaculaque attinet, perdurabimus. At portiones deficiunt, penuria laboramus. Mi medice Livesey, fortasse, profecto, sine illo supervacaneo ore etiam rectius vacabimus.”
Et digito cadaver sub vexillo indicabat.
Eodem puncto temporis globus tormentarius longe supra tectum casæ fragore ac sibilo prætervolabat, proculque in arboretis decidit.
“Va!” exclamat navarchus. “Vomite modo ignem! Pulvere utique haud abundatis, ephebuli.”
Tentamine altero collimatum melius est, nam globus intra septum decidit, nebulam arenæ quaquaversum dispergens, sine ullo tamen damno.
“Navarche,” ait Spectabilis, “casa hæc de navi cerni nequit. Hinc vexillum videntur petere. Nonne putas satius fore id tollere?”
“Vexillum meum tollere!” clamat navarchus. “Non ego, Here mi;” et primum ac verba eius audivimus, omnes probavimus. Animus enim hic non solum indicium erat fortitudinis nauticæ, sed et consilium erat optimum, ex quo hostes perspicere poterant quam nauci faciamus iaculationem suam.
Toto eo vespere tonare non desierunt. Globus post globum nos pervolavit partim cis, partim ultra decidens, partim arenam ultro sulcans, quandoquidem tanto arcu oportebat eos iaculari, ut globus pæne ad perpendiculum caderet, seque arenæ enectus mergeret. Nihil erat quare repercussionem vereremur, atque etiamsi unus globus casu pertudit tectum casulæ nostræ, tamen et continuo foras ruit per tabulatum, et etiam mox assueti eiusmodi futilitati, haud pluris cœpimus id facere quam folles.
“Inter hæc omnia unum iuvat,” notat navarchus; “sylvulæ e regione hostibus vacua esse videntur. Refluxus maris interea multum profecit; hinc necesse est nostras suppetias iam in arido esse. Prodeant volones suillam allatum.”
Gray et Hunter primi se obtulerunt. Probe armati e vallo prodiverunt, sed cœptum nos fefellit. Rebelles etenim, quam nobis visi sunt, audaciores fuerunt, aut vero iaculationi Israelis æquo maiorem fidem tribuerunt. Namque quini aut seni eorum asportandis nostris suppetiis iam erant intenti ad lintrem, quæ interea usque procul iacebat, unoque aut altero remo agitata, ad eas comportandas in promptu habebatur. Silver in postremigio lintri præerat; suorum autem quisque sclopeto erat armatus ex promptuario sibi solis noto.
Navarchus dein ad suum chronicum scribendum consedit; en initium:
“Alexander Smollett, magister; David Livesey, medicus navis; Abraham Gray, compar lignarii; Ioannes Trelawney, dominus navis; Ioannes Hunter, atque Richard Joyce, servi domini navis, terrestres — soli qui in officio ac fide erga societatem navalem permanserunt — cum suppetiis denûm dierum portionibus reductis, isto hoc die descenderunt, vexillum Anglicum in casa trabali in Insula Thesauraria evolverunt, Thomas Redruth, terrestris, servus domini navis, cæsus a rebellibus est; Iacobus Hawkins, puer canabarius —”
Eodem tempore et ego mirabar, quo Iacobellus Hawkins devenisset.
Vox auditur salutantis a latere terrestri.
“Aliquis nos inclamat,” nuntiat de excubitu Hunter.
“Medice! Spectabilis! Navarche! Heus, Hunter tune is es?” vox clamitabat.
Ego vero tempori ad ianuam procucurri, ad Iacobellum Hawkins salvum, ac vegetum conspiciendum, dum is vallos conscendebat, in septum rite perveniens.
Suscipit Narrationem Iacobellus Hawkins. Præsidium Valli.
Simul ac Ben Gunn vexillum speculatus erat, constitit, me brachio detinuit, ipse autem consedit.
“Ecce modo,” fatur, “illic tui amici sunt, id certum est.”
“Quin mihi eos ipsos rebelles esse, oppido videtur probabilius,” respondi ego.
“Illudne?” clamat hic. “Imo vero in hocgenus locis, quos præter viros fortunæ nemo visit, Silver vexillum Jolly Roger evolveret, nec dubites. Quin illi sunt tui amici. Scio et conflictus occurrisse, et existimo tuos amicos palmam abstulisse; sunt autem hi in terra, in antiquo vallo, quod ante annos plurimos Flint exstruxit. A, ille fuit vir, sani sincipitis[1] nempe Flint! Si demas canneum, nemo unquam fuit ei comparandus. Is neminem metuit; certe non ille, præter Silver — Silver ita fuit affabilis.”
“Ego,” inquam, “sic res esse posse credo, et sic sunto; tanto iustiori causa mihi properandum est, ut ad amicos perveniam.”
“Næ, sodalicule,” refert Ben, “non tu quidem. Tu enim probus es puellus, aut ego fallor; nihilo tamen minus tu puer tantum es. At Ben Gunn volucer est. Canneus me non eo alliceret, quo tu is — nequaquam, non canneus — tamen te ingenuum natum perspicio, cuius verbum tamquam fides data est. Nec tu verba mea oblivisceris: ‘Oppido maior’ (ita dices), ‘oppido maior fiducia’ — tum carpis eum.”
Hic tertium me carpsit eodem vultu affectatæ vafritiei.
“Quum vero Ben Gunn indigueritis, tu Iacobelle scies ubi eum reperias. Eodem quo hodie loco. Quem autem venire contingat, aliquid albi manu ferat, sitque solus. Eho, etiam hoc dices: ‘Ben Gunn’ dices tu, ‘rationes habet suas.’
“Esto, ergo,” respondi ego, “te satis me intelligere puto. Habes nempe quod proponere velis, et eapropter sive Spectabilem, sive medicum convenire cupis, teque ibi ubi ego te inveneram reperiri posse. Hæcne summa est?”
“Quando autem? quæres tu,” subiunxit. “Sit ergo ab observatione meridiana ad sextum usque tinnitum.”
“Bene,” inquam, “nuncne licet mihi ire?”
“Nonne, non oblivisceris?” sollicite quærebat. “Oppido maior, atque rationes suas proprias, dices. Rationes suas proprias, hic est nervus rerum; ut virum inter et virum. Itaque tum,” — usque me tenens — “ut puto, iam, Iacobelle, ire potes. Atque Iacobelle, si casu Silver convenires, Ben Gunn non ei evenderes? nonne vel iugum boum id ex te non evelleret? Nequaquam dices tu. Atque si illi piratæ in siccum egrederentur, Iacobelle, quid aliud diceres, nisi quod aliquot mulieres cras viduæ fierent?”
Hic verba eius ingens fragor rupit, atque globus tormentarius perfringens frondes ramosque arborum, aera pervolabat, et in terram decidens, se in arenam mersit, vix centum ulnis a loco ubi stantes sermocinabamur. Iam momento proximo uterque nostrum se in pedes coniecit, et in contrarias partes discurrimus.
Dehinc integram et ultra horam eadem tonitrua repetebantur, quæ totam insulam quassabant, globique per arbores ruebant. Ego interim ex uno latibulo in alterum cursavi, his horrificis iaculis, ut mihi parebat, me continuo persequentibus. Circa finem tamen unius iaculationis, tametsi necdum audebam vallum versus currere, quippe quo iacula plerumque cadebant, cepi denique mihi animum aliquo modo; ac post devia adversum ortum secundum longiora arboreta littoris furtim reptare cœpi.
Sol modo occubuit, flabra marina inter arbores fruticesque leniter strepebant, sylvas persultabant, aquasque pulvinarii canastras exasperabant; interim et æstus aquas longe detinebat, unde vasta superficies arenarum nudatæ iacebant; aer denique post tantum diei æstum refrigeratus, algore me perstringebat.
“Hispaniola,” usque ibi iacebat ubi ancoras iecerat; ac, profecto, illic cernebatur Jolly Roger — nigrum vexillum piraticum — de cacumine suo volitans. Etiam dum ego spectabam, alter emicuit ardor, alterumque resonavit tonitru undique reverberatum, alterque globus aera persultavit. Hic finem accepit iaculatio.
Ego interim aliquanto iacens observabam commotionem, quæ impetum sequebatur. Aliqui in littore securibus aliquid demoliebantur, non procul a vallo; id, ut mox post reperi, linter illa erat misella. Procul, circa ostium rivuli, magnus flagrabat inter arbores ignis, et inter hunc locum navimque lintrium una huc et illuc itabat, nautis, quos tam deiectos videram, ad remos puerorum more clamitantibus. Erat tamen in his vocibus aliquid, quod canneum sonabat.
Tandem existimabam me adversum vallum reverti posse. Equidem ego longe aberam in humili ac sabulosa lingua terræ, quæ ab oriente pulvinarium incingit, quæque aquis ad dimidiam altitudinem surgentibus Insula Sceleti iungitur. Ut vero nunc ad pedes assurgo, longius deorsum vidi secundum eam linguam terræ, ex humili dumeto exsurgentem satisque eminentem rupem, singulari albedine candicantem. Nunc mihi in mentem incidit illam esse posse rupem albam, quam mihi Ben Gunn memoraverat, atque quod futuro quodam tempore egere possem aliqua naucula, quum scire utile foret, ubi tali potiri possem.
Deinde prorsum tendebam in sylvula quoad perveni ad posteriora valli littus spectantia, moxque a caterva fida exceptus sum.
Res meas gestas iis sine mora narravi, tum circumspexi. Casa trabalis e truncis pinuum indolatis erat consarta — tectum, parietes, constratum. Hoc ad unum pedem, aut sesquialterum, supra arenam erat sublevatum. Ad ingressum porticus erat, subtus autem scatebra, cuius aqua in pelvim artefactam pullulabat, quæ pelvis satis curiosa — nihil aliud erat nisi antiquus ferreus cacabus largus, alicuius navis, fundo excusso, et in terram labro tenus defossus. Præter contrabium casæ parum erat reliqui, sed in uno angulo lamna lapidea strata erat in speciem camini, in qua antiquus et rubiginosus qualus stabat ferreus in vicem foci.
Declivia collis, totumque septum, ad tuendam casam, arboribus prorsus erant nudata, et ex stipitibus satis perspicuum erat pulchrum hic nemus celsarum arborum excisum fuisse. Maxima humi pars aquis hic erat abrepta, partim autem mobili arena obtruta, tutela arborum sublata, nec nisi ubi scaturigo ex fonte per labrum cacabi decurrebat, satis crassum stratum musci, tenueque filictum, necnon reptantes dumi exigui supra arenas virebant. Prope a vallo — nimis prope, ut ex obtutu defensionis dicebant, sylva celsa et densa usque vigebat, plerumque abietes, ex parte terræ, quercus autem sempervivæ propius a mari, inter eas abundabant.
Flabra vespertina algida, quæ iam memoravi, per omnes rimas rudis gurgustii persibilant, atque tabulatum perpetuo imbre arenæ subtilissimæ aspergebant. Arenæ versabantur in nostris oculis, arenæ inter dentes, arenæ in cœna nostra, arenæ subsultabant in fonte, circa fundum cacabi, modo simillimi pulti bullire paranti. Fumarium nostrum nihil aliud erat nisi foramen in tecto; eo exigua pars fumi assurgebat, reliqua pars intra cavum gurgustii diffusa volvitabatur, ad tussim, et ad fricandos oculos nos incitans.
Adde his quod Gray, novus homo, vultum obligatum habebat propter vulnus, quod in perfugiendo ad nos a rebellibus acceperat; atque quod pauperculus senex Thomas Redruth usque inhumatus, iuxta parietem vexillo Anglico obvolutus iacebat.
Nobis relicti certe mœrore confecti sedissemus, at Navarchus Smollett nunquam fuit homo eius farinæ. Etenim ipse omnes nos ante se citavit, nosque in vigilias divisit. Medicus, Gray et ego eramus una; Spectabilis, Hunter atque Joyce erat altera. Lassi ut eramus, ad sarmentum comparandum missi sumus; alii duo delecti sunt ad humandum Redruth; medicus factus est cocus; ego custos factus sum ostii; ipse vero navarchus ab uno ad alterum circuibat, animos nostros erigens, consiliaque et spem, ubi expediebat, impertiens.
Medicus quandoque ad hauriendam aquam ad ostium venit, oculisque fumo prope exesis, quietem captans; et quoties ita egit, aliquot verba consolatoria semper mihi impertivit.
“Iste homo Smollett,” inquibat aliquando, “est me longe melior. Quum vero ego ita aio, Iacobelle, multum innuo.”
Alias quum venit, paulisper silens stabat. Deinde capite in unam partem inclinato, me contuebatur.
“Nonne iste Ben Gunn vir est?” quærebat.
“Nescio, mi Here,” respondi ego. “Mihi quidem certe, utrum sanus sit, non constat.”
“Si ulli circa eam rem dubitationi locus est, ille certe insanit,” refert medicus. “Siquis enim per triennium solus in insula vagatur, mi Iacobelle, exspectandum ab eo non est, ut ita sanus sit ut tu, aut ego. Non esset hoc secundum humanam naturam. Caseumne dixisti illi in exoptatis esse?”
“Sic, mi Here, caseum,” respondi ego.
“Præstanter, Iacobelle,” prosequitur medicus. “Iam videbis quanti referat circa cibos fastidiosum esse. Nonne pyxidem pulvisculi nicotiani meam vidisti? Nec tamen me unquam pulvisculo uti vidisti; ratio est, quod in ea pyxide frustulum casei Parmensis mecum gerere soleo; caseus is Parmæ in Italia fit, est autem perquam nutritorius. Hic itaque pro Ben Gunn est!
Ante cœnam sumptam senem Thomam in arena inhumavimus, quem paulisper nudatis capitibus in flabris circumstetimus. Interim magnam copiam sarmenti congessimus, non tamen satis ad arbitratum navarchi, qui viso cumulo caput quassavit, nosque ad idem opus “postridie vivacius redire” iussit. Denique, postquam suillam nostram sumpseramus, et quisque nostrum solidius pocillum temperati brisæi hauseramus, tres primores in angulo de statu nostro consulturi consederunt.
Consilia sua prorsus exhausisse videbantur omnia, nec sciebant quo se verterent; necesse enim parebat suppetias nostras longe ante exhaustum iri, quam subsidio nobis veniri posset. Spes nostra omnis erat, sic enim decreverunt, exterminatio piratarum usque eo, dum aut vexillum suum subducerent, aut cum “Hispaniola” aufugerent. Namque eorum numerus a novemdecim ad quindecim diminuerat, alii duo vulnerati erant, atque ad minimum unus — qui iuxta tormentum ictus erat — gravi vulnere æger iacebat, si non omnino mortuus est. Quoties assultum in eos tentaturi eramus, gratia servandæ vitæ nostræ, summa cautela oportebat id fieri. Ac, præterea, nos duos habebamus fœderatos, canneum, atque clima.
Quod ad priorem attinet, quamquam nos dimidio milliario aberamus, audire nobis licebat eos boantes et cantantes in seram usque noctem; quoad alterum autem, medicus pacisci paratus erat futurum, ut, ex loco auguratus ubi illi sedebant, omnes sine medicamentis, dimidia eorum pars intra septimanam supina iaceat.
“Itaque,” subiunxit, “nisi nos prius omnes traiecti fuerimus, illi res suas retro in navim convasare libenter incipient. Illa enim tamen est navis, et ut opinor, copia iis erit ad piraticam artem exercendam recurrere.”
“Prima navis quam ego in vita mea perdidi,” ait Navarchus Smollett.
Ut facile intelligi potest, viribus fere fractus eram proinde, postquam diu volutatum somnus me obrepsisset, haud aliter quam vacerra dormivi.
Cæteri nostrum iam dudum surrexerunt, et etiam iam ientarunt, ac plane et acervum sarmentorum dimidio altero tanto adauxerunt, quum ego sonitu vocum et circum me natinantium evigilavi.
“Vexillum induciarum!” audivi aliquem dicentem; ac paullo post, cum stupore exclamantem, “Silver ipse!”
Hoc audito in pedes exsilivi, et oculos fricans ad foramen speculatorium in vallo cucurri.
Legatio Ioannis Silver.
Nec dubitandum: haud procul extra vallum duo pirata stabant, unus eorum albam telam ostentans; alter autem haud alius erat quam Silver ipse, placide iuxta eum adstans.
Bene mane erat, et algidissimum fere omnium quod memini me foris egisse, algor erat talis, qualis corpus ad medullam usque mordet ac macerat. Cœlum in sublimi erat sudum, atque vertices arborum sole matutino coruscabant. Ubi tamen Silver stabat cum suo locumtenente, usque sub umbra erat, et duo illi genuum tenus in albicante vapore vadere videbantur, qui nocte e paludibus diffundebatur. Algor vaporesque repentes haud delectabilem locum hanc insulam esse significaverunt. Clarum itaque est hunc locum uvidum, febribilem, valetudinique omnino adversarium esse.
“Continete vos interius,” inquit navarchus. “Paciscar dolum hic seri.”
Tum piratas inclamat:
“Quis hic? Sta, aut iaculabimur!”
“Vexillum induciarum!” reclamat Silver.
Navarchus in portico stabat, se extra ictum perfidiosum, siquid eius intentatum esset, solerter continens. Illic se vertens, sic nos affatur:
“Excubitus medici, attendito! Doctor Livesey, velis latus septemtrionale curare; Iacobelle, tu orientale; Gray, occiduum. Excubitor ab inferiori, manus omnes onerate sclopeta. Agiliter, sultis; caute.”
His editis mandatis, se iterum ad rebelles vertit.
“Et quidnam tu vis cum isto tuo vexillo indutiarum?” quærit.
Nunc alter ille respondit.
“Navarchus Silver, Here, vestram petit stegam ad vobiscum de pace agendum.”
“Navarchusne Silver? Non eum novi. Quis is est?” reclamat navarchus. Nobis autem licebat audire secum subiungere: “Nonne, navarchus? En subitam provectionem!”
Tum Ioannes Longus pro se respondit.
“Ego is, Here. Isti miselli juvenculi me navarchum creaverunt, postquam tu nos deserueras” — cum singulari emphasi in verbo “deserueras.” “Nos quidem nos dedere non abnuimus, si de conditionibus inter nos convenerit, nec ad ossifragium inter nos veniretur. Nihil abs te postulo, nisi fidem tuam, Navarche Smollett, nisi ut mihi ex isto hoc vallo salvo et incolumi liceat abscedere, et pauca minuta ad excedendum extra ictum, antequam quis iaculetur!”
“Mi homo,” respondet Navarchus Smollett, “ego tecum loqui ne minime quidem appeto. Si vero tu mecum colloqui velis, licet tibi ad me venire; et hæc est rei summa. Siquid perfidiæ eveniat, id ex tua parte fiet, et tunc Dii sint tibi propitii.”
“Hæc sufficient, navarche,” læte exclamat Ioannes Longus. “Vel verbum abs te satis est. Virum generosum agnosco, mihi crede.”
Advertimus interea piratam, qui vexillum gerebat, ut Ioannem Silver cohibere conabatur. Nec mirum, siquidem verba navarchi tam erant fastidiosa. At Silver cachinno ei respondit, eumque a tergo oppuviavit,[1] quasi omne periculum absurdum esset. Dein ad vallum accedens, grallam suam introiecit, tum uno pede in vallum sublevato, maximo conatu iuxta et pernicitate vallos transcendit, et in interius devolutus est.
Ego autem fateor me iis rebus, quæ tunc ibi gerebantur tantopere fuisse animo intentum, ut muneri excubitoris haud plane fuissem idoneus; quin, profecto, meum speculatorium orientale iam penitus deserui, atque clanculum pone navarchum repsi, qui nunc in limine consedit, cubitis suis supra genua, capite inter duos palmos, oculis autem in aquam defixis, ut hæc ex antiquo cácabo ferreo in arenam circa pullulabat. Interim secum cantilenam sibilabat, “Venite virgunculæ atque iuvenci.”
Silver ingenti nisu valebat clivum superare. Adversum acclivitatem densas vacerras, mobilesque arenas, ipse, suaque gralla, tam fuerunt imbecilles, quam navis in stativis.[2] Ille tamen pro parte virili perseveravit silenter, ac denique ad navarchum pervenit, quem condigno modo salutavit. Fuit autem festive indutus, ut maxime; gerebat enim longam tunicam cæruleam, nodulis aurichalcinis dense consitam, quæ genuum tenus ei pendebat, occipiti autem eius insidebat pileus pulchre patagiatus.
“Hic itaque es, mi homo,” inquit navarchus, capite erecto. “Satius erit te considere.”
“Non ergo sines ut introeam?” queritur Ioannes Longus. “Mane admodum est algidum, ut quisquam foris in frigida sedeat arena.”
“Euge, Silver,” regerit navarchus, “si tibi visum esset te hominem probum præstare, poteras in tuo cavo culinario sedere. Hoc tui ipsius facinus est. Sic vero tu aut meus es cocus nauticus — quo in statu digne tractabaris — aut Navarchus Silver, communis coniurator, et pirata, tunc autem patibulandus!”
“Eia, eia, navarche,” refert cocus marinus, se in arena, ut iussus erat, demittens, “mi navarche, tuum erit mihi iterum succursum præbere, nec quidquam plus. Interim vos hic iucundissimo loco fruimini. A, illic Iacobellus! Medice, ad obsequia tua. Quin vos hic tamquam felicissima degitis familia, ut ita dicam.”
“Siquid habes, mi homo,” interpellat eum navarchus, “quod dicere velis, effare.”
“Recte memoras, Navarche Smollett,” refert Silver. “Officium utique officum est, ergo adverte animum, velim, hesternum illud negotiolum vestrum belle gestum est. Non nego id bene gestum esse. Aliqui vestrum asperiorem vectis partem probe librant. Nec volo negare aliquos nostrum bellule quassatos fuisse — fortasse cunctos fuisse quassatos; fortasse et ego quassatus fui; fortasse ob id modo hic sum ad agendum de conditionibus. At vero, Hercle, nota tibi navarche, idem repeti non expediet. Necesse erit nos cautius excubare, atque unam, aut duas lineolas a canneo cedere. Fortasse tu existimas cunctos nos vela fuisse vento data. Sed mihi crede, ego sobrius fui, sed muli instar defessus; atque si vel minuto maturius expergefactus fuissem, vos in actu deprehendissem; ita, sane. Ille nondum fuit mortuus quum ego adveni, non ille.”
“Tum?” quærit Navarchus Smollett sedatissime.
Cuncta quæ Silver hactenus narrabat, sibi merum ænigma fuit, id tamen e sono vocis suæ minime poterat coniectari. Quod ad me attinet, iam aliquid vage præsagire cœpi eum piratas, quum hi ebrietate sepulti fuerunt circum suum ignem, visum ivisse, et nunc mecum lætus reputare cœpi modo nobis tantum quatuordecim hostibus obluctandum esse.
“En, habeto summam rei,” ait Silver. “Nos illum thesaurum volumus habere, et eo etiam potiemur — hoc est nostrum propositum! Vos autem æque cupitis vitam vestram servare; hoc autem est vestrum. Nonne vos habetis mappam?”
“Sicne an aliter res sit, nihil attinet,” refert navarchus.
“At vos eam habere probe scio,” reddit Ioannes Longus. “Non convenit te mecum ita curtum esse; id enim prorsus nihil iuvabit, et hoc memineris. Ut clarius proponam, nos illam mappam a vobis postulamus. Ipse ego nocere nunquam cupivi.”
“Ita mecum, mi homo, res minime ages,” incidit in sermonem eius navarchus. “Etenim nos, quid agere cupiveritis, ad amussim scimus, sed æque parum curamus, et nunc iam vides vos id efficere non posse.”
Post hæc verba navarchus tranquille in eum respexit, fumamque suam replere perrexit.
“Si Abraham Gray —” suscipit Silver.
“Siste hoc!” clamat Smollet. “Gray mihi nihil narravit, ego autem ab eo nihil quæsivi; et quod plus est, mallem te, et eum, totamque istam insulam ex his aquis in penitissima Tartara displosos. En tibi totam meam mentem, mi homo, circa istas res.”
Hæc parvula tempestas animi erumpens Ioannem Silver aliquantum refrigerasse videbatur. Adhuc non parum succendi cœpit, sed iam se contraxit.
“Fieri potest,” tum fatur. “Equidem decernere nollem quid ingenui probatum aut improbatum iudicarent, posito aliquo casu. Interim, quum videam te fumam tuam sumere, audebo et ego idem facere.”
Fumam itaque suam complevit, accendit, tum per aliquod tempus silenter sedentes alter alterum aspectabat, iam nicotianam farsitantes, iam denique ad sputandum proclinantes. Aspectu iucundi erant tamquam scena ludicra.
“Ergo,” suscipit Silver, “en totam rem. Vos nobis mappam dedetis qua thesaurum reperiamus, sistetis in misellos nauticos iaculari eorumque dormientium capita pertundere. Sic vos facietis, nos vero copiam vobis dabimus eligendi. Aut embola thesauri facta nobiscum navigabitis, quo in casu iureiurando me obstringam ad vos alicubi in terra dimittendos. Aut vero, si hoc vobis minus placet, quum aliqui meorum nimis sint rudes, et vindictam spirant ob priores severitates, licebit vobis hic perseverare. Hoc in eventu suppetias inter nos viritim partiemur, ego autem iterum fidem meam interponam, ut in altero casu, faciamque ut navim primam quæ nobis obviam fiat, ad vos hic suscipiendos mittam. Nunc demum agnosces et concedes hæc proposita esse proba. Certe nihil humanius proponi potest; hoc agnosces. Spero præterea” — voce elatiori prosequitur — “fore ut cuncti in hac casa trabaria verba mea probent et confirment, nam quod dixi uni, dixi cunctis.”
Navarchus e loco suo surrexit, cineresque e fuma in palmam manus suæ lævæ excussit.
“Istane summa est?” quæsivit.
“Summa, et ultimum verbum, Here!” respondit Ioannes. “Recusa modo hæc, et non amplius me, sed glandes plumbeas videbis.”
“Esto ergo,” respondet navarchus. “Nunc me audito. Si quisque vestrum singillatim inermis huc ascenderit, spondeo me unumquemque in compedes coniecturum, et domum, in Angliam revecturum, atque iudicibus, ad iuste iudicandum traditurum. Sin secus, nomen mihi est Alexandro Smollett, sub vexillo mei regis navigavi, daboque operam ut ad Davy Jones perducamini. Thesaurum vos reperire nequitis. Navim vos regere pares non estis — nemo unus inter vos est qui navim regere sciat. Nec nobiscum pugnare valetis — Gray, illic, a quinque vestrum evasit. Navis vestra in vinculis est, Here Silver; vos in littore sub adverso vento estis, et ita reperies. Hic ego sto, et tibi hæc dico; atque hæc sunt ultima amica verba quæ a me audies; nam, sic me Dii omnes adiuvent, glande tergum tibi feriam proxime si te videro. Facesse, mi iuvence. Effer te hinc, sodes, verte tergum, citato gradu.”
Vultus Ioannis miro modo immutatus est; oculi eius rabie inflammati ardebant. Ignem e fuma sua excussit.
“Velis me manu sublevere!” tum petivit.
“Non ego,” refert navarchus.
“Quisnam me manu iuvabit?” boabat denique.
Nemo e nobis se movit. Maledicta itaque tæterrima evomens, in arena reptabat usque ad porticum, qua prehensa se sublevavit, grallaque sua se fulsit. Tum in fontem inspuit.
“En!” clamavit, “tanti vos facio. Ante horæ spatium antiquam vestram casam trabalem infringam, tamquam vetustum dolium cannei. Ride modo, ridedum, per Acheronta! Antequam hora prætereat, iam in Tartaris ridebis. Qui morientur, erunt feliciores.”
Edito dein maledicto fœdissimo, prorsum claudicavit, sulcavit arenam, adiutus vallos transcendit post quaternos aut quinos lapsus, eius opera qui vexillum indutiarum gesserat, ac se paulo post visui inter arbores subduxit.
Assultus.
Quamprimum Silver e conspectu se subduxit, navarchus, qui eum diligenter observaverat, se ad interiora casæ convertit, nec tamen vel unum nostrum, præter Gray, in officio reperit. Nunquam eum antehac iratum vidimus.
“Ad stationes!” vagit. Ac tum, ubi ad stationes nostras clanculum revertimus, “Gray,” affatur hunc, “nomen tuum in diarium referam; muneri tuo probi nautæ more stetisti. Here Trelawney, multum demiror tuam levitatem. Medice, te synthesin servitii regii gessisse putavi! Si hunc in modum apud Fontemnovum servivisti, utilius erat te in cama tua mansisse.”
Excubitores medici ad speculatoria sua illico regressi sunt, cæteri interim sclopeta supernumeraria oppleverunt, quisque vultu rubente, atque, ut vulgo dicitur, quasi cum pulice in auricula.
Navarchus paulisper aspectans stabat, dein sic fatus est:
“Iuvenculi mei, Ioanni Silver responsum reddidi categoricum. Id autem, præterea, data opera acerbiori tinxi sapore. Proinde, ut minatus est, intra horæ spatium assiliemur. Eos numero nos superare, haud est cur vos moneam, nos tamen e loco munito pugnabimus; et ante pauca minuta dicturus essem, disciplina adiuti. Nullus dubito quin, si vos ita volueritis, eos profligare valeamus.”
Dehinc circuibat cunctos visum, ut aiebat, utrum cuncta in claro essent.
A duobus angustioribus lateribus casæ, ab ortu et ab occasu, duo tantum erant speculatoria; a meridie, ubi erat porticus, iterum duo, a septemtrione autem erant quinque. Nos septem, quadrato numero, viginti habebamus sclopeta; sarmenta in quatuor cumulos — velut totidem mensas — erant acervata, unus a quoque latere, quibus iacula, et quatuor sclopeta plena ad usum præsidii erant in promptu. In medio copides erant in ordinem digestae.
“Everte ignem,” mandat navarchus; algor iam recessit, nec expedit ut oculi nostri fumo infestentur.”
Æronem igneum Herus Trelawney summatim sustulit, carbones autem ac prunæ arenis obruebantur.
“Hawkins necdum ientavit. Hawkins, ientabis ad arbitrium, sed in statione tua id consumes,” fatur Navarchus Smollett. “Propere mi puelle; egebis eo antequam munus absolvas. Hunter emetire cuique circa pocillum brisæi.”
Dum hæc gerentur, navarchus rationem defendendi septi secum evolvit.
“Medice,” dein prosequitur, “tu ingressum tueberis. Prospectabis, nec te ictui expones, intra te continebis, iaculaberis autem per porticum. Tu, Hunter, ortum tenebis, Joyce, mi homo, ad occiduum stabis. Here Trelawney, tu iaculator optimus es — tu, atque Gray longum hoc latus ad septemtrionem cum quinque speculatoriis occupabis; periculum hinc imminet. Etenim, siquo casu huc ascendere valuerint, nobisque hinc, per propria nostra speculatoria iaculari iis liceret, status noster perquam sordesceret. Tu, Hawkins, atque ego iaculando haud multum possumus; proinde nos onerando sclopeta atque subministrando opitulabimur.”
Ut navarchus dixerat, algor iam recessit. Simul ac sol fastigium circuli arborum superavit, omni suo ardore in septum incidit, vaporesque uno haustu absorpsit. Arenæ mox urere, resina autem in trabibus casæ liquescere cœperunt. Iam et singiliones atque tunicæ exuebantur; subuculæ[1] circa colla solvebantur, manicæ[2] autem subvolvebantur; et sic nos, quisque in sua statione, ad fervorem pæne febrilem incitati et anxii parati stabamus.
Una hora præterivit.
“Patibula!” secum mutiebat navarchus. “Istud Ædepol tam est tædiosum quam malacia.[3] Fac, Gray sibila ad suscitandum ventum.”
Atque eodem ipso momento prima nova assultus advenerunt.
“Rogo, mi Here,” quærebat Joyce, “debebone, simul atque quemquam videro, iaculari?”
“Ita te iussi!” reclamat navarchus.
“Habeo tibi gratiam,” eadem tranquillitate et civilitate respondit Joyce.
Interim per breve tempus nihil evenit; tamen dictum nos statim ad alacritatem concitavit, atque et aciem et auditum exacuit — unde sclopetarii sua arma in manibus librantes, navarchus autem extra in media casa, fronte labiisque pressis, præstolabantur.
Pauca minuta sic præteribant, quum denique Joyce, sublato suo sclopeto ictum edidit. Vix fragor consederat, quum ab extrinseco iactus repetiti sunt serie sparsa, iactus unus post alterum, instar ordinis anserum, undique circum septum. Plura iacula percusserunt trabes, nullus tamen intus penetravit; ut vero fumus dissipatus est, vallum perinde atque arboretum circa ita pacata et inania videbantur ut ante. Frons nulla movebatur, nulla micatio armorum hostium præsentiam prodidit.
“Attigistine tuum?” sciscitatur navarchus.
“Non attigi,” respondit Joyce. “Haud ita puto, mi Here.”
“Si non fecisti, saltem dixisti probe,” mutiebat Navarchus Smollett. “Redonera eius sclopetum Hawkins. Quot existimas, medice, a tuo latere fuisse?”
“Id accurate scio,” respondit Doctor Livesey. Tres iactus sunt ex isto latere editi. Tres micationes ipse vidi — duas prope invicem, tertiam aliquanto ad occiduum.”
“Tres!” repetit navarchus. “Quotnam a tuo latere, Here Trelawney?”
At hoc non tam facile erat dictu. Multi enim venerunt a septemtrione — septem, supputatione Spectabilis; octo, aut novem, ex sententia Gray. Ab ortu et ab occasu unicus iactus est auditus. Erat itaque clarum ex septemtrione assultum exspectandum fore, a reliquis autem lateribus tribus molestationes tantum oblatum iri hostiles. Navarchus Smollett tamen e suis mandatis nihil mutari iussit. Si coniuratis e sententia succederet vallum penetrare, ratiocinabatur ipse, speculatorium quoddam præsidio viduum occuparent, nosque, in ipsis nostris munitionibus, murium instar traiicerent.
Nec multum otii nobis ad ratiocinandum relictum erat. Subito manipulus piratarum clamorem ciens, e septemtrionali parte ex arboreto erupit, rectaque vallum adoritur. Simul etiam iaculatus e sylva iterum incepit, atque glans audita est per ingressum sibilo pervolare, quæ sclopetum medici percussit, idque in fistucas discerpsit.
Assultores interim vallos simiorum instar transcenderunt. Spectabilis et Gray iterum iterumque iaculantur, tres eorum cadunt, unus prorsum, intra septum, duo alteri retrorsum, extra vallum. Ex his tamen unus magis perterritus quam saucius esse videbatur, nam ictu oculi is iterum in pedibus stabat, et inter arbores se celerrime recepit.
Duo prostrati iacebant, unus effugit, quatuor cum successu munimenta nostra superarunt, dum interea septem aut octo ex tutela sylvæ, quisque sclopetis affatim, ut videbatur, munitus incassum iaculari adversum trabalem perrexerunt.
Quatuor qui penetraverant, recta impetum in casam intentare moliebantur, inter currendum magnum clamorem edentes, quibus cæteri inter arbores, ad incitandos hos reclamarunt. Plures iactus sunt editi, sed nostri sclopetarii ita præcipites agebant, ut omnes iactus effectu carere viderentur. Hi quatuor piratæ intra punctum temporis sursum collem cucurrerunt, et iam erant nobis coram.
Caput Iobi Anderson, naucurii, in medio speculatorio comparere visum est.
“Irruite omnes — in eos omnes manus!” boabat is voce tonanti.
Eodem momento unus piratarum orificio sclopetum Hunter prehendit, e manibus eius extorsit, per speculatorium evulsit, ipsum autem ingenti ictu feriens, intermortuum prostravit. Interim tertius, omnino incolumis, circumcurrebat casam, et in eius ingressu, copide in manu, obviam fit medico, eumque adoritur.
Status noster prorsus erat conversus. Ante pauca momenta nos e munito loco in hostem iaculabamur in aperto, modo nos eramus in aperto, nec iactus reddere valebamus.
Casa lignea plena erat fumo, cui rei ex magna parte salutem nostram debebamus. Clamor et confusio, micationes fragoresque iactuum sclopetorum, denique gemitus meas aures obtundebant.
“Excedite iuvenci foras, in aperto eos impugnate! Copides!” vociferatur navarchus.
Ego itaque e cumulo copidem arripui, aliquis alius autem aliam, eaque me, transversum articulos digitorum cæcidit, quod tamen vix animadverti. Hinc in apricum, in clarum solis lumen, prorui. Aliquis mihi in vestigio erat, nescio quis. Recta ante me medicus suum aggressorem deorsum collem insectabatur, et eodem momento quo oculi me illi inciderunt, suum fugitivum decussit, eumque supinum præcipitavit, sævo vulnere copidis trans vultum percussum.
“Circum casam, iuvenci! circum casam!” vagiebat navarchus; cuius in voce, etiam in tanto tumultu, quandam mutationem percepi.
Ex instinctu obedivi, me ad ortum verti, atque sublata copide angulum casæ circumcurri. Momento insecuto Anderson mihi obviam inveni. Hic magno boatu copidem suam sole micantem supra caput extulit. Otium mihi ad metuendum non erat, ac dum ictus usque erat in suspenso, ictu oculi dissilivi, quumque pedes in mobili arena fallerent, per declive, præceps cecidi.
Quum ab introitu primum aufugi, cæterum agmen coniuratorum sursum aggerem tumultuabatur nos exterminaturum. Unus eorum, cum rubro capedulo nocturno, copide dentibus constricta etiam nactus vallum est, quin et alterum crus iam etiam transvertit. Uno verbo, tam breve erat temporis intervallum, ut quum pedibus meis iterum potitus essem, cuncta in eodem statu reperissem: nebulo ille cum rubro capedulo usque in fastigio vallorum hærebat, alterius caput usque super vallos eminebat. At tamen intra hoc spatium spiritum ducendi certamen finitum erat, nosque victores evasimus.
Etenim Gray, in vestigio me secutus, magnum illum naucurium, qui post ictum frustratum vix se receperat, decussit. Alter in ipso actu intra casam iaculandi ante speculatorium erat traiectus, et nunc iam humi in agonia iacebat, sclopello suo in manu usque fumante. Tertium, ut ipse videram, medicus letho dedit singulo ictu. Ex iis quatuor, qui vallum transcenderant, unus tantum relictus est, iste autem copide sua in agro abiecta, nunc iterum prorsum repere formidine mortis tentabat.
“Iaculare — iaculamini e casa!” vociferebatur medicus. “Vos autem iuvenci, retro, sub tectum!”
Verba tamen sua fuerunt in perperam; nemo iactum edidit, atque ultimus assultorum securus evasit, seque cum cæteris in sylvam subduxit. Intra terna momenta ex assultoribus nihil fuit reliqui, nisi illi quinque qui ceciderant: quatuor intra, unus autem extra septum.
Ego, medicus, atque Gray celeri cursu sub tectum successimus. Qui supererant mox reversuri erant ad locum ubi sclopeta reliquerant, iaculatio autem quolibet momento recrudescere poterat.
Casa sub hoc tempus fumo pæne vacua erat, licebatque nobis videre quanto pretio victoriam redemissemus. Hunter iuxta speculatorium suum iacebat exanimatus; Joyce, prope suum, capite traiecto, nunquam amplius se moturus; in medio vero Spectabilis navarchum sustinebat, unus æque pallidus atque alter.
“Navarchus vulneratus est,” inquibat Herus Trelawney.
“Fugeruntne illi?” quærebat Herus Smollett.
“Omnes, utique, quibus datum est, mihi crede,” respondit medicus; “sed sunt eorum quinque qui nunquam amplius current.”
“Quinque!” repetit navarchus. “Placet; sic satius est. Quinque adversum tres, linquet nobis quatuor contra novem. Proportio ista præstat ei, qua eramus ab initio. Nos enim fuimus tunc septem contra novemdecim, aut saltem ita existimavimus, quod æque malum est quam ipsum factum.”[*]
Mea in Mari Pericula
Quemadmodum Pericla mea Maritima Inceperim.
A coniuratis nihil amplius tentatum est — ne vel unicus quidem iactus e sylva prodiit. “Suas portiones eius diei acceperunt,” ut navarchus dixit, proinde locus, nemine disputante, erat noster, nacti etiam quietem ad saucios curandos, nosque prandio reficiendos. Ego et Spectabilis, nulla periculi ratione habita, sub dio coquebamus, verum etiam, hic, ob gemitus ægrorum sub cura medici distractissimi eramus.
Ex numero octo, qui in hoc certamine ceciderunt, tres tantum adhuc spirabant: nempe piratarum is, qui ad speculatorium glande est ictus — Hunter, atque Navarchus Smollett; horum autem priores tantum quod non mortui sunt; pirata, profecto, sub scalpello medici exspiravit; Hunter vero, quidquid tentaverimus, ad se nunquam rediit in hoc mundo. Totum diem vitam mortemque inter versabatur anhelus, ut quondam ille pirata senex domi nostræ apoplexia tactus; at vero ossa eius pectoris ictu contusa erant, suaque calvaria ex lapsu fracta, prohinc, aliquando, nocte secuta, sine indicio aut verbo, Creatori suo animam reddidit.
Quod ad navarchum attinet, vulnera eius sane gravia erant, non tamen exitialia. Nullum vitale organum corporis tulit læsuram lethalem. Glans naucurii Anderson — nam Iob is fuit qui eum prior traiecit — scapulam eius fregit, ac leniter etiam unum pulmonem adstrinxit; alter iactus aliquot musculos in sura eius laceravit ac distorsit. Certum erat eum restitutum iri, ut medicus docuit, interea tamen, ac per plures septimanas, ei non licere sive ambulare, sive brachia movere, ne vel loqui quidem, si id vitare posset.
Mea propria plaga trans articulos digitorum fortuita, merus morsus dicendus est pulicis. Doctor Livesey emplastro eam compegit, mihique insuper auriculas vellicavit.
Finito prandio Spectabilis atque medicus paulisper cum navarcho consultatione sederunt; postquam autem ad cordis plenitudinem disseruissent, paullo post meridiem, medicus, sumpto suo pileo, pari sclopellorum, seque copide succincto, mappam in sacculum recondidit, sclopetoque in humero, a septemtrione transcendit vallum, celerique gressu se per arboretum viæ committit.
Ego et Gray eodem tempore in ulteriori extremitate casæ una sedebamus, extra auditum, ne testes essemus consultationis præpositorum nostrorum. Gray fumam tollit ex ore, ac fere etiam oblitus est eam reponere, ita stupefactus est actibus medici.
“Quidnam, per Deorum fidem,” fatur, “medico nostro in mentem venit?” “Anne insanit?”
“Imo, nequaquam,” aio ego. “Quin ego certus sum eum ex omni hac turba plane ultimum esse qui insaniat.”
“At, sodalis,” prosequitur Gray, “fortasse ille non insanit, verum si ipse non, certe ego insanio.”
“Mihi quidem paret,” refero ego, “Doctorem Livesey suas habere rationes; atque, ni fallor, Ben Gunn it visum.”
Me in hoc non erasse, postea comprobatum est. Interim casa æstu ad suffocationem pæne erat oppressa, area autem arenacea intra vallum sole meridiano prope ad ardorem fervebat, quum mihi aliquid aliud in mentem incidit, quod nequaquam videbatur rectum ac probatum. Etenim invidere cœperam sorti medici sub alsia umbra arborum itantis, aviculis ei accinentibus, suavemque pinuum fragrantiam inspirantis, dum ego in fervore æstuabam, vestibus meis resinæ inhærentibus, tantoque cruore circum me, totque cadaveribus undique iacentibus, ut denique locum aversarer, quæque aversio pæne formidinem æquaret.
Per totum id tempus quo casam elutriebam, vasaque cibaria eluebam, aversio hæc atque invidia pedetentim ita in me augebantur, ut tandem, conspecto sacco panario, quum nec testem haberem quemquam, primum gressum effugii perfeci, utrumque sacculum meæ tunicæ buccellatis opplendo.
Demens fui, si ita lubet cuiquam me vocare, ac profecto actum stultum et præcipitem eram suscepturus; constitui tamen actum omni prudentia et cautela qua par eram, in effectum deducere. Hæc buccellata satis erant, siquid incommodi mihi accideret, usque ad magnam partem posteræ diei ad me alendum ac sustentandum.
Ut rem proximam, par sclopellorum cepi, et quum cornu pulveris glandulasque iam utique haberem, me rite armatum sensi.
Quod ad propositum ipsum attinet, id, per se, nequaquam erat malum. In animo nempe mihi erat ad linguam terræ sabulosam pervenire, quæ pulvinarium ad ortum ab aperto mari dividebat, atque albam reperire rupem a me hesterna vespera visam, et sic comperire, utrum ille esset locus necne, ubi Ben Gunn suum carabum abditum haberet. Ut etiam nunc credo, hæc res pretium operæ erat. Verumtamen, quum probe scivissem vallum mihi linquere nunquam indultum fore, nihil superfuit nisi effugium, ut quum me nemo observaret, elaberer; et hic modus agendi tam erat improbus, ut totum cœptum improbum ac nequam redderet. Attamen ego puer tantum eram, consilium autem sumptum.
Itaque, ut res denique successerant, reperi tandem occasionem prorsus miram. Spectabilis atque Gray mutandis ligaminibus navarchi erant occupati; nulla usquam indicia hostium; me in fugam dedi, atque traiecto vallo, spatium apertum transultavi, et in paucis momentis intra arbores, ubi iam nulla vox me revocantium assequi poterat, abditus, fugam prosequebar.
Hic fuit alter stultus actus meus, priore longe deterior, quandoquidem duos tantum valentes ad tuendam casam reliqui; verumtamen, ut actus prior, ad omnes nos servandos profuturus erat.
Cursum meum recta ad littus orientale insulæ direxi, quia tutius existimavi partem linguæ mari contiguam sequi, ne a pulvinario observarer. Postmeridiem iam erat, sole inclinante, sed tamen usque calidum ac sudum. Ut iter meum inter celsas arbores carpebam, non modo boatum fluctuum licebat mihi percipere e longinquo ante me littus verberantium, verum etiam ramorum atque frondium inter se frixorum stridorem, quo docebar flabra ex parte maris exorta esse solito asperiora. Mox algidæ undæ aeris me supervenerunt, ego autem mox post ex ora arboreti in littus egressus sum, vidique mare cæruleum ac sole illustre ante pedes ad horizontem usque profusum, cuius undæ veniliæ, altera alteram insectantes, magno murmure in littore collabebantur.
Mare circa Insulam Thesaurariam nunquam vidi tranquillum. Etiamsi sol in sublimi flagraret, aura sine flabris hæreret, æquor læve atque glaucum, fluctus tamen hi grandes in exterioribus oris, die ac nocte citato lapsu ferri, ac perpetuo boare et tonare solent, nec existimo ullum in insula esse locum, quo hic fragor non perferatur.
Haud mediocri gaudio obambulabam in littore secundum fluctus, donec me adversum austrum satis longe progressum esse iudicarem, tum me illinc averti, sub tegmen dumi me recepi, inde autem in supercilium promontorii languenti gressu ascendi.
Mihi illinc stanti a tergo erat mare, e regione autem pulvinarium. Flabra maritima quasi se exhauriendo intenta flatu suo violento, nunc iam resederunt; quibus leviora ac variabilia flabra ex austro-orientali successerunt, graves pulvillos nebulæ secum tractantia; pulvinarium autem sub alis Insulæ Sceleti, usque tranquilla et immota iacebat, prorsus ita ut tempore nostri ingressus. “Hispaniola” in eo speculo inturbato ab aquis, inde a cancellis ad lineam immersionis usque ad amussim reverberabatur, in suo fastigio vexillum Jolly Roger ferens.
Iuxta iacebat una lintrium, cum Ioanne Silver in postremigio sedente — aliqui autem in cancellos proclinati steterunt, unus eorum cum capedulo rubro, ille scordalus ipse, quem paucis horis ante in vallo videram altrinsece sedentem. Sermocinari ridereque videbantur, attamen ex tanta longinquitate — plus quam milliarii — ne vel verbum, aut quid dicerent, utique percipere poteram. Subito clamor insonuit petilus,[1] et quasi extraterreaneus, haud exiguo meo terrore, quamquam protinus memini vocis Navarchi Flint, quin et persuadere mihi posse putabam me avim, de suis plumis laute pictis, ut eadem in carpo domini sui, tamquam in pertica sedebat videre.
Mox post naucula divulsa ad littus accessit, interim piratæ, cum rubro capedulo una per impluvium canabæ introrsum descenderunt.
Sub idem fere tempus et sol occubuit pone Spy-Glass, quum vero vapores inciperent cito colligi, tenebræ serio oboriebantur. Nunc iam perspexi, mihi, si carabum illum ea vespera reperire vellem, ad terendum nullum superesse tempus.
Rupis alba, supra dumos satis quidem conspicua, usque circa octavam milliarii deorsum promontorium aberat, satis tamen temporis ad eo perveniendum consumpsi, haud raro enim in medio dumorum quadrupedandum erat. Iam nox prope supervenerat quum mihi licebat eam manibus per latera sua aspera compalpare. Ad radices huius perquam exigua depressio cespitis vivi plena pulvillis dumetoque genuum tenus operta, qui viror ibi abunde vigebat; in medio autem huius recessus, revera tentorium e pellibus caprinis stabat haud absimile illis, quæ Cingari[2] in Anglia secum portare consueverunt.
Desilivi itaque in foveam, sublevo operimentum a latere tentorii, et, ecce, ibi reperio carabum Ben Gunn, carabum nempe domestica arte factum, siquid unquam domestica arte factum fuerit; opus crudum, latere degravante et incondito, contrabium e ligno duro ac minime lenti, illique in tegumentum, e pellibus caprinis, villis introrsum superexpansis, operimentum infixum. Res tota perquam erat parva, etiam mihi, nec facile crediderim eam virum staturæ normalis sustinere potuisse. Erat in ea sessibulum humillime ut licuit positum, in prora vero fultura pedum transversa, parque palmularum ad eam agendam.
Hactenus nunquam videram carabum genus nauculæ, quod veteribus Britannis fuit solemne, sed exinde iam vidi, quare clariorem conceptum nauculæ Ben Gunn præbere nequeo, quam si eam horiolæ[3] conferam primæ ac pessimæ unquam arte humana factæ. Summum tamen bonum — nam aliquid boni certe possidebat — erat eius levitas, propter quam et ab homine portari poterat.
Nunc igitur, quam nauculam invenissem, prope erat illatio me denique potitum esse occasione otiandi interim tamen alia notio animum meum insedit, qua tanta tenacitate delectabar, ut ad eam in effectum deducendam, ita opinor, ipso adeo Navarcho Smollett invito, paratus essem. Propositum itaque meum erat, sub tutela noctis hinc elabi, retinacula “Hispaniolæ” præcidere, eamque arbitrio fluctuum committere, ut illic in littus incurreret, ubi ei lubitum esset. Equidem mihi iam persuaseram coniuratis nihil iam magis cordi esse, quam ut post repulsam ad vallum hoc mane acceptam, celerrime quam possent solverent, marique se comitterent; quod consilium prævertere perquam mihi arridebat, et nunc, quum vidissem quam suum excubitorem sine naucula reliquissent, id haud multo periculo perfici posse.
Consideo itaque continuo ut tenebras opperiar, interim buccellatis ex sententia pastus. Nox erat ad meum propositum ex sexcentis aptissima. Nebula totum cœlum absorpsit. Ut vestigia luminis diei etiam extrema adempta sunt, caligo densissima Insulæ Thesaurariæ incubuit. Quum vero cœna mea frugali absumpta carabum sublevaveram, eoque oneratus e fossa eluctatus palpando et cespitando in tenebris iter carperem, duo tantum spatii puncta circa totum pulvinarium visu percipi poterant.
Horum primum erat ignis flagrans in littore, circum quem profligati piratæ inter paludes laute agebant. Alterum erat mera lucubratio obscura adversum tenebras, quæ indicio erat situs, ubi navis sub ancora staret. Hæc se ad recedentem æstum convertit — prora nunc adversum me — sola lumina tantum in canaba eius videbantur; quod autem ego videram radii erant fortes fenestræ puppis, nebula reverberati.
Æstus iam ex aliquo tempore cœpit recedere, proinde mihi series pervadenda erat satis longa palestrium sabulonum supra talum, antequam ad oram recedentium aquarum pervenissem, ubi aquam aliquantum invadens, non sine labore ac pernicitate, carabum, carina deorsum, fluctibus commisi.
Refluxus Æstus Ruit.
Carabus, ut experientia, antequam cœptum finiveram, satis eram edoctus — naucula fuit perquam tuta cuiquam meæ staturæ atque ponderis, flutabat enim facile ac dextre mari comissa; alioquin maxime contraria, lateribus iniquis, et difficilis regendo. Quidquid tentaverim, tamen ventum potius quam aliud quid sequebatur, atque propensitas eius summa erat ad currendum in circuitu. Ipse adeo Ben Gunn fassus est eam “curiosam admodum ad regendum esse, donec eius naturam accuratius cognoscas.”
Ego eius mores certe non novi. Versebatur enim in omnem plagam, præter eam quo vehi cupiebam; plerumque lateratim incedebamus, nec ullus dubito navim me nunquam fuisse assecuturum, nisi æstus me eo rapuisset. Quomodocunque remigaverim, æstus me tamen deorsum ferebat; illic autem iacebat “Hispaniola” mihi directe e regione, quam quippe ne evitare quidem poteram.
Primum ipsa ante me erecta stabat tamquam quædam macula, ipsis tenebris opacior, tum antenna atque alveus cœperunt formam induere proximo autem momento, ut mihi quidem videbatur (quo enim longius progressus sum, cursus æstus eo celerior fiebat), iam et laterarim eius attigi ancorale, quod etiam apprehendi. Ancorale nervium plectri instar erat tensum — tanta enim vi in adversam partem trahebatur. Undulæ circum latera navis, in densa caligine, lateribus illidentes leni strepitu bullabant, velut aquæ torrentis ex alto labentis. Si modo tensum funem copide meæ præcidissem, futurum esset ut “Hispaniola” præceps cum æstu rueret.
Valent quidem hæc hactenus; in memoriam tamen mihi incidit quod sæpe audiveram, ancorale arctum, si subito præcidatur, tam esse perniciosum, quam equus calcitrosus. Pacisci licebat fore, ut si tam essem temerarius, ut “Hispaniolam” præcisis retinaculis ab ancora liberarem, carabus meus ex ipsa aqua in altum elideretur.
Id me cito deterruit, atque nisi fortuna mihi iterum favisset distincte, mihi a sententia decedendum fuisset. Itaque lenes flatus, qui ab austro cum ortu ferri cœperant, post occasum solis in austro occiduum versi sunt. Etiam dum meditabar, impetus irruit, “Hispaniolam” prehendit, eamque in fluentum impulit, meoque maximo gaudio notavi ancorale in manu mea relaxari, manumque pro momento temporis aquis mergi.
Hinc consilium cito cepi; exprompsi cultrum, eum mordicus aperui, unamque chordam post alteram præcidi, usque dum navis duabus tantum teneretur. Tum requievi, exspectavique dum flatu converso vis tractus iterum laxaretur, ad tum præcidendas duas reliquas.
Per totum id tempus loquelam audivi elata voce e canaba, sed ut verum fatear, mens mea rebus aliis nimis intenta erat quam ut subauscultarem. Verum nunc, quum omnino essem otiosus, aliquanto attentior fiebam.
Unum agnovi, ut gubernatorem, Israelem Hands, qui olim tormentarius Flint fuerat. Alter, utique, fuit amicus noster superior, cum rubro capedulo nocturno. Manifestum erat utrumque ingurgitasse, et hi usque potabant, nam etiam dum auscultabam, fenestram puppis aperuit, proiecitque aliquid, quod ego vacuam lagenam esse divinabam. Sed hi non modo semi-ebrii erant, sed certum erat eos furere. Maledicta iactabantur tamquam grando, ac nonnunquam tanta rabiei eruptio sequebatur, ut verbera pro certo exspectarem secutura. Iurgia tamen semper sedata sunt, vocesque pedetentim subsederunt paulisper, donec iterum exardescerent, iterumque in quietem residerent.
In littore mihi clare videre licebat candorem magni ignis vigiliarii, ut is ultra, inter arbores late flagrabat. Aliquis eorum insipidam et obsoletam cantilenam nauticam cornicabat, inclinata ac demissa voce in fine singulorum versiculorum, et ut apparebat, nullo certo fine nisi patientia cantillantis. Audivi ego eam in nostro itinere sæpius, nec tamen memini nisi hæc verba:
Unus tantum e caterva superest,
Quæ septuagenis quinis profecta est.
Existimabam etiam cantilenam hanc prope dolenter quadrare in catervam quæ hoc mane talem tulerat repulsam. Verumtamen ex omnibus quæ videram, isti piratæ tam erant callidi erga omnia, quam ipsum mare quod infestabant.
Tandem flabra advenerunt; cercurus commotus est, lateratimque in tenebris propius venit: ancorale iterum relaxari sensi, ac nunc, forti manu et animo, etiam ultima licia discidi.
Flabra carabum meum parum affecerunt, undis tamen continuo adversus proram “Hispaniolæ” rapiebar. Eodem tempore cercurus circum se verti cœpit lento rotatu, prora ac puppi transversum fluentum circumversis.
Omnibus viribus ad extremum enisus sum, absorptum enim iri expectabam; quum autem carabum averti non posse sensissem in adversum, eum retrorsum pellere conabar. Tandem a pernicioso vicino meo liber evasi; et simulatque ultimum edebam inpulsum manus mea contrectavit funem e pinnis puppis pendentem et aquæ innatantem. Hunc protinus apprehendi.
Quid ita fecerim, dicere haud queo. Primum id e mero instinctu contigit; sed quum semel eum manibus tenerem, reperissemque destinatum, curiositas me vicit, cœpique subito consilium per fenestellam canabæ introspectandi.
Chordam alternis manibus ductare cœpi, et quum iam me satis prope esse sensissem, ingenti mea pernicie circiter ad dimidium meæ staturæ me extuli, effecique ut lacunar, partemque interiorum canabæ speculari possem.
Per hoc tempus cercurus, eiusque comes, aquis satis celeriter rapiebantur; iam profecto cum igne vigiliarum in pari situ eramus. Navis, ut nautæ dicere solent, iam elata voce loquebatur, innumerabiles nempe undulas sono audibili findebat viam sibi calcans. Nec intelligere poteram quare excubitores nullam mei notitiam hactenus sumpsissent, usque eo dum interiora diæta inspexissem. Unus tamen ictus oculi sufficiebat; nec nisi unum audebam ex ea instabili scapha tentare intuitum. Testis autem factus sum acerbissimi certaminis Hands cum suo sodali, uti hi alter alterius in amplexu furebant.
Hinc me in sedile caute iterum demisi, nec nimis tempestive, eram enim propemodum extra scapham. In præsentia, nihil poteram cernere illo aspectu duorum cruore suffusis vultibus, sub lucerna fumida colluctantium, ante oculos versante, quoad oculos tenebris iterum assuefecissem claudendo.
Infinita prope bacchanalia denique tamen finem nacta sunt, atque tota diminuta caterva circum ignem castrensem in cantilenam a me tam sæpe auditam erupit:
Quindeni viri super cistam mortui –
Io-ho-ho, et lagena cannei!
Potus ac diabolus finivere cæteros —
Io-ho-ho, et lagena cannei!”
Tunc et ipse mirabar quam negotiosi essent potus atque diabolus ipso eodem momento in diæta “Hispaniolæ,” quum subitos motus scaphæ me conterruit. Eodem enim momento hæc diverti, fortique nisu cursum alio deflectere cœpi. Interim et celeritas eius perquam increvit.
Oculos meos illico adaperui. Circum me undique undulæ agili modo ac motu, vivaciter sonoræ, atque fulgore phosphoreo renitentes ferebantur. “Hispaniola” ipsa, cuius vestigia usque invitus sequebar, paucas ulnas a me aberat, in cursu suo cespitare parebat, facileque notavi quemadmodum antennæ eius in tenebris huc et illuc oscillabant; quin, ut longius observabam, pro certo comperi eam quoque austrum versus rapi.
Per humeros igitur retro verto oculos, et cum terrore comperio ignem vigiliarium pone me esse. Fluxus recto angulo interim se verterat, tam celsum cercurum, quam eius comitem carabum meum secum rapiens, continuo celerius, continuo augente spuma, continuo resonantius ruebat per angusta adversum mare altum.
Subito cercurus ante me cum impetu se flectit, ac, fortasse vicenos gradus se divertit, eodemque fere momento ex navi unus vagitus post alterum percrepuit; sonum gressuum gravium de gradibus impluvii canabæ audivi; unde facile intellexi iurgia duorum ebriorum tandem perrupta fuisse, eosque ad sensum sobrium suæ perniciei esse excitos.
Pronum itaque me in misella illa naucula prostravi, animamque meam Creatori suo omni pietate commendavi. Post angusta superata pro certo exspectabam nos in brevia incursuros, ubi omnes meæ ærumnæ celerem finem caperent; quum, forte, me mortem oppetere oportere haud multum laborarem, me interitum meum cernere debere, æquo ferre animo non poteram.
Plures igitur horas illic iacuisse mihi videbar turgentibus undis huc et illuc iactatus, irruentique aspergine iterum iterumque madens, certamque mortem quoque proximo fluctuum impetu exspectans. Pedetentim nervos relaxari sensi; membra mihi interim obrigescere, et etiam mediis his terroribus animum meam hebescere percepi, quoad denique sopor mihi obrepsit, et in meo misello carabo tandem consopitus, de domo nostra deque prisco Admiral Benbow somniare cœpi.
De Vagatu Carabi.
Provecto iam die denique evigilavi, meque circa occiduo-meridianas oras Insulæ Thesaurariæ iactatum reperi. Sol iam pridem surrexerat, sed tamen pone magnam Spy-Glass molem delitescebat, qui mons hic abruptis lateribus mari se mergebat.
Promontorium Haulbowline Head, atque collis Mizzenmast Hill mihi a cubito erant; collis quidem erat sterilis et opacus, promontorium autem cautibus erat cinctus, quadragenos aut quinquagenos pedes altis, magnaque mole ruderum saxorum septum. Ego vix ad quadrantem milliarii a littore fluitabam, unde primum de appellendo carabo ac descendendo in littore cogitabam.
Consilium hoc mox missum feci. Etenim fluctus rudera saxorum violento tumultu verberabant; unde aquæ verberatæ ingenti boatu suam asperginem quaquaversum respergebant, quoque momento undæ illinc resilientes; ex quo satis intellexi futurum, ut si accedere tentassem, scopulis illisus perirem, ascendere autem hæc rudera saxea, neutiquam possem, sicque vires meas perperam expenderem.
Nec hoc satis; nam in planis saxorum animadverti quædam monstra horrida in speciem limacum mollium, quæ corpora sua mucida ac viscida huc et illuc gregatim traxerunt, ingentis magnitudinis, aut magno latratu, rupibus reverberantibus, sese turmatim in mare deiecerunt.
Postmodum tandem intellexi hæc animalia phocas esse, prorsusque innocuas. Aspectus tamen earum accessum ad littus difficiliorem reddidit, cui si addas fluctuum perpetuos impetus, intelliges quamobrem hunc locum egrediendi perhorrescerem. Satius prohinc existimavi vel fame in alto perire, quam hæc pericula tentare.
Interea existimare cœpi magis opportunum locum me nactum iri. Ad septemtrionem ab Haulbowline Head ora se introrsum flectit, ubi æstu recedente lingua terræ denudatur fulvi sabulonis. A septemtrione eius loci aliud sequitur promontorium, Promontorium Nemorosum, ut erat in mappa designatum — magno pineto virenti incinctum qui ad marginem aquarum usque se protendebat. Nunc demum memini quod Silver monere solebat de fluxu, qui ex toto occiduo littore Insulæ Thesaurariæ septemtrionem versus vergit; et quum adverterem ex meo loco me iam eo fluxu teneri, satius existimavi Haulbowline Head pone me relinquere, viresque meas integras servare ad adoriendum alterum, longe propitius Promontorium Nemorum.
Superficies æquoris grandi turgore tumebat. Ventus aequabili modo ac leniter ex austro flabat, nec fluxus huic adversabatur, prohinc aquæ æquabili cursu undulabant.
Si res aliter se habuissent, me iam dudum perivisse oportebat; nunc tamen mirum erat quam misellus meus carabus per cristas undarum labebatur. Mihi usque in fundo iacenti plus semel contigit, ut quum haud plus quam unum oculum supra labra nauculæ, magnum aquæ glaucæ cumulum supra me extolli viderem; et tamen pusillus carabus vix plus quam leniter exsiliret, acsi choragiis[1] uteretur, et in adverso turgoris latere, tamquam levis avicula, leniter descenderet.
Mox post perquam audax factus, me ad sedendum erexi, ut remigare tentarem. Verum vel levissima situs mutatio atque oneris, summopere mutat pusilli carabi semet gerendi rationem. Vix itaque me commoveram quum naucula, mutata sua leni ratione per undas labendi, per declive proximi turgoris tanta celeritate rapiebatur, ut me vertigo caperet, suamque proram proximæ undæ ita profunde incussit, ut inde aspergine totus perfunderer.
Madens et conterritus in priorem me situm protinus composui, quo facto, carabus suam proram in pristinum statum illico restituit, meque, ut antea, leni oscillatione super undas prorsum vexit. Clarum iam erat se non passurum ut ego eum regere tentem hoc autem eventu, quandoquidem cursui suo moderari nullo pacto poteram, quinam licebat mihi portu me potiturum sperare?
Terror ineffabilis me incessit, tamen desperan dum non putavi. Primum itaque cautissime assurgens, aquam ex carabo capedulo meo exhausi; tum oculos meos iterum supra labra sublevans speculari perrexi ut viderem, quonam pacto efficeret, ut per fluctus tam leni motu me pervectaret.
Reperi autem quamque undam, loco ingentis, lævis refulgentisque collis, ut ex arido, vel e constrato, navis videri solet, prorsus similitudinem ferre tumulorum in arido, plurimis verticibus, planis, atque vallibus. Carabus ergo, non impeditus, se in latera versans, per has planities carpebat suum iter, si sic loqui fas est, evitatis cristis, arduisque cacuminibus undarum.
“Ergo,” cogitabam mecum, “iam manifestum est me ibi, ubi sum, iacere oportere, nec æquilibrium ultra turbare; at vero perinde manifestum est me quandoque, aquis tranquillis, posse remo ab uno latere, paucis ductibus nauculam adversus terram impellere.”
Dictum et factum. Sic itaque cubitis innixus iacebam, situ perquam difficili, et semel iterumque edito leni impulsu proram adversus littus dirigebam.
Labor hic nimis quam erat lentus ac molestus, tamen sensim me proficere notavi; atque ut Promontorium Nemorosum versus propinquabam, licet palam viderem me prætervectum iri, tamen aliquot centena ulnarum propius ad orientem poteram altiores arborum virentium vertices, ut ii vento agitati nutabant, cernere, nec dubitabam fore ut proximo promontorio potiri possem.
Summum etiam id tempus censebam, quandoquidem iam sitis me urgere cœpit. Etenim ardor solis desuper, millenæ eius ab undis reverberationes, aqua marina quæ in me inciderat, exsiccataque erat, ipsa mea labra sale incrustans, iunctim effecerunt, ut guttur meum siti arderet, meumque adeo cerebrum doleret. Proximitas, præterea, arborum desiderio ad ægritudinem usque allectabat; verumtamen fluxus me mox locum excedendi prætervexit; quum vero proxima maris regio sub oculos meos incidit, visionem conspexi, quæ cursum cogitationum mearum plane mutavit.
E regione etenim mihi, nec plus dimidio milliario, conspicatus sum “Hispaniolam” sub velis. Utique pro certo habui futurum ut caperer; sitis tamen me tanta ægritudine oppressit, ut vel id ambigerem utrum capi optandum an abhorrendum esset: attamen, priusquam vel hoc mecum diremissem, stupor ita totum animum meum obsedit, ut nihil quidquam facere, nisi stupere, atque mirari possem.
“Hispaniola” sub velo principi, duobusque proraticis erat, atque pulchræ et candidæ telæ nivis, vel argenti instar albicabant. Ubi primum eam conspexi cuncta eius vela tumebant, ipsaque in caurum tendebat, unde suspicari cœpi manus insulam circumnavigare velle, et in prius pulvinarium pervenire. Subito sensim in occiduum cursum flectere navis cœpit, unde suspicio mihi incidit hos me notasse et nunc me insectari. Denique tamen vento adverso incidens, omnino hæsit, ibique sui impos, aliquantum otiabatur, velis prorsus laxatis.
“Furciferi dementes,” mecum inquibam, “hi usque temeto madent, tamquam spongiæ,” et mecum cogitabam, quemadmodum Navarchus Smollett eos coercuisset.
Interim cercurus immotus hærebat, mox vela eius iterum intumescere, paulisper iterum incedere, ac, denique, iterum obviam vento facta, concidere, cercurusque immotus hæsit. Hæc iterum iterumque repetita sunt. Huc et illuc, sursum ac deorsum, in septemtrionem atque meridiem, in ortum et occasum “Hispaniola” ferebatur per accursus et impetus, eo semper recidens quo orsa erat post singulas repetitiones, velis concidentibus. Inde clarum mihi apparebat plectrum a nemine teneri. Si vero sic res erat, ubinam nautæ erant? Necesse proinde videbatur eos aut ebrietate esse sepultos, aut navim deseruisse, ut mihi quidem videbatur, sicque, fortasse, possem ego eam conscendere, navimque navarcho suo reddere.
Fluentum et cercurum, et carabum in meridiem rapiebat æqua celeritate. Quod ad priorem attinet, cursus eius tam erat efferatus, tum iterum laxatus, ac tantis detinebatur moris, ut certe nihil proficeret, si non plane recideret. Si modo ausus essem ad sedendum me erigere ac remigare, certum mihi videbatur illum me assequi posse. Propositum afflatu quodam audaciæ mihi animum erigebat, et quum de hydria iuxta anterius impluvium cogitassem, fortitudinem meam audendi etiam duplicari sensi.
Surrexi ergo, et quamvis illico imbre asperginis exceptus essem, in proposito perstiti, remoque cunctis meis viribus innixus, “Hispaniolam,” sine gubernaculo fluitantem assequi perrexi. Mare ita erat turbulentum, ut semel iterumque mihi sistendum, et aqua ex carabo exhaurienda esset, interea corde meo, fere ut exaudiretur, palpitante; paulatim tamen his rebus assuefactus, caraboque in vallibus undarum vectus semel iterumque tantum prora quassata meque asperginem experto.
Nunc cercurum cursu celeriter vincere incipiebam; iam et aurichalcum plectri refulgere percepi, ut illud huc et illuc iactabatur; et tamen nullus in constrato eius comparuit. Non poteram non credere eam esse desertam. Si hoc minus, tum sceliones in imo iacebant ad mortem ebrii, ubi ianuis obseratis, sub clavi seraque continere eos, navim autem in meam ditionem redigere, possem.
Per aliquod tempus cercurus id agebat, quod mihi maxime erat invisum — stabat. Prora eius ad meridiem spectabat, utique, continuo huc et illuc versata. Quoties enim velis suis ex parte tumentibus ipse ex tramite excidit, vela eam iterum in adversum ventum impulerunt. Hic mihi maxime invisum esse dixi; etenim ut sui impos esse parebat hoc in statu suo, velis tormentorum more tonantibus, rechamis[2] autem in constrato huc et illuc volutantibus, ipse a me usque abscedebat non modo celeritate fluxus, sed etiam toto suo latere sub vento, hoc autem certe erat summum.
At nunc demum occasio mihi arridebat. Flabra enim paulisper ad minimum conciderunt, fluxu autem eum paulatim circumvertente, “Hispaniola” suo axi se circumagebat, ac, tandem, puppim suam adversum me vertit, cum fenestra canabæ usque patente, atque lucerna supra mensam, die iam adulto usque ardente. Velum princeps vexilli instar languidum pendebat. Præter motum fluxus navis prorsus iners iacebat.
Per aliquantulum temporis in prosequendo deficiebam; sed mox maiori vi innixus, in navi insectanda iterum superior evasi.
Vix centum ulnis ab ea aberam, quum ventus iterum irruit cum impetu; vela eius a lævo iterum explebantur, ipsa autem iterum viam tenebat, oscillans, se erigens, rectaque labens, tamquam hirundo.
Primo animi impetu desperare, altero iam gaudere cœpi. Cercurus enim ecce appropinquat, mox vero toto latere mihi adstat — vertendo se dimidio spatio suæ a me distantiæ emenso, tum duabus tertiis, ac, tandem tribus quadrantibus. Facile poteram videre ut aquæ sub prora eius spumantes et bullantes albicabant. Mihi ex humili in carabo loco eius latera celsissima et abrupta parebant.
Et nunc repente statum meum perspicere cœpi. Vix mihi vel cogitare vacabat — vix mihi agere, meque servare vacabat. Ego enim in vertice pendebam unius undæ, dum cercurus iam inclinabat in altera. Iam rostrale eius super me imminebat. In pedes protinus subsilio, subsulto, carabum sub aquam calco. Una manu prehendo antennam, pedes meos iniicio antario atque rudenti antennæ; et ut ibi usque pendeo halitans, tremor lenior me docet cercurum in carabum incurrisse, meque sine recessu “Hispaniolæ” esse commissum.
Ferio Jolly Roger.
Vix in rostrali[1] locum occupavi, quum prævolum[2] vento laxum in alteram partem, hunc inflando cum sonitu tormento simili incidit. Impulsu sic reverso navis omnis ad carinam usque tremebat; sed quum cætera vela usque traherent, prævolum in suum locum recidit, ibique iners pependit.
Hæc concussio me prope in mare elisit; post quæ nihil moratus, secundum rostrale retro serpere perrexi, ac, demum in constratum præceps me proieci.
Sub averso latere propodii[3] stabam, atque velum princeps, quod usque trahebat, partem constrati posticam mihi obtegebat. Nullus mortalium conspiciebatur. Axedones, qui inde ab ortu tumultus loti non fuerant, vestigiis multorum pedum erant maculati; atque lagena inanis, in collo fracta, in incili[4] vivi instar alicuius huc et illuc volutabatur.
Derepente “Hispaniola” in ventum incidit. Rudentes pone me crepitare cœperunt; plectrum in locum recurrit, tota navis ægrificam edidit convulsionem et oscillationem; iuxta etiam antenna princeps introrsum versa, cannabis inter iuga ingemiscebat, simul etiam posticam navim sub averso vento mihi patefaciebat.
Duo utique erant excubitores; rubrum-capedulum iacebat supinum, stipitis instar rigidum, brachiis utrimque crucifixi modo propansis, dentibus per hiantia labia candicantibus; Israel Hands cancellis applicitus, mento in pectus dependulo, manibus utrimque in tabulato iacentibus, vultu, alioquin sole ustus, tamquam candela sebacea pallebat.
Navis paulisper refractariam se præbebat equi instar indomiti, huc et illuc versando, velis nunc hinc, nunc illinc turgentibus, antenna summa modo huc, modo illuc vacillante, ut malus sub onere gemeret. Præterea subinde super cancellos aspergo incidit densæ nebulæ in speciem, tum proræ in fluctus vehemens impetus — siquidem tanto magis obnoxia hæc cum tanta armatura navis erat fluctibus, quam meus carabus parvulus, qui modo in imo iacebat mari.
Ut navis subsultabat, ita rubrum-capedulum prorsum ac retrorsum lapsabat — sed id præsertim fœdum erat visu, quod sæve ut iactatus fuerit, lineamenta vultus, hiulco ore, pressis tamen dentibus nihil mutata sint. Item Hands, quæque fuerit iactatio tanto magis magisque a se recedentibus, quum interea truncus corporis eius plus et plus puppim versus inclinabat, ut vultus eius pedetentim visui meo subduceretur, ac denique, præter unam auriculam, atque barbæ cirrum, nihil ex eo videre possem.
Simul etiam circa utrumque eorum in tabulato maculas atri cruoris animadverti, unde pro certo inferendum putavi, eos, in suo ebrio furore sese invicem occidisse.
Me hæc in quiete contemplante, navi tranquilla, Israel Hands se ex parte circumvertit, submissoque gemitu se in eum statum reluxit, in quo eum primum deprehenderam. Gemitus hic index erat doloris, maximæque debilitatis, modus autem quo maxilla dependebat patula, cor meum perquam affecit. Verumtamen quum colloquium, quod in dolio malino sedens exceperam, mihi in memoriam revocavi, misericordiam omnem misi.
Dehinc retrorsum itavi, donec malum summum attigi.
“Scande iam navim, Here Hands,” ironice aiebam.
Is oculos tantum cum labore volvitabat; verum, ad prodendam admirationem iam nequaquam valebat. Nec quidquam efficere poterat, nisi unum verbum efferre, “Brisæum.”
Interim memini nihil temporis mihi ad terendum superesse, quamobrem, evitans antennam principem, quæ iterum in eo erat ut transversum constratum verteretur, retrorsum cessi, ac per impluvium posticum in canabam descendi.
Qui fuerit illic status confusionis, haud quisquam sibi fingere posset. Cuncti foriculi obserati, causa reperiendæ mappæ insulæ, erant effracti. Tabulatum cœno erat fœdatum pedibus rudium helluonum, illic post reditum e paludibus stationem suam circumdantibus, sedentium ac potantium. Parietes fori, cuncti candido picti, auroque decore ocellati ac virgati, contagione sordidarum manuum erant infecti et conspurcati. Denæ aut vicenæ lagenæ vacuæ volutabantur in tabulato, collisione resonantes. Unus librorum medicorum Doctoris Livesey iacebat in mensa apertus, aliquot paginis elaceratis, procul dubio ad accendendas fumas. Mediis his omnibus lucerna usque spargebat suum lumen fumidum, ac lurido obscurum.
Hinc in cellarium descendi. Nullum ibi dolium nisi vacuum reperi; lagenarum longe maior pars, quod fidem fere superat, erat epota et abiecta. Ab exorta seditione profecto, nemo hic esse poterat, nisi ebrius.
Disquisitione instituta, reperi lagenam brisæi pro Hands, mihi autem erui aliquantulum buccellati, quosdam conditos fructus, magnum racemum uvæ passæ, segmentumque casei. His fretus in constratum veni, meas suppetias pone cardinem gubernaculi deposui, nempe loco, a gubernatore tuto, deinde ad hydriam progressus, magno haustu me refeci, ac tum, nec prius, brisæum Hands obtuli.
Quartarium, ad minimum, parebat exsorbsisse, antequam lagenam misisset.
“Eheu, Hercle,” inquit, “quantopere hanc rem appetivi!”
Ego vero interim in angulo meo ad manducandum consedi.
“Multumne læsus?” quæro ex eo. Ipse grunniebat, aut potius dixerim, latrabat.
“Si medicus ille in navi esset,” respondit, “paucos intra dies valerem, verum, ut vides, fortuna mihi nullo modo arridet, et hoc potissimum est unde laboro. Quod autem istum scordalum attinet, est, inquam, bene mortuus,” indicans nautam cum capedulo rubro. “Is utique nauticus non fuit. Tu autem unde?”
“Ego,” respondi “navim hanc conscendi, Here Hands, ut in possessionem eius venirem; proinde me, imposterum, ut navarchum tuum agnosces, donec aliter statuatur.”
Satis quidem acidum in me respexit, dixit tamen nihil. Interea aliquantum coloris in genas suas rediit, quamquam usque perquam ægrum ferebat aspectum nec se continere valebat, quin, navi volutante, iterum recideret.
“Cæterum,” prosequebar, “vexillum illud ego non feram, Here Hands, idque, cum bona tua venia, tollam. Omnino nullum, quam hoc, præstat.”
His dictis, elusa magna antenna, ad restes cucurri vexillares, maledictum horum nigrum vexillum detraxi, idque in mare abieci.
“Deus servet Regem!” clamavi, capedulo meo agitato; “et sic demum finis est Navarcho Silver.”
Is me arcte et clam observabat, mento suo usque dependulo.
“Iam suspicor,” fatur denique — “suspicor te modo iam Navarche Hawkins, in aridum appellere parare. Quid si ea de re consultemus?”
“Sic, sane,” inquam, “ex toto corde meo, Here Hands. Effare.” Ego autem ad prosequendam meam merendam acerrima cum appetentia, ad locum meum recessi.
“Iste, hic,” cœpit ille, nutu cadaver indicans languido, “nomen ei fuit O’Brien — tæterrimus Hiberniacus — iste, inquam, et ego, carbasa navi indidimus, eam reducturi. Ecce, ipse iam extinctus est — tamquam titio; quis autem istam navigabit, non perspicio. Nisi ego te nutu dirigam, ipse, quantum ego saltem existimo, non is es. Ergo, præbe aures, tu me esca potuque pasces, et aliquo centone, vel mucinio iuvabis vulnus meum illigare, quod facies tu; ego autem regam te in navigando; et hoc utrimque æquum esse duco, ut mihi quidem paret.”
“Unum est quod te monitum esse volo,” respondi; mihi non est in animo ad pulvinarium Navarchi Kidd reverti. Potius in Sinum Septemtrionalem libet tendere, navimque illic, omni quiete, in sabulonem agere.”
“Ita, profecto, tu statuisti,” exclamabat ille. “Imo ego nequaquam sum glebo tam vecors, ut probatum cernis. Nonne perspexi? fare. Nam et ego tentavi meam fortunam, uti cernis, sed aleam perdidi, atque tu modo polles meis ventis, Sinusne Septemtrionalis? Atqui mihi nullum est ius eligendi, non mihi! Iuvabo eam ad crepidinem patibuli navigari, sic me Dii! ita vivam.”
Verba eius sane non videbantur sensu carere. Inter nos illico convenit. Intra tria minuta “Hispaniolam” iam sub velis habebam, facile labentem sub vento secundum littora Insula Thesaurariæ optime iure sperans fore, ut circa meridiem, superato promontorio, ante reversurum æstum Sinum Septemtrionalem assequi possem, quum tutum esset in vadum deducere, exspectareque dum æstus recederet, nobisque salvis excedere liceret.
Clavum itaque frænavi, inde vero cavum subivi ad propriam meam cistam, unde mucinium exprompsi sericeum meæ matris. Me adiuvante Hands grave suum vulnus in suo fœmore eo ligavit, atque postquam se cibo aliquantum refecit, haustumque aut duos brisæi iterum sumpsit, non parum reviviscere, rectius sedere, clariori ac fortiori voce loqui, et homo plane diversus fieri cœpit.
Flabra nobis miro modo favebant. Subter ea ad instar avis volabamus, littora celeriter præterlabebantur, aspectusque regionis continuo mutabatur. Editiora loca mox e conspectu recesserunt, et ad planitiem sabulosam attigimus, pinetis pumilis parce interspersam, tum mox hæ vicissim recesserunt, ac paullo post circuivimus collem saxosum, qui insulæ a septemtrione terminum ponit.
Novo meo imperio me perquam elatum sensi; item cœlo claro et aprico, diversisque littorum variationibus admodum eram delectatus. Iam aqua etiam potabili, abundantiaque alimenti affluebam. Mens quoque mea, desertionis conscia, quæ me hactenus acri morsu inquietabat, magna præda atque victoria parta, conquievit. Ut nunc existimabam, nihil mihi ad desiderandum et ad felicitatem superfuit, nisi quod oculi gubernatoris, quocunque me in constrato verterem, derisoris contuitu me sectabatur, et quod peculiarem quemdam risum subactum in vultu eius animadverti continuum. Risus hic erat, qui dolorem iuxta ac debilitatem prodebat — exsanguis et vecors risus silicerniis[5] inerat tamen ei, præterea, mica derisionis, umbraque perfidiæ in suo aspectu, ut me variis rebus occupatum subdole observabat.
↑ Silicernium, ii, proprie celebratio funeraria; convivium funebrale; ulterius extensum, hominem vetulum, senem decrepitum, pappum, significat:
Israel Hands.
Ventus, continuo secundus, nunc ad occasum se flexit. Cursus itaque nobis ab angulo insulæ occiduo septemtrionali ad ostia Sinus Septemtrionalis tanto erat facilior. Attamen, quum nulla nobis esset facultas ancoram iaciendi, nec essemus ausi navim in vada dirigere donec æstus in iustam surrexisset altitudinem, tempus nobis ad terendum superfuit. Gubernator itaque docuit me, quemadmodum navis retardanda ac sistenda esset; quod et post multa tentamina etiam effeci, quo facto, tempus cibo nos reficientes, unaque sedentes explevimus.
“Navarche,” denique affatur me cum eodem ingrato risu, “hicce est meus sodalis O’Brien; putabam te eum in mare deiecturum. Res minutas ego plerumque parum curo, nec mihi lubet culpari ob eius rationes diremptas; at vero eum usque hic iacere, decori esse haud puto; tune aliter?”
“Ego,” inquam, “nec viribus valeo, nec id munus exsequendi mihi placet ibique iacebit, quantum ad me attinet.”
“Isthæc navis — “Hispaniola,” mi Iacobelle, male ominata est,” prosequebatur nictans. “Iam satis magnus numerus hac in navi “Hispaniola” cæsus est — haud pauci nautæ miselli morte deleti sunt, ex quo ego et tu Bristoliæ navi nos commiseramus; tam iniquam fortunam ego nunquam vidi, non ego. Hic est ille quondam O’Brien, nunc vero — est mortuus, nonne? Ego, profecto, doctus non sum, tu vero ephebus es, qui legere et numerare scis; itaque, ut rem clare ponam, existimasne mortuos esse mortuos in æternum, an futurum ut reviviscant?”
“Corpus, mi Here Hands, sane occidere potes,” respondi ego, “non autem spiritum; tantum iam et te scire oportet. Isthic O’Brien iam est in mundo altero, ac, fortasse, nobis advigilat.”
“A!” fatur ille. “Ehem, pro dolor — sic autem homunciones occidere vix aliud esse videtur quam tempus pessumdare. Attamen spiritus, quantum quidem experientia me docet, haud magno in numero sunt. Ego vero, mi Iacobelle, partes meas contra spiritus tuebor. Nunc autem, siquidem libere dixisti, gratum mihi feceris, si in illam ibi canabam descenderis, mihique hem, ita vivam ut nomen rei meminerim; sic, sic, mihique lagenam vini attuleris, Iacobelle — isthic brisæus capiti meo nimius est.”
At hæc gubernatoris hæsitatio mihi quidem naturæ adversari videbatur; notionem autem hanc suam quasi vinum brisæo anteponeret, plane non credidi. Totum id merum verborum prætextum redolebat. Unum tantum erat manifestum, eum nempe voluisse, ut constratum relinquerem; quo tamen proposito, divinare nequibam. Oculi eos meos vitabant: hi continuo errabant huc et illuc, sursum ac deorsum, modo cœlum intuentes, modo furtim cadaver O’Brien circumvolantes. Per totum id tempus ipse subridebat, exserens interim linguam mente flagitii maxime conscia, et indicio impensæ confusionis, ita quidem, ut vel infanti palam esse debebat, eum aliquem dolum meditari. Responsum tamen mihi in promptu erat, quippe qui rite cognoscerem quas partes tutiores sequerer; et quum suspiciones meas ante tam crassæ inscitiæ nebulonem satis facile dissimulare scirem.
“Aliquantumne vini?” quæro. “Id longe præstat. Albumne vis an rubrum?”
“Ut ego quidem reor, mi sodalis, id vix refert quidquam,” ait ille, “unum tantum refert, ut, nempe sit forte, et quantum sufficiat.”
“Teneo,” respondi ei. “Afferam itaque Callense,[1] Here Hands. Quærendum tamen mihi erit.”
His dictis, maximo quam poteram strepitu deorsum impluvium me contuli, calceos exui, catastam cancellatam caute percurrens, scalam propodii ascendi, caputque ex impluvio anteriori exserui. Novi satis bene eum illic me non visurum, tamen diligentissime cavendum putavi; atque pessimum quod suspicari poteram, verum se comprobavit.
Interim ille mutato situ, in manus genuaque cosurrexit, atque quamquam ex crurum vulnere necesse erat eum acrem percepisse dolorem quum se movebat — satis enim audivi eum supprimere gemitum — tamen haud leni nisu se trans constratum contulit. Vel dimidio minuto ad incile lævum pervenit, ubi e glomere funium cultrum longiorem, vel pugionem breviorem, produxit, ad capulum usque cruentatum. Pugionem paulisper aspectabat, aciem eius manu tentabat, ac demum eundem in tuniculam recondidit, quo facto, iterum in priorem locum, ad cancellos claudicavit.
Nec plus scire cupivi. Israel se loco circummovere valebat; modo etiam armatus erat; atque si tanto nisu sibi elaborandum existimavit ut me e medio tolleret, præter dubium nunc fuit me proximam victimam existimandum esse. Quid deinceps acturus esset — utrum tentaturus esset trans totam insulam, a Sinu Septemtrionali, ad sua castra usque intra paludes perrepere, an ictum tormento Long Tom editurus esset confidens futurum, ut sui sodales primi advolarent sibi auxilium allaturi, utique scire non poteram.
Attamen certum existimabam me ei in una re dumtaxat confidere posse, quod unum negotium habebamus commune, destinatio scilicet navis. Mea etenim æque ac sua intererat, ut navim in quodam idoneo loco, summa qua pares essemus cautela in fundum ageremus, ita quidem, ut tempore opportuno eadem minimo periculo atque labore, quantum fieri poterat, iterum levari ac flutare posset; quoad id fieret vitam meam certe tutam existimabam.
Dum has res mecum in animo revolvebam, nec corpus meum penitus neglexi. Interim enim clam me in canabam contuli, calceos meos otiose iterum induxi, manu lagenam vini sine delectu produxi, tum hanc excusationem prætexens, in constrato iterum comparui.
Hands iacebat in eodem statu, velut in cumulo compositus, ut eum reliqueram, demissis palpebris, quasi nimis debilis ad lucem perferendam. Me tamen adveniente, suspexit, collum lagenæ decussit, velut qui eius rei longa experientia doctus erat, atque suo more apprecatus, “Pro fortuna!” solido haustu se refecit. Tum paulisper in quietem se composuit, dein producto cuneo nicotianæ, petivit a me, ut offam eius abscinderem.
“Præcide sis mihi offam istius rei,” rogat me, “quod ego cultellum non habeo, nec ad id viribus sufficio, etiamsi cultellum haberem. A, Iacobelle, Iacobelle, officia mea obire me neglexisse mihi videor! Præcide offulam, sis, ea, mi puelle, mihi videtur fore ultima, sum enim in meo itinere in æternam patriam, nec id dubito.”
“Esto,” refero, “præcidam frustulum nicotianæ tibi; verum tuo loco, atque si in eo esse statu in quo tute esse putas, ut Christianum decet, ad preces meas recurrerem.”
“Quamobrem?” quærit. “Explica sis, quare.”
“Quare?” respondi ei. “Paullo ante me de mortuis interrogavisti. Tu fidem fregisti; vitam in peccatis, mendaciis atque sanguine egisti; hoc ipso tempore illic iacet ad pedes tuos homo, quem tu occidisti, et tu me quæris cur! Ad misericordiam Dei impetrandam, si causam quæris.”
Paullo fervidius loquebar, quod de pugione in sinu suo recondito cogitabam, quo in animi sui perversitate me finire meditabatur. Ipse, vicissim, sumpto altero vini haustu, maxime insueta solemnitate loquebatur.
“Annos triginta,” inquit, “maria navigavi, vidique bona ac mala, meliora ac peiora, tempestates bonas ac malas, penu exhaustum, cultros vibrari, et idgenus omne. In summa, mihi crede, bonum e bono provenire vidi nunquam. Eum, qui ictum prior infert, potiorem habeo; mortui non mordent; in hac sum sententia — amen, ita esto. Nunc vero præbe aures,” subiunxit subito mutata voce, “iam satis harum gerrarum habuimus. Æstus iam-bene assurrexit. Tu, Navarche Hawkins, sequere modo mandata mea, et futurum est ut ex sententia adnavigemus, et voto potiamur.”
In summa, vix duo milliaria nobis ad navigandum supererant; sed navigatio hic res erat delicata, etenim introitus in istud pulvinarium septemtrionale non modo erat angustus ac vadosus, verum etiam ab ortu occasum versus iacebat, proinde caute erat gubernandum ut navis introagi posset. Existimo autem me pronum ac paratum fuisse subditum, sed certe Hands se eximium præstitisse ductorem; circuibamus enim dextrorsum ac lævorsum, campsabamus, littoraque radebamus tanta dexteritate ac pernicitate, ut visu delectabile esset.
Linguam terræ vix superavimus, quum terra undique incincti fuimus. Oræ Sinus Septemtrionalis arboribus ita erant consitæ ut pulvinarium meridianum; situs tamen loci erat longior et angustior, atque speciem accuratius referebat æstuarii, quod et reapse fuit. Prope ante nos ad cornu meridianum conspicabamur rudera navis fractae, iam in extremo statu dissolutionis. Erat autem hæc navis quondam grandis trium malorum, sed iniuriis tempestatum tam diu obnoxia, ut magni algarum manipuli ex ea undique penderent, in constrato autem eius dumi littorales radices egissent, modo autem hi etiam florerent. Triste hoc erat conspectu, sed nobis indicio erat locum pulvinarium esse tranquillum.
“Nunc vero,” fatur tandem Hands, “videdum, illic est locus ad pessum faciendam navim selectissimus. Littus sabulosum est ac demissum, nullus venti halitus, arboreta circumquaque, ac flores circumcirca, tamquam hortulus in illa antiqua navi.”
“At vero,” interrogo, “si semel navim pessum fecerimus, quinam eam iterum flutabimus?”
“Nihil facilius,” refert ille, “æstu refluxuro, illic in adverso latere, efferes rudentem in unam illarum celsarum pinuum, hunc circumages, referes eum, et circumvolves tympano suculæ, æstumque opperieris. Æstu adveniente cunctæ manus attrahent rudentem, quum ipsa assurget ac flutabit ex cordis tui sententia. Nunc autem puerule, ad locum! prope enim sumus ad oram, navis autem ultra modum festinat. Paullo dextrorsum — sic — caute — dextrorsum — lævorsum, miculam — caute sis, — cautedum!”
Sic sua mandata impertivit, quibus ego suspenso spiritu obtemperavi, usque dum necopinato clamavit, “Nunc tandem, corculum, ad auram!” Quapropter clavum illico ad summum sustuli, quo facto, “Hispaniola” se protinus circumvertere, proraque antrorsum in demissam sylvestrem oram retro ferri cœpit.
Animo quum essem propter superiores eventus nimis quam concitato, vigilantiam, qua gubernatorem prosequebar, quodammodo relaxavi. Quin et modo ita eram animo præoccupato, exspectabundus dum navis fundum attingeret, ut conscientiam periculi capiti meo impendentis negligerem, cancellisque dextri lateris cubitatim applicitus undulas observarem ab acie proræ dilabentes. Victima facilis succumbere poteram sine lucta, nisi sensus quidam insecuritatis atque præsagii me supervenisset, quo actus, caput retro verti. Sive crepitus ad aures meas pervenit, seu angulo oculi umbram eius percepi; sive vero instinctu quodam felino actus sum: revera conspicabar Hands, medio iam itinere emenso, pugione in dextra manu ad me accedere.
Oculis nostris concurrentibus uterque nostrum exclamasse videbatur, sed meus clamor quiritatus fuit terroris, illius autem fuit boatus furentis tauri impetentis. Eodem puncto temporis quo ipse prorsum ruebat, ego ad latus, adversum proram navis, prosilivi. Hoc facturus clavum misi, qui repente sub ventum resilivit; et hoc, ut opinor, vitam meam servavit, nam idem pectori Hands illisus est, eumque pro præsenti saltem, quasi mortuum stitit.
Antequam ipse se recipere potuisset, ego ex angulo quo me compulerat, salvus evasi, toto constrato ante me ad cursandum eumque vitandum. Arcte ante principem malum constiti, sclopellum e sacculo protraxi, et id in eum animo constanti collimavi, iam ipso quidem verso, et adversum me properante, manuleam[2] apprimo. Marcellus[3] incidit, verum nec fulgor, nec sclopatus insequitur; incensorium aqua marina frustratum erat. Ob improvidentiam mihi maledixi. Curnam ego sola mea arma iam longe antea redoneraverim, curamque incensorii habuerim? Si fecissem, modo non essem agnus, lanionem effugere tentans.
Saucius ut ipse erat, tamen mira celeritate se movebat, canastri sui capilli in vultum delapsi, vultus autem ex violento motu ac furore flammeo rubore erat perfusus. Ad experiendum alterum sclopellum meum nec otium mihi erat, nec animus, nam enim pro certo arbitrabar illud quoque extra usum esse. Unum mihi dumtaxat certo constabat, nempe haud satis futurum ut pedes meos ante eum retraherem, quod ipse me intra convexum facile in incitas ageret, perinde ut paullo ante me in incitas coegerat. Quodsi id fieret, sicque captus essem, pugio novenum aut denum pollicum et cruentatum unica foret citra æternitatem mea experientia. Proinde palmos meos principi malo applicui, tigno nempe magnæ molis, ac sic exspectavi, omnibus nervis meis ad summum intentis.
Videns me vitando intentum, ipse quoque anceps stetit, et sic aliquot momenta præteriverunt, ipso insidiante, me autem effugia parante. Hic eiusmodi ludus erat, quem ego domi, circa rupes Black Hill Cove, sæpe exercueram; nunquam tamen, mihi crede, corde tam ferociter pulsante. Nihilominus ludus id erat pueris proprius, ut iam monui, meque parem existimabam qui partes meas contra senescentem nauticum cum vulnerato fœmore, cum effectu tueri possem. Quin, profecto, audacia mea sic accrescere cœpit, ut aliquot vagas cogitationes mentem pervolare sinerem de futuro exitu istius ludi; tamen, demum, etiamsi certo scirem me sic diutissime eum eludere posse, æque clare intellexi postremo effugium mihi haud dari.
Denique, dum hæc gerebantur, extemplo “Hispaniola” se fundo impegit, paulisper in sabulo nutabat, postremo, dicto celerius lævorsum inclinat, usque eo dum constratum ad angulum quadraginta quinque graduum versum est, et aliquantum aquæ in orificia inciliorum irruit iacetque in lacuna cancellos inter et constratum.
Uterque nostrum intra ictum oculi subversus est, uterque nostrum fere una devoluti sumus in incile; mortuus autem rubro-capedulus, brachiis suis usque distentis, rigide post nos volvebatur. Profecto tam prope ad invicem eramus, ut caput meum pedibus gubernatoris illideretur, et hoc ita, ut dentes mei concuterentur. Quæque fuerint hæc incommoda, ego primus me in pedes erexi, quoniam Hands cadaveri erat implicitus. Subito obliquatum constratum currendo haud erat idoneus locus; hinc novus me tuendi modus, et hoc subito, reperiendus erat, siquidem persecutor meus tantum quod me non attigit. Dicto celerius in compagem rudentum medii mali me inieci, manibus alternatis me sublevavi, ac ne spiritum quidem duxi, antequam in media antenna securus sederem.
Servatus itaque sum celeritate. Pugio vix dimidium pedem subtus me hæsit, dum sursum repebam; illic autem stabat Israel Hands, ore patulo, vultuque ad meum subrecto, tamquam vera statua mirantis, speque delusi.
Quoniam nunc aliquo otio fruebar, ad reficiendum et aptandum incensorium sclopelli mei nihil moræ interponendum censui, et quum sic unum in procinctu habiturus essem, ut securitati meæ plus satis caverem, etiam alterius onus evellere, novoque prorsus onere gravare perrexi.
His laboribus me intentum quum Hands cerneret, magnopere obstupuit, intellexitque aleas contra se verti, atque post aliquantum dubitationis, captu facilis, ipse quoque in restes gravi suo pondere scandere cœpit, pugionem mordicus tenens, atque caute, nec sine magno dolore, me consequi conatus. Dispendio infiniti temporis gemitusque vectabat secum crus suum saucium, quum interim ego opus meæ cautelæ quiete persolvi, antequam ipse multo plus quam tertiam partem sui ascensus emensus esset. Tunc, sclopello in utraque manu, eum affatus sum:
“Vel si uno gressu plus feceris, Here Hands, calvariam tibi displodam! Mortui, ut scis, non mordent,” subiunxi, represso cachinno.
Ipse illico constitit. Videre arbitrabar e mutationibus sui vultus ut tentabat ratiocinari, quod tamen opus tam erat arduum, magnoque labore fretum, ut ego e medio meæ consciæ securitatis cachinnare inciperem. Denique, postquam semel iterumque glutiverat, fari cœpit, vultu summam suam confusionem usque indicante. Ad eloquendum necesse erat eum ex ore pugionem tollere, cæteroquin nullo modo videbatur motus.
“Iacobelle,” fatur denique, “ut mihi quidem apparet, uterque nostrum in incitis est, proinde nobis ad paciscendum deveniendum est. Te quidem iam pridem potitus essem, nisi subversi fuissemus; sed mihi fortuna semper adversatur, nunc autem existimo me tibi dedere oportere,quod quidem ut vides, durum est, ut nauta veteranus id pusioni nautico, ut tu es, faciat.”
Verba eius ego patulis excepi auribus, notione securitatis occœcatus, tamquam gallus gallinaceus in suo sterquilinio, quum, ictu oculi, dextra eius sublata, retroque flexa est. Eodem fere tempore aliquid in aere, veluti sagitta, sibilabat; ego me ictum sensi — fuique ad malum defixus. Terrore subitaneo atque dolore improviso perculsus — dicere haud possum me data opera fecisse, et pro certo scio me non collimasse — utroque sclopello iaculatus sum, et utrumque etiam manu excidit. At hæc non sola ceciderunt: vagitu represso gubernator, manibus suis laxatis rudentes misit, atque in aquam præceps decidit.
“Aurei Octonarii.”
Quum navis admodum inclinata iaceret, mali longe super aquam prominebant, ex meo autem loco in antennis, nihil subtus me reperi, nisi superficiem aquæ Sinus. Hands, qui non tam alte ascenderat, utique navi propius fuit, proinde inter me atque cancellos aquæ incidit. Semel in superficiem emersus est in aqua circum se spumosa et cruenta, tum iterum mersus est in sempiternum. Primum quam aqua turbata resedit, licebat mihi eum videre convolutum in fundo, claro ac sabuloso, sub umbra navis iacere. Pisciculorum aliquot eum circumerrabant. Quandoque, aqua fluitante et ipse moveri videbatur, acsi surgere tentaret. At ille certe mortuus fuit, tum enim traiectus fuit, tum aqua suffocatus, pabulum piscium in ipso loco, ubi meam meditatus erat necem.
Haud ante de hac re certus fiebam, quam et ægrum ac debilem me sentire cœpi. Sanguis calens occepit mihi utrimque manare, et per tergum, et per pectus. Pugio, ubi me malo defixerat, tamquam ferrum candens me urebat; attamen non hi dolores me tantopere percellebant, utpote quos perferre me posse arbitrabar sine querimonia, sed potius horror atque trepidatio, quæ animum meum insederant, ne ex antennis in aquam viridem ac tranquillam subter me, iuxta cadaver gubernatoris inciderem.
Ambabus proinde manibus me sustinebam, ita ut ungues mei dolerent, oculos autem clausi, ut periculum quodammodo obtegerem. Pedetentim tamen sensus mei in priscum statum rediverunt; pulsus mei ad consuetum numerum recesserunt, et sic pedetentim ad solitum statum me restitutum esse sensi.
Ad me liberandum primum statui pugionem e vulnere revellere, verum hic sive nimis firmiter sedebat, seu nervi mei defecerunt, proinde, violento renisu destiti. Curioso quodam modo tremulus hic renisus ipsum opus, quod abhorrebam, perfecit. Culter etenim iste tantum quod me omnino non fefellit: nulla enim alia re me defixum tenebat, quam mera ruga cutis meæ, hanc autem tremor meus abrupit. Sanguis, utique, tanto facilius decurrebat; verumtamen ego mei iuris rursus factus sum, nec nisi subucula tunicaque ad malum fixus tenebar.
Hæc unica vulsione subita abrupi, ac tum per rudentes lateris dextri constratum iterum nactus sum. Omnibus etenim mundi divitiis induci non potuissem, quassatus ut eram, restes tentare lateris lævi, unde Israel tantum brevi ante delapsus erat.
Hinc in interius descendi ad providendum quidquid vulneri meo profuturum existimabam. Id quidem usque acriter dolebat, et sanguis profusius manabat; tamen nec profundum, nec periculosum fuit, nec denique me brachium movendo impediebat. Denique, quum navis nunc quodammodo mea erat, circumspectavi, eamque ab ultimo eius vectore — mortuo nempe O’Brien — purgandam esse existimavi.
Is, ut iam monueram, ibi volutabatur, se cancellis infligens prostratus, tamquam grandis turpisque pupa, statura quidem vivi, sed quam diversus a colore comitateque vivi! In eo situ cadaveris facile eligere poteram meam propriam agendi rationem; et quoniam habitus tragicorum eventuum prorsus delevisset in me omnem mortuorum formidinem, apprehendi hunc circa lumbos, haud aliter quam saccum furfuris, et uno forti nisu sublatum, mortuum in mare præcipitem dedi. Incidit autem in aquam magno sonitu; capedulum rubrum excidit, in superficie fluitans; atque, simulac discussæ aquæ resederunt, licebat mihi videre hunc et Israelem alterum iuxta alterum iacere, uterque volutatus aquis huc et illuc moventibus. O’Brien, quamquam usque iuvenis, calvus erat admodum. Illic ipse iacebat cum illo capite calvo transversum genua illius qui eum occiderat, pisciculis pernicibus supra utrumque nando circumerrantibus.
Nunc iam in navi solus eram. Æstus modo incipiebat refluere. Sol tam prope erat ad horizontem, ut umbræ pinuum littoris occidui per pulvinarium se exporrigerent, suas in navi figuras depingentes. Flabra vespertina surgere occipiebant, rudentes tamen leni sibilo resonabant, tametsi per collem duorum verticum ab ortu satis arcebantur, vela autem in otio pendentia huc et illuc agitabantur.
Interim ego navi periculum impendére suspicabar. Prævola protinus relaxavi, quæ constratum magno strepitu reciderunt; sed velum princeps longe alia res erat. Nam enim, quum navis in latus vertebatur, antenna maior deversa est extra cancellos navis, quin ad pedem, vel duos, cum velo una aquæ erat mersa. Id etiam periculosius esse censebam; tensio tamen tanta erat, ut ei rei me ingerere nequaquam auderem. Denique sumpto cultro meo, antarios præcidi. Tumiditas veli illico concidit, copiaque veli inflati propansa in superficie aquæ fluitabat; quum vero summo quo par eram nisu revellendo efficere nihil potuissem, id totum erat summa ac fructus conatuum meorum. Cæterum “Hispaniola” se fortunæ concredere debebat ut ipse ego.
Sub hoc tempus iam totum pulvinarium umbra obrutum erat — ultimi radii, ut memineram, per aperta sylvarum penetrabant, refulgentes tamquam gemmæ in florido operculo navis fractæ. Interim aura refrigescebat; æstus celeri lapsu altum versus ferebatur, dum navis interim lateri suo magis magisque subsidebat.
Interea ego caute prorsum repsi, et in aquam despectavi. Hæc quidem satis vadosa videbatur; tum oram præcisam, ultimæ securitatis causa utraque manu prehendens, me leni lapsu in aquam demisi. Aqua mihi vix ad lumbos meos attigit; fundus arenosus erat firmus, vestigia exhibens undularum; ego vero animo erecto ex aqua evasi, “Hispaniola” relicta in latus declinata, velo principe longe lateque in superficiem aquæ dependulo. Sub idem tempus sol quoque horizonti imminebat, flabra autem vespertina submisso sibilo pinus nutantes oborto crepusculo perflabant.
Mare dumtaxat denique reliqui, nec inde manu vacua redivi. Illic enim iacebat navis, a piratis liberata parataque ad nostros excipiendos, siquando se mari committere vellent. Nihil mihi antiquius videbatur, quam me domum, in vallum conferre, meisque ibi rebus gestis gloriari. Fortasse aliquantum ob desertionem reprehensus forem, verumtamen recuperata “Hispaniola” irrefragabile responsum erat, sperabamque futurum, ut ne ipse quidem Navarchus Smollett me tempus trivisse coargueret.
Sic ratiocinatus, spirituque erecto, vultum domum versus ad vallationem ac sodales meos direxi. Memineram rivulorum ad ortum defluentium et in pulvinarium Navarchi Kidd delabentium primum ex colle cum gemino vertice, ad lævum meum derivari; proinde cursum meum illac direxi, quippe ubi rivulus ob exiguitatem facilius traiici posset. Sylva satis erat aperta, cuius extremas radices secutus, cornu eius collis mox attigi, nec multo post amnem vadavi, aquis vix mediam suram meam attingentibus.
Hoc iter meum prope ad eum me locum duxit ubi Ben Gunn extorrem primum conveneram; illinc diligentiori cura oculos continuo utrimque circumferens, prorsum itavi. Crepusculum iam plene obrepsit; ut vero angusta geminati verticis collis penetrarem, lumen ardoris e cœlo reverberatum animadverti, ubi, ut quidem opinio ferebat mea, insulanus ille coquebat cœnam suam ad crepitantem ignem. Et tamen mecum mirabar quod is se tam incurium præbebat. Namque, si mihi licebat hunc ardorem visu animadvertere, nonne idem licebat et Ioanni Silver ipsi, qui in suis sedebat castris in littore, inter paludes?”
Tenebræ interim magis magisque augescebant; nec plus efficere poteram quam me, nec sine molestia, domum versus dirigere; relicto interim colle bicipiti pone me, dum Spy-Glass a recto mihi magis magisque livescere cœpit; sidera pauciora ac pallida micabant; in terra autem depressiori, ubi errabam, non raro me in dumetis offendi, et in arenosis scrobibus cespitavi.
Subito genus claritudinis mihi incidit. Oculos attollo, videoque languidum lumen lunæ in summitatem Spy-Glass incidisse, ac paullo post clare animadverti aliquid luminosi argenteique inter arbores gliscere, ex quo intellexi lunam surrexisse.
Saltem tantillum adiutus, cæterum quod ex itinere supererat, traieci; aliquando currens, alias incedens, moræ vix patiens, vallationem pedetentim proximavi. Tamen, quum iter meum per nemus illi attiguum calcare cœpissem, tam improvidus non eram ut gressus meos non tardarem. Finis enim tanti cœpti mei haud fuisset faustus exitus, si quo casu, ex errore, aliquis meorum in limine me traiecisset.
Luna interim sensim ascendebat; lumen eius per apertiora loca sylvæ latius diffundebatur; e regione autem mihi fulgor alterius cuiusdam coloris apparebat, subinde in obscurum recidens — veluti prunæ ac torres ignis vigilum emorientis.
Ne vel pretio vitæ quidem divinare poteram quid id esset.
Tandem postremo deveni in ipsam oram loci clari. Extremitas huius occidua iam lumine lunæ erat perfusa; reliqua pars, ut et casa trabaria ipsa usque umbris erant obrutæ, longisque virgis argenteis luminis scutulatæ. Ab adverso latere casæ ingens congeries ignis in favillas atque cineres deflagravit, rubore cuncta in circuitu perfundens, qui cum pallore lunæ amœnam contrarietatem gignebat. Nullum erat signum vitæ, ne sonitus quidem ullus, præter strepitum flabrorum.
Constiti magnopere mecum miratus, nec parum terroris fortasse me perculit. Apud nos enim non fuit moris magnos ignes suscitare, quin, profecto, ex mandato navarchi parcissimi eramus sarmenti consumptores; unde suspicari cœpi, hic, ex quo ego discesseram, aliquid adversi evenisse.
Prohinc furtim circuivi extrema ad ortum, me in umbra caute contento, loco autem, ubi tenebræ densissimæ erant, vallum transilio.
Ut securitati meæ etiam magis providerem, manibus genibusque nixus, adversum angulum casæ omnino mutus prorsum repsi. Approximanti mihi cor magnopere allevari subito cœpit. Sonus quem excepi non quidem fuit iucundus per se, de eo enim sæpius conqueri solitus eram; nunc tamen ad instar musicæ erat amicos meos audire posse stertere tam consono modo, qui indicio erat placidi sui somni. Clamor ille nauticus excubitorum, “Cuncta prospera,” auribus meis nunquam lubentius incidit.
Interim de una dumtaxat re, nihil erat dubii: reos se infamis excubationis reddidisse. Si nunc loco mei Silver, suique prædones illis subrepsissent, nullus eorum solem surgentem conspexisset. Sic res solet esse, mecum cogitabam, ubi navarchus vulneratus iacet; atque ipse me iterum reprehendi, quod eos in tanta pernicie, ubi tam pauci ad excubias agendas essent, reliquissem.
Nunc iam ad ianuam perveni, meque in pedes erexi. Intus tenebræ erant, nec oculis quidquam percipere poteram. Quod ad sonum attinet, nihil nisi constans tractus stertentium strepitus, atque rarus quidam stridor submissus, veluti scintillarum, aut rostri avis, arborem pulsantis, quem ego nullo pacto explicare poteram.
Brachiis meis ante me protensis prorsum itabam. Si loco meo solito decumberem (cogitabam mecum ridens) lubens vellem eorum vultus videre, quum postridie mane me conspicarentur. Eundo pes meus aliquam rem molliorem offendit — crus erat alicuius dormientis; hic conversus congemuit, sed non evigilavit.
Dein, subito, vagitus exauditus est in tenebris: aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! et sic deinceps sine cessatione, aut mutatione, tamquam crepitus pusillæ molæ.
Psittacus autem viridis hic erat, Navarchus Flint, Ioannis Silver! Hæc volucris erat quam lignum carpentem audiveram; ipsa eadem erat, quæ ullo homine vigilantius excubabat, quæque suis tædiosis clamoribus me advenisse nuntiavit.
Ad me recipiendum nullum otium mihi relictum fuit. Acri clamore volucris omnes suscitati dormientes, in pedes consiliverunt; et ingenti voce maledica Silver boavit:
“Quis hic?”
Ad effugiendum me converti, sed alicui violenter illisus me recepi, moxque in brachium alterius incurri, qui vicissim me brachiis complexus, tenuit.
“Afferto sis tædam, Dick,” fatur Silver, quum sic prorsus captus essem.
Unus horum foras egressus, moxque rediens, ardentem torrem secum tulit.
Navarchus Silver
In Castris Hostium.
Rutilum lumen torris, quod interius casæ collustrabat, quod maxime verebar, demonstravit et comprobavit. Piratæ nempe casam, suppetiasque nostras possessione tenebant; aderat dolium conaci, hic erant et suilla panisque, ut antea; meum tamen terrorem vel decies auxit quod nullum percepi vestigium captivorum. Unum tantum inferre poteram, cunctos nimirum perivisse, unde ex corde optabam intimo, utinam et ego cum reliquis interivissem.
In summa, sex hic erant piratæ. Nullus omnino alius eorum superstes erat. Horum quinque in pedibus erant, vultu rubentes ac tumidi, quod e primo sopore ebrio suscitati erant. Sextus eorum tantum ad cubitum se erexit; hic tamquam cadaver pallebat, cuius ligamentum cruentatum circum caput indicio erat eum nuperrime vulneratum fuisse, et etiam tardius subligatum. Memini aliquem in magna obsidione glande ictum fuisse, et magno cursu se in sylvam recepisse, nec ullus dubitabam quin hic ille fuisset.
Psittacus in humero Ioannis Longi sedens plumas suas carminabat. Hic quoque ipse, ut mihi quidem parebat, solito pallidior severiorque videbatur esse. Ipse pulchram synthesin suam, e subtili panno, qua indutus hactenus suo muneri satisfecerat, usque gerebat, eadem tamen haud obscura vestigia præbebat diuturni usus, cœno passim conspurcata, vepribusque ac spinis dumetorum haud parum trita ac lacera.
“Ergo,” fatur denique, “hicce est Iacobellus Hawkins, Dii te sospitent! Incidit in nos tamquam — nonne? Esto, id æqui bonique faciam.”
His dictis in doliolum transversum desedit, fumamque implere perrexit.
“Præbe sis mihi torrem, Dick,” occipit fari; ac postea, quum iam satis aptum nactus erat ignitabulum, “satis erit, mi iuvence,” subiunxit, “reliquum reiice in sarmentum; vos vero, viri, recipite vosmet! — opus haud est ut gratia Heri Hawkins circumstetis; ille nos excusabit, nec dubitetis. Itaque Iacobelle,” — nicotiana digito depressa — “eccum te, haud mediocri, sed insueto delectamento seni Ioanni. Probum et scitulum te primo reperi, quum primum mihi sub oculos cecidisti, sed istud novissimum cœptum tuum me penitissime eludit.”
Ad hæc omnia, ut facile perspici licet, haud dedi responsum. Tergo me ad parietem stiterant, ubi, ut mihi quidem videbatur, vultum Ioannis Silver satis audacter intuens stabam, pro specie dumtaxat, nam cor meum atra insederat desperatio.
Silver interea fumum, quantum buccam eius semel iterumque compleverat, suxit, magnopere compositus, ac tum iterum perrexit:
“Vide sis modo Iacobelle,” inquit, “ecce te hic; iam ergo nunc mentem tibi aperiam meam. Te semper plurimi feci, tamquam iuvenculum cum eximiis animi dotibus, ceu imaginem ipsius mei, ut pueri, et belluli. Semper optabam ut tute nobis adiungeres, partemque tuam caperes, atque viri ingenui modo mortem oppeteres, at nunc, me Dius Fidius, iam id effugere non poteris. Navarchus Smollett præclarus nauta est, quod fateri nunquam dubitabo, verum re disciplinaria nimius est. ‘Officium officium est,’ ait ille, nec id addubitandum puto. Tute modo a navarcho abstineas. Medicus tibi infensissimus factus est — ‘stellio ille ingratus,’ sic te appellavit; atque summa totius rei ad hoc redit; ad tuos redire non potes, non enim te suscipient; atque, nisi tertiam navim ipse tu compares catervam, quæ quidem perquam esset solitaria, Navarcho Silver te addicas oportebit.”
Hæc quidem hactenus valebant. Mei igitur sodales usque in vivis erant, ac licet asserta Silver ex parte credebam, nempe quod partes nostræ adversum me ob desertionem succensæ erant, at hoc sublevamini mihi potius fuit quam sollicitudini.
“Ad hoc, quod in manus nostras incidisti, nihil habeo dicere,” prosequitur Silver, “quamquam certe in manibus nostris es, nec dubites. Argumenta non invitus audio; nihil enim boni e minis nasci comperi. Si tibi istud munus arridet, bene est, tute nobis addices; sin autem minus, Iacobelle, licebit tibi negare assensum — licet, et libenter, mi sodalule, ac siquid a nauta mortali æquius proponi possit, faustum et felix esto!”
“Numquid ergo respondeam?” voce admodum tremula quæsivi. Toto hoc sermone illusorio minas mortis mihi impendére sensi, sub cuius acumine genæ mihi æstu flagrabant, atque cor mihi in pectore acri pulsabat dolore.
“Adolescentule,” respondit Silver, “nemo te cogit. Ipse, quo loco sis, vide. Nemo nostrum, sodalicule, te urgebit, te enim socio, ut vides, tempus iucunde agimus.”
“Tum ergo,” inquam, aliquanto audacior factus, “si mihi eligendum est, ius mihi assero sciendi, quid quæque res sit, quare vos hic sitis, et ubi mei amici sint.”
“Quid sit quid?” repetit unus piratarum profundo hirritu. “A, talem, qui ea sciret, felicem liceret prædicare!”
“Tibi autem, amice,” regerit huic interlocutori Silver, voce truculenta, “satius erit linguam refrænare, donec interrogatus fueris. Hesterno mane, Here Hawkins,” prosequitur Silver, “fere diluculo, Doctor Livesey vexillo induciario ad nos descendit, et, ‘Navarche Silver,’ fatur ille, ‘res tuæ sunt in incitis. Navis est perdita! Equidem, fortasse, profundius in cyathos inspeximus, ac, fieri potest, canticulum interitui eius accinimus. Id haud negaverim. Ad minimum nemo nostrum navi advigilavit. Tum dispeximus, ac, me Hercules, vetula illa navicula erat nusquam. Nunquam antea vidi stultorum gregem piscibus adeo similem, licebitque fidem mihi habeas asserenti me fuisse omnium longe piscosissimum. ‘Itaque, fatur medicus, ‘paciscamur.’ Pacti ergo sumus, ego scilicet et ille; en exitum eius: suppetiæ, brisæus, casa trabaria, sarmenta, quæ ex humanitate tua collecta erant, et, ex more loquendi, tota illa navis tantæ memoriæ, a vertice mali ad imam carinam. Quod vero ad eos attinet, quo iverint, vel ubi sint, nescio.”
Et iterum fumam sugitare perrexit.
“Nequid vero tibi persuaseris,” prosequitur narrationem, “te in eo pacto comprehensum esse, en tibi postrema verba circa te prolata: ‘Quotnam vos estis,’ quæro ego, ‘qui hinc profecturi sitis?’ ‘Quatuor,’ respondit ille — quorum unus saucius est. Quod autem ad illum puerum attinet, ut eat in pessimum malum, nescio ubi sit,’ inquit, ‘nec admodum curo. Iam eius nos fere tædet.’ Hæc sunt eius verba.”
“Hæcne summa rei est?” quæro ego.
“Sic, sane, totum quod audies, mi fili,” ait Silver.
“Et nunc meumne erit eligere?”
“Nunc tuum erit eligere, nec dubites,” respondit Silver.
“At vero ego non adeo sum vecors ut nesciam quid mihi exspectandum sit. Si vel ad extrema deveniatur parum curabo. Nimium quam multos iam vidi cæsos ex quo in vos incideram. Verum sunt quædam quæ vos monitos esse velim,” respondi, quod nunc iam plane eram excitus; “quorum primum istud est: ecce vos iam ad extrema adductos: navis est amissa, thesaurus amissus, manus amissæ; totum negotium vestrum ad incitas redactum; quodsi vero scire cupitis quis ea patraverit — en me! Vespera qua in conspectum terræ veneramus, ego in dolio malorum sedens verba tua Ioannes, tuaque Dick Johnson, item Hands, qui modo in fundo iacet maris, excepi, cunctaque ad verbum ante horæ tempus retuli. Quod vero ad navim attinet, ego is sum, qui oram eius absciderat, item ego is sum qui duos, quorum curæ eam commiseratis, interemi, et iterum ipse ego sum qui navim in locum deduxi, ubi eam nunquam amplius conspicietis, ne ullus quidem vestrum. Meum itaque est ridere; ego enim in omni hoc negotio rerum summas gessi, et hoc inde ab initio; non magis vos metuo quam solitariam muscam. Agitedum, occidite me, aut servate me. Unum tamen, nec plus, vos moneo; si me servaveritis, præterita sunto præterita, quum vero vos verberones tamquam piratæ ante iudicem vestrum steteritis, eos, quos potero, servabo. Vestrum itaque est eligere. Occidite modo ulteriorem aliquem, vobis non proderit; servetis me, et habebitis testem, qui vos a patibulo liberare possit.”
Hic dicendo finem feci, quod, mihi crede, spiritus mihi hæsit, et haud parum mirabar, quod ne unus quidem eorum se movebat, sed cuncti attoniti, ovium more me contuebantur. Atque dum hi usque stupentes me aspectabant, ego iterum erupi:
“Nunc autem, Here Silver,” aiebam, “tu mihi ex his optimus esse videris, quocirca, si res in infaustissimum verterentur, gratum mihi feceris, si medicum docueris quemadmodum ego id tulerim.”
“Id memoria tenebo,” respondit Silver, voce tam curiosa, ut ego nullo modo divinare possem, utrum me cum postulatis meis derideret, an vero fortitudo mea eum devinxisset.
“Ego vero unum aliquid huic addam,” subiungit ille veteranus nauta cum vultu rubrofusco — nomine Morgan — quem in caupona Ioannis Longi, in compitis Bristol videram. Is ille erat qui Canem Nigrum noverat.
“Attat, mihi ausculta,” cocus nauticus respondit. “Ego vero insuper aliud addam, sic Dii me iuverint! namque iste ipse puer est, qui mappam Billy Bones sustulit. Usque adhuc semper causa Iacobelli Hawkins in dissidium abivimus!”
“Quapropter hocce sibi habeat!” fatur Morgan sævo maledicto.
His verbis tamquam vicenarius in pedes consilivit, evulsoque cultro, adversum me tetendit.
“Apage te!” clamat Silver. “Quisnam tu es Thomascule Morgan? Fieri potest ut tute hic navarchum esse putes, fortasse. At Hercle, te meliora docebo! Adversare mihi modo, iam ibis eo quo multi fortes viri te præcesserunt his tricenis annis, serius aut citius — aliqui ad extremas antennas, ita per Herculem! alii ultra plancam, omnes autem ad pascendos pisces. Nemo mihi unquam in oculos conspexit, fruitusque vel uno die placido postea, mi Thomascule Morgan, mihi crede.”
Morgan hæsit; at ex parte reliquorum mussatio submissa exaudiebatur.
“Thomasculus quidem recte,” ait unus.
“Iam satis diu tuli vexationem ex arbitrio unius,” subiungit alius. “Male peream, si amplius abs te Ioannes Silver, me vexari sinam.”
“Numquis vestrum, viri, rem mecum diremptam habere voluit?” boat Silver de sede sua super doliolum prorsum inclinatus, dum fuma sua in manu dextra usque ardebat. “Date modo nomen rei quam molimini; ut puto muti non estis. Quis quid volet, accipiet. Num ego tot annos vixi, ut nunc Hercle, ad finem vergens galerum meum ab incremento rupiconis bibuli flexari sinam? Quid quemadmodum fiat, haud ignoratis; ex ore vestro constat viros fortunae vos esse. Itaque ego paratus sum. Capiat, siquis audet, copidem, ego vero mox videbo eius interiora, grallator ut sum, et hoc antequam fuma mea extinguatur.”
Nemo unus se movit, nullus respondit.
“Hocgenus itaque vos estis, nonne?” prosequitur, reposita in os fuma. “Vos, profecto, visu læta turba estis. Certamine parum valetis. Fortasse Anglicitatem regis Georgii intelligitis. Navarchus hic ego sum per electionem. Navarchus ego hic sum, quia vobis virtute longe antecello. Vos, gladio dimicare ut viros fortunæ deceret, detrectatis; tum, per omnes Deos Deasque, obsequemini, nec id dubitetis! In summa, puerum illum diligo; puerum eo probiorem alium vidi nunquam. Virilior ipse est quolibet vestrum murium pare hac in casula; hoc autem esto mandatum meum; audeat modo quis vestrum vel manu eum attrectare — hocce vobis mando, nec de hoc dubitetis.”
Post hæc diuturnum silentium factum est. Erectus interea stabam iuxta parietem, cor meum usque palpitabat marci instar, attamen cum aliquo spei radiolo in pectore. Silver tergum parieti applicans reclinatus sedebat brachiis iunctis, fuma in oris angulo, tam compositus, acsi in templo sederet; verumtamen oculi furtim circumerrabant, subditos suos seditiosos iis prosecutus. Hi, vicissim, in ulteriore parte casæ interim conglobantur, sibilæque eorum voces ac susurrus continuo in aures meas fluebant, tamquam scaturigo. Subinde unus vel alter suspiciebat, vultusque eorum nervosi rutilo tædæ lumine collustrabantur; at vero oculos suos iam non adversum me versabant, sed adversum Silver.
“Iam vos nimium quantum ad disserendum habetis,” notat Silver, præ se longe in aerem exspuens. “Effamini, ut audiam, aut vero desistite.”
“Ignosce, mi Here,” refert unus eorum; “regulas aliquas tu non prorsus ad amussim videris observare; fortasse cæteras accuratius servabis. Caterva hæc minus est contenta; hæc caterva libidinem imperitandi non probat; hæc caterva habet sua iura, ut aliæ catervæ, et hæc te docere audeo; atque secundum tuas proprias regulas licere nobis nos tecum agere, interpretor. Cum tua bona venia, mi Here, te agnosco in præsenti navarchum; verumtamen iura mea assero, et ad consulendum cum sodalibus foras egrediar.”
His dictis nauta hic, fortasse quinûm et tricenûm, ægri aspectus, oculisque flavidis, salute nautica probissime data, sedate ad ianuam accessit, forasque ivit. Reliqui, unus post alterum exemplum eius sunt secuti, quisque salute data, excusationeque aliqua oblata, excesserunt. “Secundum regulas,” ait unus “Consilium antepodicum,” dixit Morgan. Et sic, una aut altera explicatione interposita, ex casa omnes excesserunt, me atque Silver cum face relictis.
Cocus nauticus fumam suam extemplo sustulit.
“Nunc, Iacobelle Hawkins,” affatur me constanti susurro, qui nunc demum audiri poterat, “mihi ausculta. A morte, quin, quod longe peius est, a cruciatu, vix dimidiam plancam abes. Futurum est uti hi me excutiant. Memineris tamen futurum esse, ut ego tibi per cuncta discrimina adfuturus sim. Id mihi in animo haud fuit, minime, usque eo dumtaxat quum tu tuam rem exposueras. Tantis iacturis in desperationem eram actus, ut insuper etiam caput patibulo periclitarer. At nunc perspicio te bonæ frugis esse. Sic itaque apud me loquor: adsta Iacobello, Ioannes, Iacobellus autem vicissim tibi adstabit. Tu illi es alea ultima, ac per omnes Cœlicolas, Ioannes, ille tuus est, Alter alteri innitamur, inquam mecum. Tu servabis suum testem, ille vero servabit tuum collum!”
Vage denique intelligere cœpi.
“Aisne cuncta esse perdita?” quæro ego.
“Utique, Hercle aio!” respondit ille. “Navis est perdita, collum est perditum — ad hoc enim summa redit. Quamprimum dispiciens in sinu, Iacobelle Hawkins, vidi navim disperiisse — equidem satis sum rupex, tamen statim óccidi. Quod autem ad istam attinet turbam, suumque concilium — nota tibi, cuncti sunt bardi et ignavi. Vitam tuam servabo — si ita fiat ut possim — a furore eorum. Sed mihi ausculta, Iacobelle — par tu pari reddes — servabis Ioannem Longum ab oscillando.”
Eram obstupidus; rem adeo præter spem a me postulare videbatur — ipse, veteranus pirata, primipilus in cunctis.
“Quidquid potero, faciam,” respondi.
“Est pactum!” clamat Ioannes Longus. “Effare modo audacter, Ædepol! Usque est spes mihi.”
His dictis ad torrem retro ambulavit, qui medio sarmento, frusto callæ innixus stabat, cuius ope fumam suam iterum accendit.
Reversus illinc, “Vide sis Iacobelle, ut me rite intelligas,” prosequitur sermonem; “ego enim caput in humeris gero; ita sane. Iam nunc in partibus sum Spectabilis. Nec ullus dubito quin tu illam navim alicubi in tuto habeas. Quí id molitus sis, ignoro, sed salvam esse scio. Suspicor nempe illos Hands et O’Brien fidem fefellisse. Nec ego illis unquam magnopere fisus sum. Memorem itaque te mei esse volo. Nullis te quaestionibus fatigabo, nec sinam ut alius quis id agat. Satis scio quando alea finita sit, ita vero; nec me præterit quis puer constans sit. A, una, tu, qui iuvenis es — tu et ego una, quanti boni fieri potuissemus auctores!”
His dictis e dolio aliquantulum brisæi in scyphum cassiterinum[1] elutriebat.
“Visne degustare, mi contubernalis?” quærit ex me, quum vero ego negassem, “mihi fulcimento opus est, turbellæ enim mihi imminent. Sed ad verbum turbellæ, curnam medicus ille, Iacobelle, mihi mappam tradidit?”
Vultus meus verum atque genuinum meum stuporem ita prodidit, ut quæstionibus insuper vix opus esset.
“Ita revera, sane ita fecit,” ait ipse. “Nec est ullum dubium, quin aliquid hic sublateat — certe aliquid, Iacobelle, — malum, aut bonum.
Hic alterum haustum brisai sumpsit, quassans magnum caput flavum, veluti qui pessima mala excipere parat.
Macula Nigra iterum.
Concilium piratarum per aliquod tempus duravit, quo finito, unus eorum iterum intravit casam, eadem repetita salutatione, quæ mihi quidem ironiam sapere videbatur, petivitque ut sibi torre uti liceret. Silver ei breviter concessit, quo facto, emissarius iste iterum recessit, nobis duobus in tenebris relictis.
“Mi Iacobelle,” fatur denique Silver, qui iam amicum se gerebat amicaque voce loquebatur, “auram exoriri persentisco.”
Interim ego ad proximum foramen iaculatorium me vertens, foras spectabam. Titiones magni ignis iam fere ad extrema fuerunt combusti, ac modo iam ultimis flammulis ardebant, nullo fere lumine diffuso, ut iam intelligerem, cur coniurati facula indigerent. Circiter ad dimidium itineris deorsum in declivi ad vallum stabant hi conglobati; unus lumen tenebat; alter genibus innitebatur eorum in medio, vidique eius in manu cultrum nudum variis coloribus fulgentem lumine faculæ. Cæteri omnes aliquantum proclinare videbantur, quasi observantes illius operationes unius. Tantum quod notare poteram illum, præter cultrum etiam librum tenere, et magnopere mirabar quemadmodum res tam incongrua in eorum possessionem incidere potuisset, quum ille de genibus in pedes consurgit, totusque globus adversum casam moveri occepit.
“Ecce iam adventant,” significo ego, illinc ad priorem locum meum revertens, quod indignum me iudicavi ut hi me observantem fuisse scirent.
“Ut veniant, puerule — ut veniant,” dictitabat Silver serene. “Unum iactum usque habeo in meo loculamento.”
Ianua pansa, quinque illi in unum globati stabant intus, unumque e suo numero prorsum trudebant. Ullo alio in statu rerum comicum videri poterat lentum eius progressum cernere, ad singulos gressus dubitabundus, sed dextram suam clausam ante se tenebat.
“Accede iuvence, inclamat eum Silver. “Non te comedam. Porrige sis, glebo, regulas rite novi, novi equidem; deputatis non officiam.”
Animo sic magis confirmatus, pirata audacius accessit, et ex manu sua aliquid in manum Silver porrigens, etiam pernicius ad suos sodales recessit.
Cocus marinus, quod ei datum erat, aspexit.
“Macula Nigra! Ita putavi,” subiunxit. “Undenam contigit tibi chartam comparare? At ecce! cerne modo; id non bene ominatur! Tu enim ausus es hoc e Bibliis excidere. Quisnam vecors excidit Biblia?”
“A, ecce!” ait Morgan — “ecce. Quidnam ego dixi? Nihil boni inde obveniet, dixi ego.”
“Iam nunc fere diremistis rem inter vos,” prosequitur Silver. “Ut mihi quidem videtur, quisque vestrum pendebit. Quisnam amens vestrum possidebat Biblia?”
“Dick is fuit,” fatetur unus.
“Dickne, revera? Tum licebit Dick ad preces recurrere,” respondit Silver. “Tum ipse portionem suæ fortunæ iam vidit, nempe Dick, nec dubitetis.”
Sed nunc longulus ille cum flavidis oculis se ingerit:
“Pone iam istum tuum sermonem, Ioannes Silver,” inquit. “Hæc caterva uti erat sui muneris, in pleno concilio, tibi maculam nigram decrevit; verte modo eam, uti muneris tui est, videque quid ibidem scriptum sit. Tunc loquaris, licet.”
“Gratias, Georgi,” refert cocus marinus. “Tute erga negotia semper alacrem præbuisti, regulasque memoria tenes, mi Georgi, ut libenter video. Ergo quid illud est? A, ‘Depositus’ — id, profecto, siccine? Scitule scriptum, sic, sane; quasi typis, iuro. Tuane manu, Georgi? Iam te veluti ducem huius catervæ factum video. Si navarchus proxime evadas nihil mirabor. Velis mihi interim illam faculam præbere, fuma hæc minus spirat.”
“Nihil agis,” fatur Georgius, “pone nugas, hanc catervam non amplius destitues. Tu per te ipsum homo es curiosus; sed harum rerum iam finis est, ac plane convenit ut de illo dolio in pedes degrediaris, et in suffragando adiuves.”
“At ego te regulas scire intellexi,” redarguit Silver contemptim. “Si tu minus scias, ego certe scio; proinde hic perseverabo — sumque usque tuus navarchus, quod memineritis — usque dum gravamina vestra proferatis, iisque respondeam; interim macula vestra nigra ne buccellatum quidem valet. Reliqua postea videbimus.”
“Quin nihil est,” suscipit Georgius, “quod verearis; probi enim nos cuncti sumus, saltem nos, profecto. Præ omnibus, tu totam istam expeditionem destituisti — hoc negando nimium audebis. Alterum, tu gratuito effecisti ut hostes ex his insidiis incolumes evaderent. Quidnam ii evadere voluerunt? Nescio; et tamen satis liquet quid effugere voluerint. Tertio, tu obstitisti quominus nos eos in itinere adoriremur. Iam tua consilia perspicimus, Ioannes Silver; tu prædæ inhias, et hæc est tua iniquitas. Ac, postremo, quartum hic est porro iste puer.”
“Nihilne plus?” tranquille quærit Silver.
“Etiam plus quam satis,” regerit Georgius.
“Propter tuos errores ac peccata nos omnes pendebimus, et quid aliud.”
“Esto; mihi ausculta, iam ego hisce quatuor gravaminibus respondebo; uni post alterum iis respondebo. Ego igitur destitui hanc expeditionem, siccine? Iam vero vobis, quid ego voluerim, sat notum. Id si factum esset, ut satis scitis, quisque nostrum ista nocte in ‘Hispaniola’ esset ut unquam fuimus, quisque esset vivus, salvus, sapida polenta satur, thesaurus autem, me Dius Fidius, in cavo navis, inquam, per Deos! Ecquis me frustravit? Ecquis me, navarcho usque legitimo, ad hæc coegit? Quisnam mihi nigram illam maculam, ipso die nostri in terram egressus præstitit et in hanc nos choream impulit? Est autem hæc chorea bellula — vobis prorsus congruo in ea saltationis — siquidem simillima est ex fune pendentis, in patibulario Londinensi; et hoc certum est. Et quisnam huius auctor est? Utique Anderson, Hands, atque tu ipse, Georgi Merry! Atque tu solus superstes es ex ea caterva ardelionum; atque tu is es bipedum insolentissime, qui supra me navarchus esse gestis — tu idem, qui nos frustraveras! Per Deorum fidem! hoc omnium fabularum apicem longe exsuperat.”
Brevi pausa a Silver hic interposita, licebat mihi ex vultu Georgii suorumque quondam sodalium, hæc verba Silver non fuisse in cassum prolata.
“Tantum quoad numerum primum,” suscipit iterum reus, sudorem de fronte tergens, quod tanta vi disputabat, ut casa nutaret. “Equidem iuro, vel vos alloqui me tædet. Etenim vos tam sensu, quam memoria caretis, et cuique ad divinandum permitto ubi matres vestræ fuerint, quæ vos sivissent iter maritimum tentare. Mare! Ingenui fortunæ! Ut mihi quidem videtur, opificio sartores vos estis.”
“Perge Ioannes,” excipit Morgan. “Fac verba et ad reliquos.”
“A, illi reliqui!” exclamat Ioannes. “Præclara illa turba est, nonne? Vosne aitis hanc expeditionem abortivam esse. Ita vivam! simodo intelligeretis quam abortiva illa sit, tum vobis illucesceret! Ad patibulum tam sumus prope, ut mihi et collum, si vel cogito de ista re, rigescat. Vidistis eos, fortasse quum æstu deorsum vecti, aliquis eos vobis indicavit nautarum, ut illi catenati pendebant, avibus circumvolitantibus. ‘Quisnam ille est?’ quærit unus. ‘Illene?’ “Hem, ille est Ioannes Silver. Bene eum novi,’ ait alter. Et audire licebit tibi tinnitum catenarum adversum alteram boiam[1] tuam progredienti. En, huc devenimus, iste est noster status, cuiusque filii matris nostrum, illius culpa, culpaque Hands, Anderson, aliorumque damnosorum vestrum stultorum. Si vero de puncto quarto quoque, item de puero scire cupitis, nec hoc vobis negabo. Annon est ipse obses? Num obsidem pessumdabimus? Non nos quidem; ipse enim ultimum nobis fieri poterit refugium, nec esset mirum. Occidere hunc puerum? non ego quidem, sodales! Numerus autem tertius? Esto, sane; ad ea multa possunt disputari. Fortasse vos parvi facitis quod medicus vere collegiatus vos quotidie visum venit — tu, Ioannes cum calvaria tua fracta — aut tu, Georgi Merry, quem vix senis ab hinc horis febris iactabat tertiana, cuius oculi etiam hoc momento, accurate ad horologium, etiamnum putaminis citrei instar flavi sunt? Nec fortasse scivisti nos consortem nacturos? Sic tamen est, eritque usque eo, quod non longe abest; tunc experiemur quis obsidem habere potissimum gavisurus sit, quum eo venitur. Quod vero ad numerum attinet secundum, quod nempe ego pactionem iniverim — ecquid? annon genibus ad me repsistis, non ego, vos eratis animo deiecti — quin et fame eratis absque me perituri — at hoc nauci est! spectate eo — id causæ est!”
His dictis chartam flavidam in constratum deiicit, quam ego illico agnovi — nec alia hæc erat quam illa charta flava, mappa insulæ nempe, cum tribus rubris crucibus, quam ego in fundo risci repereram navarchi, oleamine involutum. Cur vero medicus eam huic dedidisset, me omnino præterivit.
Si vero mihi ea res ænigma erat, conspectus mappæ seditiosis superstitibus res omnino incredibilis videbatur. Tamquam feles muri insiliverunt. Una manus eam ab altera excepit, unus eam alteri eripiendo; atque e maledictis boatuque, et e puerili risu existimasses eos non modo ipsum aurum palpare, sed plane in navi atque mari navigare.
“Sic prorsus,” ait unus, “is certe Flint est, I. F. tum corolla infra, offendixque laqueata, per similitudinem; hoc ei fuit solemne.”
“Perquam bellula,” notat Georgius. “At quí eo potiemur, quum et sine navi simus?”
Silver subito subsilit, unaque manu parieti innixus: “Monitum te esse volo, Georgi,” inclamat hunc, “Si vel alterum verbum tuæ proterviæ protuleris, te provocabo, tecumque confligam. Quí? Ecquí id scis? Mihi id dicere debebas — tu et cæteri, qui navim meam perdidistis, præsertim tute eo ingerente, scelerate! At vero non tu, tu non vales; tu ingenio comminiscendi ne blatta quidem es par. Civiliter fari vales, et faberis, Georgi Merry, nec dubites.”
“Æquum dicis,” probat senex Morgan.
“Æquumne? ita sane existimo,” clamat cocus marinus. “Tu perdidisti navim; ego thesaurum reperi! Uter nostrum alteri præstat? Nunc autem, per Herculem, me abdico! Eligite quem velitis vobis in navarchum; iam ego eius habui satis.”
“Silver!” vociferantur illi. “Barbecue in perpetuum! Barbecue in navarchum!”
“Hoc itaque estis animo, itane?” fatur cocus. “Georgi, ut opinor, alia tibi occasio exspectanda erit, mi amice, teque fortunatum putes quod vindictam non spiro ut alii. Id nunquam mei moris fuit. Nunc autem, sodales, quid de ista nigra macula? Nonne iam haud valet multum? Dick suam fortunam male tentavit, Bibliaque sua corrupit; nec quidquam plus.”
“Tamen, nonne, ad deosculandum, ut liber, valebit?” mussabat Dick, qui haud æquo videbatur ferre animo maledictum, quod ipse sibi consciverat.
“Biblia, particula excisa! contemptim regerit Silver. “Haudquaquam. Id non magis obligat quam libellus carminum.”
“Numquid ita?” interpellat Dick haud sine quodam gaudio. “Mihi tamen paret id quoque operæ pretium esse.”
“En, Iacobelle” — fatur Silver, “en tibi quamdam curiositatem,” quo dicto frustulum chartæ mihi iecit.
Sphæricula ea erat haud maior nummo coronario. Ab uno latere erat alba, quoniam fuit ex ultimo folio; ab altero continebat unum versiculum, vel duos, ex Apoclypsi — ista nempe verba, inter cætera, quæ animum acriter affecerunt: “Foris canes et venefici.”[2] Pagina impressa infecta erat cinere, qui iam abradi ac decidere, digitosque meos inficere cœpit; ab albo autem latere, eadem materia, verbum erat inscriptum,“ Depositus.” Hanc rem curiosam ipso hoc momento mecum habeo: sed scripturæ, præter levem scalpturiginem, cuiusmodi quis ungue incídere possit, aliud vestigium superest nullum.
Hic denique fuit finis rerum hac nocte gestarum. Mox post, sumpto in circuitum haustu potus, decubuimus, Georgio Merry, per extrinsecam Silver vindictam in excubitorem constituto, quem ipse mortem minatus est, si se infidum comprobasset.
Claudere oculos diu non poteram. Certum profecto est me ex cæde illius nautæ hoc postmeridiem, satis ad meditandum materiæ habuisse, tum ex ipso meo periculoso statu, præsertim autem e clare perspecta Silver machinatione — seditiosos una manu continendi, altera autem cuncta apta vel inepta adminicula prehendendi, quibus suam miseram vitam servare posset. Ipse interim placide dormiebat stertebatque; tamen cor meum eius causa dolebat, sceleratus ut erat, ob funesta pericula quibus circumdatus erat, atque turpissimum patibulum, quod illi imminebat.
↑ Integer locus Apocalypseos (xxii, 15) sic se habet: “Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.”
Fide Obstrictus.
Expergefactus sum — cuncti profecto expergefacti sumus, nam et ipsum excubitorem, qui dormiens tergo posti inciderat, se colligentem videre poteram, vocis claro sonitu, inde ab ora sylvæ ad nos perstrepentis:
“Trabarium, eho!” verba proclamantis. “Hic medicus est.”
Et is certe medicus fuit. Licet quidem vocem libenter audiverim, gaudium tamen sine amaritudine haud erat. Confusus enim memineram negatæ a me obedientiæ, violatæque disciplinæ facinora; et quum vidissem quo ea res me detulisset — quos nempe inter socios, qualiaque pericula — ipsi obviam fieri pudere me cœpit.
Necesse est eum ante lucem surrexisse, quod vix diluculum erat; atque quum ad speculatorium accurri, spectavi, vidi eum stantem, ut olim Silver, surarum tenus in vaporibus.
“Ecce te, medicum! Omnium maxime salvus sis!” inclamat eum Silver, alacer, indiciisque atque gloria boni animi radians intra momentum. “Utique prima luce, quoniam, uti dicitur, maturrima avis præda potitur. Georgi, mi fili, concita te paulisper, adiuvaque medicum ad latus navis superandum. Cuncti salvi, ægri tui et nos omnes valemus, sumusque læti.”
Sic verbigerebatur in vertice stans collis, gralla sub cubito, manu una lateri casæ applicita — prorsus Ioannes Silver ille antiquus, voce, moribus ac sermone.
“Etiam habemus hic aliquid,” pergit deinceps, de quo, quum sciveris, miraberis. Parvulum habemus hic peregrinum — hi! hi! Novus convictor ac diversor, ex omni numero vegetus, sanitas ipsa; dormit tamquam lapis, hac nocte iuxta Ioannem — prora ad proram eramus totam noctem.”
Dr. Livesey per hoc tempus transcenderat vallum, eratque prope cocum, licebatque mihi mutatam eius vocem percipere:
“Non Iacobellum?”
“Quin ipsum eum Iacobellum, semperque eundem,” respondet Silver.
Medicus constitit illico, tametsi verbum nullum protulit, nec nisi paullulo post ire perrexit.
“Itane revera?” tamen fatus est, “at officium præcedit, tum voluptas, ut tu, Silver ipse dicere poteras. Pertractemus prius tuos ægros.”
Momento post casam ingressus est, meque nutu severo animadverso, opus suum inter ægros aggressus est. Mihi quidem ipse nequaquam videbatur vereri, licet minime ignorabat vitam suam in medio horum infidorum dæmonum in summo discrimine versari; tamen celeriter processit ad suos ægros, acsi inter membra cuiusdam familiæ Anglicæ bene moratæ ageret. Fortasse sua se gerendi ratio animos horum affecit; sic enim isti se gerebant adversum eum, acsi nihil unquam evenisset — acsi ipse usque medicus esset navalis, ipsi autem fidæ manus ante malum.
“Bene tute habes, amice,” alloquitur unum, cum capite circumligato; “si tamen quis unquam mortis in umbra fuerit, is certe tu fuisti: calvaria tua ferro haud multo minus dura est. Tu autem, Georgi, quí vales? Tu colore certe es bellus; tuum iecur, mi homo, inversum est. Sumpsistine illam medicinam? Viri, sumpsitne ille suam medicinam?”
“Ita, vero, mi Here,” respondit Morgan, “pro certo scio.”
“Quia, ut videre licet,” inquit Dr. Livesey suavissimo quo par erat modo, “quum sim medicus seditiosorum, vel, ut me appellare malo, ut probum decet civem, medicus carceris, id maximi facio ut Regi Georgio (quem Dii servent), patibuloque quos possim servem.”
Scelionum alter alterum contuebatur, aculeum tamen dictorum silentes acceperunt.
“Dick non plane bene se habet, mi here,” fatur unus.
“Itane?” quærit medicus. “Huc accede, Dick, linguamque tuam exsere. Quin mirarer si se secus haberet; lingua eius par est ad perterrendos Francos. Altera febris.”
“Aha!” interpellat Morgan, “hoc ex violatis Bibliis manat.”
“Hoc manat, ut tu dicis, inde, quod dementissimi asini estis,” regerit medicus, “nec sapitis satis, nec scitis qui aer saluber sit, qui autem sit venenosus, nec quod solum sit siccum, quod vero pestifera palus. Ego autem maxime probabile censeo — quamvis hæc mera opinio sit — magnum vos omnes pretium soluturos, antequam ex hac febri eluctemini. Castra in palude! quis unquam? Silver, miror valde. Tu plerisque minus es demens, omnibus rebus comparatis, tamen ignarus es ipsorum valetudinis rudimentorum. Hæc quidem,” denique subiungit, postquam omnes in circuitu remediis paverat, quæ hi potius puerorum instar scholæ eleemosynariæ, quam sanguinolentorum latronum ac piratarum, vere ridicula humilitate sumpserant, “sufficiant in hodiernum diem. Nunc autem lubebit mihi cum illo puello colloqui, si tibi ita placet.”
Quibus dictis, nutu capitis me indicabat.
Georgius Merry circa ianuam stans ructabatur sputabatque præ aliquo medicamento; verum vel primo verbo propositi medici audito, se vertit, vultuque rubore perfuso clamavit; “Non!” addito maledicto.
Silver dolium pleno palpo percussit.
“Ta-ce-bis!” boat ille, vereque leonis rugientis aspectu speciem præ se ferebat. “Medice,” pergit dein voce consueta, “quum satis cognoscerem tuum erga istum puerum affectum, de ea re iam antea cogitavi. Nos omnes admodum grato in te sumus animo, et, ut vides, fiduciam in te collocamus, remediaque tua cannei instar deglutimus. Hinc existimo me modum reperisse, quo omnibus satisfiat. Hawkins, dabisne mihi fidem, veluti adolescens ingenuus — adolescens ingenuus enim es, quamquam imo loco natus — fidem, inquam, non te facturum ut effugias?”
Fidem petitam sine dubitatione dedi.
“Ergo, medice,” tum ait Silver, “velis modo e septo egredi, quum vero foris fueris, puerum adducam ab intrinseco, ac tum, ut puto, poteris cum eo trans vallorum interstitia sermocinari. Multum interim vale, mi Here, nostrumque omnium salutem Spectabili, atque Navarcho Smollet nuntia.”
Vix medicus casam reliquerat, tempestas indignationis atque vituperationis erupit, quam nihil nisi iratus sævusque vultus Silver refrænare poterat. Omnes in eum conversi, accusare eum cœperunt, velut qui separatis consiliis ac seiunctis eos luderet, sibique pacem cum hostibus propriam pangere meditaretur — se vero ab eo delusos, victimas complicesque deserere, suum interesse hostibus prodere tentaret; hoc est, de rebus iisdem ipsis, quarum ipse reus sine dubitatione fuit. Quæ quidem res tam propatula mihi videbatur, ut haud perspicerem quí eorum iram refelleret. At hic virilitate eorum duplum æquabat, memoria autem victoriæ eius, superiori nocte reportatæ, horum animum magno pondere degravabat. Hic eos convitiis omnigenis bardorum, bucconum, gurdorum, stultorum impetivit, denique ostendit illis colloquium cum medico necessarium fuisse, mappaque ante oculos eorum iactata quæsivit, utrum, eorum arbitrio fidem pactam ipso eo die frangendam esse expediret, quo thesaurum exploratum prodituri essent.
“Nequaquam, per Herculem!” vagit ipse, “nostrum erit fœdus rumpere, quum fuerit tempus opportunum, interea ludificabo medicum, etiamsi loco olei brisæo calcei eius mihi purgandi fuerint.”
Post hæc ignem eos accendere iussit, dein gralla sua claudicans casa excessit, manu altera humero meo imposita, eos male divisos relinquens, silentio eis iniecto magis sua suada quam convictione.
“Lente, puerule, lente,” affatur me. “Possent isti quolibet momento irruere si nos properantes viderent.”
Data itaque opera arenas ad eum locum ubi medicus stabat perambulavimus, eo extra vallum præstolante; simul autem atque intra loquendi propinquitatem perveneramus, Silver constitit.
“Istud quoque notabis tibi, medice,” ait Silver, “quod puer tibi enarrabit, ut eius vitam servaverim, quam ob rem etiam depositus sum, nec id dubites. Medice, quum quis naviculam suam tam strictim sub ventum egit quam ego — dato ultimo teruncio spiritús sui corporis in aleam, ut ego — fortasse, intercedere pro eo, non nimium iudicaveris. Memineris, te obsecro, modo non tantum vitam meam in trutina pensari, verum etiam vitam eius pueri insuper; noli igitur dubitare, medice, mei gratia bona interponere verba, item, gratia misericordiæ, largire mihi quantulumcunque speculæ vitæ.”
Silver prorsus alius fuit homo simul ac foris erat, tergumque illis verterat, qui in trabaria casa erant; genæ eius recidere videbantur, et vox eius tremebat, nec ullus unquam animus tam serius erat quam suus.
“At, Ioannes,” quærit medicus, Dr. Livesey, “tu certe non times?”
“Mi medice,” refert hic, “ignavus non sum, non ego, non adeo!” fatur digitorum edito crepitu. “Si essem, non faterer. Fateor tamen ingenue, cogitatione tamen patibuli contremisco. Verum tu vir es æquus atque iustus; te virum probiorem vidi nunquam. Nec tu oblivisceris boni quod fecerim, haud plus quam oblivisceris mali, id scio. Nunc secedam — vide sis — teque cum Iacobello solum relinquam. Nec hoc inter bona referre oblitus fueris, et hæc quidem longiuscula mensura est; sic puto.”
His dictis tantisper recessit ut extra auditum esset, ibique in truncum arboris iacentem resedit, sibilareque cœpit, subinde huc et illuc se versans in suo sessibulo, ut alias ego medicusque sibi sub oculis essemus, alias sui sceliones, huc et illuc in arenis errantes casam inter et ignem — quem nunc magna cura conabantur suscitare — dum alii e casa suillam, ientaculum parantes, proferebant.
“Ergo, Iacobelle,” affatur me medicus, “hic denique es. Ut sevisti, mi puerule, ita et metes. Dii sunt testes, nihil in corde meo me reperire, quare te vituperem; tantulum tamen dicam tibi, sit benigne aut secus dictum: dum Navarchus Smollett valebat te effugere ausum non esse; quum vero æger iacebat, nec obstare poterat, te effugisse, per Deum Herculem, facinus erat ignavum!”
Non negabo me hic flere cœpisse. “Mi medice,” respondi ei, “satius mihi parces, ego enim ipse me satis reprehendi; vita mea utique iam perdita est, etiamque essem plane mortuus, nisi Silver obstitisset; insuper, mihi crede, medice, scio mori — nec negaverim me id meruisse — unum tantum formido, torturam. Si me tortura subiecerint —”
“Iacobelle,” interpellat medicus, atque vocem eius satis mutatam esse sensi, “idgenus sermones minime patiar! Transili huc, ac tum una fugiemus.”
“Mi medice,” refero ego, “fidem dedi.”
“Scio, scio,” respondit ipse. “Factum id iam mutari nequit, Iacobelle. Onus id iam ego mihi suscipiam; holus aut bolus, causa aut culpa, mi puerule, ut tu hic relinquaris, ferre nequeo. Prosili! Unus tantum est subsultus, tum eris foris, cæterum, fugiemus una, tamquam dorcades.”
“Non faciam,” respondi, “tu satis scis id nec te, nec Spectabilem, neque Navarchum fore facturos, haud magis quam velim ego. Silver mihi confisus est; fide me obstrinxi; revertar ergo. Verum, medice mi, copiam finiendi mihi non fecisti. Si eo veniretur ut me torquerent, verbum effutire possem ubi navis esset; etenim navis est in mea potestate, partim bona fortuna, partim ex audendo; iacet autem ea in Septemtrionali influxu, in littore meridiano, parum intra summum æstum. Dimidio æstu ipsa eminebit, siccaque erit.”
“Navis! aisne tu?” stupens clamat medicus.
Tum cursim ei narravi meas res gestas, quas ipse tacitus exaudivit.
“Est genus quoddam fati in hoc,” notavit ipse narratione finita. “Quoque passu tu is es qui vitam nostram servas; ac tu credere poteris nos passuros ut tu tuam perdas. Haud æqua ea esset repensio, mi puerule. Tu enim nobis insidias patefecisti; tu nobis invenisti Ben Gunn — præclarissimum facinus, abs te unquam præstitum, aut præstandum sit, si vel nonaginta vivas annos. A, per Deorum fidem! sed quid ego de Ben Gunn loquar? Facinus hoc ipsum est in propria persona. Silver!” clamat medicus, “Silver! id consilii tibi dare cupio,” prosequitur medicus dum cocus propius accedebat: “noli in quærendo illo thesauro magnopere properare.”
“At, mi Here, ego quidem facio cuncta quæ possum,” respondit Silver, “verum id non est ex his. Deprecari tantum te possum, ut ad servandam meam, puerique vitam thesaurum illum requirere queam, nec de hoc dubites.”
“Esto, Silver,” suscipit medicus, “si sic res se habet, addam aliquid ulterius: cave procellas quum thesaurum repereris!”
“Mi Here!” refert Silver, “ut virum inter et virum, id et nimium et parum est. Quid persequaris, cur vallationem reliqueris, cur mihi eam mappam dederis, ego quidem nescio, nonne ita? et tamen mandata ac iussa tua veluti oculis clausis feci, sine etiam verbo spei! Hoc tamen, revera, nimium est. Si tua mihi consilia clare aperire nolis, fac me de hoc certiorem, et a gubernaculo confestim recedam.”
“Nihil agis,” respondit medicus cogitabundus; “fas mihi non est plus dicere, non enim meum est secretum, ut tu, Silver, facile perspicies; si esset, per fidem meam, id tibi enuntiare minime dubitarem. Quin et ulterius procedam, usque ad audendi limites, nam enim, si ultra id procederem, capillamentum meum navarchus vellicaturus esset, nisi admodum fallor! Ac primum quidem micam spei tibi concedo; si vero, Silver, ex hac mortifera vivi evaserimus tendicula, et ego et tu, intra limites periurii, tui causa omnia præstabo.”
Vultus Silver gaudio radiabat. “Certo scio, mi Here;” respondit, “te nihil plus mihi dicere posse, ne tum quidem si tu mater mea esses.”
“Itaque hæc est prima mea concessio,” subiungit medicus. “Altera est mica consilii: Puerum constanter ad latus tuum habeto; quum vero ope indigueris, clamato. Nunc vero secedam eam tibi quæsitum, quod quidem per se palam faciet, utrum aerem verberem. Iacobelle, vale.”
His dictis medicus inter vallos manum mihi tetendit, nutuque Silver salutans, celeri gradu in sylvam secessit.
Venatura Thesauri. Notoria Flint.
“Iacobelle,” me affatur Silver, quum soli eramus, “si ego vitam tuam servavi, tu servasti meam, nec ego id unquam obliviscar. Etiam uno cornu oculi animadverti medicum ad effugiendum te provocasse, id ipse vidi; sed et vidi te id facturum negasse, et hoc palam, ut et audiri posset. Iacobelle, hoc tibi in accepta referetur. Hæc est prima scintilla spei, ex quo assultus nos fefellit, et eam tibi debeo. Nunc vero, Iacobelle, istam thesauri venaturam aggressuri sumus, et hoc quidem mandato obsigillato, quod quidem ego non amo, tamen oportebit nos una hærere, quasi tergum tergo, quo colla nostra a patibulo, etiam fato fortunaque adversantibus, servabimus.”
Eodem tempore unus e caterva ab igne significabat ientaculum esse paratum, unde nos paullo post in arena discumbentes, buccellatis suillaque nos pascentes divertebamus. Hi tantum excitaverunt ignem, ut bovi assando sufficeret, unde tantus calor emanabat, ut sub vento tantum, et hoc non sine cautela appropinquari posset. Eodem prodigo animo ter tantum coxerunt, quantum absumere possemus, quorum unus, iam satur, reliquias, inani risu igni iniecit, unde flammæ, insolito hoc fomento suscitatæ in sublime eiaculabantur. Ego quidem nunquam in omni vita mea vidi homines crastini diei tam improvidos, qui in dies viverent, quod haud aliter eorum vitæ rationem describere queam. Quid autem dicam de pessumdato cibo, ac de dormientibus excubitoribus? qui quidem assultus facere satis audebant, ibique rem finire, satis tamen clare perspexi quam ii pro diuturna vita castrensi inepti essent.
Quin ne Silver quidem esitans, cum Navarcho Flint in humero, eorum disperdendi incuriam vel verbo quidem reprehendendam putavit. Hoc autem eo magis demirabar, quod eum nunquam tanta vafritie, quam modo, se gessisse cognoveram.
“Euge, sodales,” fatur denique, “fortunatum est vos habere Barbecue, qui provideat vobis isthoc capite. Iam habeo quod obtinere satagebam. Utique illi habent navim. Ubinam habeant, necdum scio; simul tamen atque in thesaurum incidemus, discurrendum nobis erit ut reperiamus. Ac tum, sodales, nos, quorum in potestate linter fuerit, illis præstabimus.”
Sic pergebat sermocinari, dum bucca eius fervido tumebat larido; sic eorum spem ac fiduciam restauravit, atque, plus quam suspicor, suam quoque suffulsit.
“Quod ad obsidem attinet,” pergit ipse, “hoc erat suum ultimum colloquium, ut puto cum iis, quos ipse tantopere amat. Novis sum potitus, quæ ei in acceptis habeo; at hæc præterita ac finita iam sunt. Iam eum, quum in venaturam thesauri prodiverimus, nobis adiungam, continere enim eum volumus, tamquam aurum eiusdem ponderis, ac, mementote, siquo casu eveniat, interim vero, semel thesauro navique potiti, de Hero Hawkins verbis disseremus, dabimusque ei partem sibi obtingentem, sine dubio, ob tantam suam in nos voluntatem.”
Nec proinde erat mirum, si hi iam erecto erant animo. Contra, ego spiritu eram deiectissimo. Etenim si sua consilia modo explicita, prospero cederent exitu, haud erat dubitandum quin ea, iam bis proditor, etiam exsecutioni daturus esset. Ipse enim altero pede ab alterutris partibus stabat, nec ullo modo dubitandum erat, quin opes ac libertatem cum piratis eum longe potiores habiturum, quam nuda vita patibulum evadere, quo plus a nostris partibus ei sperandum haud erat.
Quin, etiamsi res ita evenirent, ut a Doctore Livesey adactus, fidem servare cogeretur, quantum etiam tum periculum nobis impendebat! Quod, et quam luctuosum illud foret momentum temporis quum suspiciones suorum in certitudinem mutarentur, nobisque pro vita decertandum esset — ipse mutius, ego vero puer — contra quinque fortes agilesque nautas!
Adde his geminam sollicitudinem, ænigma, quod agendi rationi meorum amicorum usque impendebat; quod vallationem deseruerint inexplicabili mihi modo; quod mappam dediderint tam incomprehensibili modo; aut, quod etiam minus intelligi possit, monitum medici ad Silver, “Cave tibi procellas, quum id repereris,” facile perspicies, quam exiguum gustum ad ientaculum attulerim, quamque turbato corde pone captores meos ad quærendum thesaurum itare cœperim.
Nos quidem aspectum curiosum præbebamus, siquis ad videndos nos adfuisset; omnes induti sordidis nautarum vestibus, cunctique præter me ad summum armati. Silver duo sclopeta sibi appensa gerebat, alterum a fronte, a tergo alterum — præter capidem gravem a lumbis pendentem, præterque sclopella in utroque sacculo tunicæ suæ cum quadrata lacinia. Ut nihil sibi a curioso aspectu deesset, Navarchus Flint in humero suo insidens, loquela nautica varia vocula effutiebat. Mihi circum lumbos funiculus erat circumplexus, cocumque marinum obsequens comitabar, qui extremum funiculum manu tenebat, iam manu soluta, iam mordicus validis dentibus comprehensum. Speciem certe præ me ferebam ursi saltatorii.
Cæteri variis modis erant aggraviti; aliqui dolabras palasque gestabant — quod hæc ferramenta, ut præ cunctis aliis rebus necessaria, iam ab initio de “Hispaniola” secum tulerunt — alii suilla, pane brisæoque in prandium erant onerati. Omnis apparatus, ut animadverti, e nostris suppetiis derivabantur, et hinc veritatem dictorum Silver priori nocte facile perspexi. Nisi enim cum medico pactum pepigisset, ipse suique, nave derelicti, coacti fuissent sola aqua, et ex venatu vitam suam tueri. Aqua iis haud satis sapivisset; rari nautæ venatu multum possunt; atque insuper, si penuria laborarent annonæ, pulverum usu parci fuissent.
Sic itaque instructi itineri nos dedimus — etiam helluo cum calvaria fracta, qui certe se in umbra continere debebat — ac palantes alter pone alterum, deorsum ad littus, ubi duo lenunculi nobis erant parati, qui et ipsi vestigia ferebant dementiæ ebriæ piratarum, alter sessibulo fracto, uterque autem in statu imparato, et inexhausto. Uterque nobiscum erat vehendus causa securitatis; et sic bifariam partiti, ex pulvinario nos itineri dedimus.
Ingressis iter sermo nobis incidit de mappa. Crux rubra, utique, ad ducendum nos nimia erat, regulæ autem directionum in tergo, uti audies, ambiguitatis non erant vacuæ. Hæ enim, uti lector forte meminerit, hunc in modum erant:
“Celsa arbor, humerus Spy-glass, una linea ad S. S. S. cum O.
“Insula Sceleti O. cum M. O. atque O.
“Decem pedes.”
Celsa igitur arbor indicium præcipuum erat. Iam prorsus ante nos pulvinarium edita planitie ducentos aut tercentos pedes alta continebatur, cui e septemtrione attigua erat declivitas humeri Spy-glass, quæ inde ad meridiem iterum assurgebat in asperam ac præruptam altitudinem, quæ Mizzenmast Hill audiebat. Superficies editæ planitiei passim pinetis densioribus tegebatur variæ altitudinis. Hic et illic una alterave diverse speciei in quadraginta aut quinquaginta pedes super alias pinus assurgebat; at quæ ex his esset illa “celsa arbor” Navarchi Flint, haud aliunde quam in ipso loco, atque ex indiciis acus magneticæ dirimi poterat.
Attamen, quamvis sic res esset, quisque lenunculos insidentium sibi placentes singulas discernebat, antequam plus dimidii itineris emensi essemus, nec nisi Ioannes Longus micabat humeris, ad exspectandum eos admonens dum pervenissent.
Nos interim lente remigabamus, ne brachia intempestive defatigaremus, secundum præcepta Silver; ac post satis diuturnam navigationem, in ostiis secundi fluvii egressi simus — eius nempe, qui e sylvestri declivitate Spy-glass emanabat. Illinc ad laevum diversi, acclivitatem ad editam planitiem vergentem ascendere cœpimus.
Primum quidem grave ac palustre solum, ulvis, cæterisque plantis uvidæ terræ propriis haud parum impediebamur; verum collis sensim esse magis arduus ac silicosus cœpit. Ea profecto amœnissima pars insulæ erat, quam modo appropinquabamus. Genus genistæ graveolens, plurimique dumi ac frutices floridæ fere loco herbarum hic vegebant. Densa viridium myristicorum passim interspersa pinuum rubrarum truncis atque umbris virebant; illa cum his sua quæque aromata miscebant. Præterea et aer erat salubris et vivificus, quod sole ardente, ad reficiendos nervos nostros, miro modo sensus affecit.
Socii nostri se disperserunt in formam flabelli redacti, cursantes huc et illuc atque clamitantes. Circa medium, satisque a cæteris remoti, Silver et ego sequebamur — ego compescitus funiculo, ipse autem glaream flavam ac labidam gravi halitu sulcabat. Quin, subinde consultum duxi manum ei præbere, alioquin gressus eum fefellissent, ac resupinus de acclivi præceps cecidisset.
Hunc in modum circiter dimidium milliarii progrediebamur, atque iam oram editæ planitiei prope attigeramus, quum unus e primis ad lævum, eiulare quasi ex terrore, cœpit. Eiulatus post eiulatum ab eo profectus exaudiebatur, quum reliqui adversus eum concurrere cœperunt.
“Credibile non est,” ait senex Morgan, nos a recto prætercurrens, dicebat, “eum invenisse thesaurum, hic enim plane in ista summitate est.”
Sic profecto, ut et nos reperimus quum ad locum perveneramus; id aliquid omnino diversi erat. Ad radices cuiusdam peraltæ pinus, virentibus vineis intectus, quæ minora etiam ossa sustulerant, sceletus ibi iacebat humanus, iuxta autem indumenta dispersa in solo. Ut memini, primo obtutu corda omnium horror incessit.
“Nauta autem is fuit,” fatur Georgius Merry, qui cæteris audacior, propius accessit, centonesque accuratius inspexit. “Pannus dumtaxat marinus probus certe est.”
“Ita, sane,” interfatur Silver, “satis probabile; me iudice, certe hic episcopum non quæreres. At qui modus hic est ossium iacentium. Naturæ repugnat.”
Revera, secundo obtutu fingi non poterat cadaver in naturali situ esse suo. Tamen, si demas aliquam turbationem (opus fortasse avium eo vescentium, aut lente crescentium hederarum, quæ paulatim cadaver involverant), cadaver prorsus recte iacebat — pedes in unam porrecti plagam, manus vero supra caput, more urinatoris sublatæ, in contrariam partem.
“Mihi vero,” fatur nunc Silver, “casu venit in mentem, cæteroquin haud ita sagacem, certa quædam notio. Ecce acum magneticam; illud est summum culmen Insulæ Sceleti, quod dentis instar eminet. Velis modo situm collimando metiri linea, ab his ossibus ducta.”
Factum est. Cadaver recta adversum insulam iacebat, acus autem indicabat Ortum, Meridiano Ortum cum Ortu.
“Ita putavi,” refert cocus. “Indiciolum hoc est. Illic supra nostra linea est adversum Stellam Polarem, illinc ad lætificos centusses. At, Hercle, nonne defrigesco cogitatione de Flint! Hic unus est ex suis iocis, nec dubitetis. Ipse atque hi sui sex soli hic fuerunt; ipse singulos ad unum interfecit, atque hunc unum eorum huc vectavit, eoque ad acum magneticam disposito, ut indicio usus est; ut Dii meliora! Longa hæc sunt ossa, crines autem fuerunt flavi. A, is Allardyce videretur esse. Tune, Thomas Morgan, meministi Allardyce?”
“Quidni? sane memini,” respondit Morgan, “memini eum; is enim pecuniam mihi debebat, insuper etiam cultrum meum in siccum secum detulit.”
“Si iam cultros memoremus,” alter subiungit, “curnam suum circa hic iacentem reperimus? Flint non ex iis erat, qui sacculos nautarum everteret, aves autem, pro certo scio, eum intactum relinquerent.”
“Sic me Dius Fidius, ut hoc verum est!” clamat Silver.
“Nulla omnino res hic relicta est, fatur Merry, usque palpitans inter ossa, “ne vel teruncius quidem, ne vel pyxis quidem nicotianæ. Id mihi naturæ haud congruum paret.”
“Non, Pol, ne mihi quidem,” assentitur Silver; “nec naturæ consentaneum est, nec decet, ut tu mones. At vero, per Orcum, sodales, si Flint in vivis esset, locus hic tam mihi, quam vobis perquam caleret. Illi erant sex, et nos sumus sex, nunc vero nihil nisi ossa illi sunt.”
“Vidi eum mortuum, his ipsis luminibus meis,” inquit Morgan. “Billy mihi verba dedit. Iacebat autem ille libellis super palpebras.”
“Mortuusque? — ecquid? utique mortuus, ivitque deorsum,” aiebat ille cum ligamine; atque si unquam contigerit spiritum incidere, is Navarchus Flint esset. Eheu, homunculum misellum! sed male mortuus est, iste nempe Flint!”
“Ita certe fecit,” alter subiungit; “modo sævire solebat, modo pro canneo clamare, modo cantillare, “Quindeni viri,” erat eius sola cantilena, sodales; et verum etiam dico, nam ex eo die cantilenam eam nunquam amplius libenter audivi. Perquam tunc erat calidum, fenestra patebat, et inde antiquam eam cantilenam audiebam profluere, perclare — dum umbra mortis homini iam imminebat.”
“Siste, siste,” interpellat Silver, “parce his loquelis. Ipse iam mortuus est, nec amplius incedit, quantum sciam; saltem certe non interdiu, et hoc pro certo scias. Cura perdidit felem. Nunc autem fac adversum aureos eamus.”
Denique iter profecto ingressi sumus; eo licet sol ardebat, æstuque diei piratis incumbente, iam non palantes clamorosique per sylvam vehebantur, sed bini itabant, spirituque represso. Animis eorum terror archipiratæ mortui insederat.
Venatus Thesauri: Vox inter Arbores.
Partim quod animi horum necdum se ex accepta depressione luctuosa receperant, partim ut Ioanni Silver ægrotisque copia quietis daretur, quamprimum oram ascensus attigerant, omnes consederunt.
Elata planities adversus occiduum inclinabat, et e loco, ubi morabamur, ad utramque manum prospectum præbebat latissimum. E regione nobis, supra vertices arborum, sub oculis nobis erat Promontorium Sylvestre, undis incinctum; ultra non solum despeximus in pulvinarium Insulamque Sceleti, sed vidimus — ultra ipsam linguam, orientalesque soli depressiones longe patens apertumque mare ad orientem. Nobis rectá impendebat Spy-glass, passim variegatus singulis pinibus, alias autem præcipitiis opacus. Nullus prorsus audiebatur sonus, præter murmur longinquorum fluctuum undique surgens, atque strepitus innumerorum e dumetis insectorum. Nullum vivum, nullum velum in mari; immensitas ipsius prospectus augebat sensum solitudinis.
Silver, ut illic sedebat, acu sua magnetica situm æstimabat probabilem.
“Tres hic sunt ‘celsæ arbores,’” inquibat, “circiter recta linea ab Insula Sceleti. ‘Humerum Spy-glass’ puto inferiorem illum locum indicare. Ludus modo puerilis erit rem illam invenire. Pæne vellem prius prandere.”
“Equidem haud sum tam avidus,” mutiebat Morgan. “Flint mecum volvens eum fuisse puto — eum puto me sic enervasse, ac mihi os oblevisse.”[1]
“Atqui, mi fili,” refert Silver, “grates Diis habeto quod is non in vivis est.”
“Turpis ille diabolus fuit,” clamat alter pirata cum horrore; “quin et vultu cæruleo insuper!”
“Talem eum canneus reddidit,” subiungit Merry.
“Caruleusne? sic et ego existimo, cæruleum eum fuisse. Probum est verbum.”
Inde ex quo sceletum repererant, submissius continuo sermocinabantur in eum ordinem cogitationum illapsi, ac modo pæne susurro colloquebantur, ita ut sonus sermonum suorum silentium sylva vix turbarent. Protinus ex ipso meditullio arborum, rectá ante nos, vox tenuis, sublata ac tremula insonuit in notissimam melodiam verbaque:
“Quindeni viri super cistam mortui –
Io-ho-ho, lagenaque cannei!”
Nunquam ego vidi homines tanto terrore perculsos, quam hi erant piratæ. Color ex sex vultibus dissipatus est, quasi e cœlo ictis; aliqui in pedes consiliverunt; alteri alteros unguibus petiverunt; Morgan humi se contraxit.
“Flint is est, —!” clamat Merry.
Canticum interim tam subito cessavit quam incepit — diffractum fortasse diceres, medio quodam numero, acsi quis palmo os canentis occlusisset. Quandoquidem vox e longinquo, per clarum aerem inter comas arborum penetraverat, mihi quidem suave ac dulce sonabat; eo magis curiosus mihi videbatur eius in sodales meos effectus.
“Euge,” fatur denique Silver, non sine magno conatu cogens verba per livida sua labia, “id minime convenit. Assurgite ad procedendum. Initium hoc male ominatum est, etsi vocem nomine appellare nequeam, tamen ea ab aliquo se diversante proficiscitur — ab aliquo qui caro et sanguis est, nec dubium.”
Facultas audendi dum loquebatur sibi rediit simul cum quodam vultus colore. Iam et sui cœperant ei aures præbere, ac sensim etiam ad se rediverant, quum eadem vox iterum erupit — nunc tamen iam non cantilans, sed quasi querule lamentans ac submisse e longinquo, quam vocem cava Spy-glass etiam languidius reverberabant.
“Darby M’Graw,” vox gemebat — sic enim vox disertissime reddi potest — “Darby M’Graw! Darby M’Graw!” iterum iterumque: dein paullo exsurgens, atque maledicto, quod repetere non lubet; “Supporta canneum, Darby!”
Piratæ hæserunt, acsi pedes eorum radices egissent, oculi e capitibus prominebant. Longe post quam vox cessavit, hi luminibus terram contuebantur.
“Id rem iam præter dubium decernit!” suspirat unus. “Eamus!”
“Hæc eadem erant ultima sua verba,” gemebat Morgan; “ultima verba citra sepulcrum.”
Dick sua Biblia prompsit, preces exinde recitabat. Is enim mediocriter institutus erat, antequam se mari commisisset, et in societatem pravam incidit.
Silver necdum erat subactus. Dentes eius in ore concuti audivi; se tamen necdum dedidit.
“Nemo quisquam in hacce insula nomen Darby unquam audivit,” mutiebat ipse, “præter nos, qui modo hic sumus, prorsus nemo.” Ac tum magno conatu subiunxit: “Socii nautæ,” inquit, “ego gratia illius rei potiundæ hic sum, nec ego a quoquam frustrabor, sive homine, sive diabolo. Flint ego nunquam timebam vivum, ac modo, per Deorum fidem, comminus eum excipiam mortuum. Septingenta librarum argenti millia iacent hic vix ad quadrantem milliarii longe a nobis. Quandonam quispiam ingenuorum fortunæ tergum vertit totidem centussibus, timore temulenti senis nautæ, cum bucca cærulea — et huius quidem mortui?”
Nullum tamen indicium recuperatæ fortitudinis ex parte suorum apparebat; quin potius terror gliscere augerique videbatur e verborum suorum irreverentia.
“Tempera tibi Ioannes,” fatur Merry. “Adversari manibus noli.”
Reliqui etiam plus conterriti erant, quam quod respondere auderent. Cuncti iam diffugissent, si ausi essent, pavor eos continuit, et in societate Ioannis, quasi audacia eius sibi prodesset. Ipse, ex sua parte, propriam formidinem satis apte debellavit.
“Aisne tu manes? Ita, fortasse,” ait ille. “Est tamen hic aliquid mihi minus clarum. Echo audiebatur. Nemo equidem unquam vidit manes cum umbra; ergo scire velim, quid ipse sibi cum echo comite velit. Hoc naturæ certe congruum non est.”
Ratiocinatio hæc mihi quidem satis imbecillis videbatur. At nemo quisquam dixerit quid potissimum afficere possit superstitiosum, nec proinde satis mirari poteram quum viderem Georgium Merry magnopere levatum esse.
“Ita sane hoc est,” refert ille. “Nec dubium quin tu inter humeros caput probum geras. Iam de navi sodales! Caterva hæc in deviis est, certo opinor. Equidem casu de hac re cogitavi, vox Flint similis erat, vobis hoc concedo, at nunc, iam omnibus perpensis, tamen manifeste absimilis fuit. Alterius cuiuslibet voci erat similior — similior potius —”
“Per Herculem, Ben Gunn!” boat Silver.
“Ita vero, is hic fuit,” exclamat Morgan, in genua consurgens. “Ben Gunn is fuit!”
“Verum, nonne, id parum refert nunc? quærit Dick. Ben Gunn corpore haud plus hic præsto est quam Flint.”
Veteriores tamen verba eius cum contemptu exceperunt.
“Enimvero Ben Gunn nemo curat,” suscipit Merry; “vivum aut mortuum nemo eum in ullo pretio habet.”
Mirum relatu est, quam subito hi ad se rediverint, quamque cito etiam naturalis color in eorum vultus reverterit. Mox sermocinari inter se cœperunt alternis auscultandi intervallis; nec multo post, quum nullum sonum audirent, ferramentis in humeros sublatis, iterum se itineri dederunt, Merry cum acu magnetica Ioannis Silver antecedens, ut eos recto tramite contineret. Effatum eius verum erat: vivum aut mortuum Ben Gunn nemo ullo in pretio habebat.
Solus Dick usque sua Biblia tenebat, itansque circa se speculabatur obtutu timidi; nemo tamen illi compatiebatur, quin Silver eum etiam iocis lacessebat, ut æquo cautiorem.
“Nonne te monui?” affatur eum. “Monui te, inquam, Biblia tua te mutilavisse et corrupisse. Si itaque id, in quod iuretur non valet, quid existimas, quanti id a spiritu fieret? Sane nihili!” Hic dictis robustis suis digitis crepitabat, ac paulisper grallæ innixus remorabatur.
At Dick nulli solatio cessit; ac mihi quidem paullo post clare constare cœpit iuvenem ægrotare incipere; febris enim, quam Doctor Livesey prædixerat, æstu, virium exhaustione, impetu superiorum eventuum, magis ac magis ingravescere cœpit.
Ambulatio in hac planitie edita patula et amœna erat; via nostra paullulum etiam declivis erat, etenim, ut supra memoravi, planities edita ad occiduum parumper declivis erat. Pinus hic iam sparsæ erant, altæ æque atque humiles; arboreta myristicorum atque azalearum plagis latioribus divisa erant, quæ spatia ardore solis erant exusta. Quandoquidem iter nostrum ad caurum direxeramus per transversam insulam, ex una parte propius accessimus ad humeros Spy-glass, ex altera prospectus noster adversum sinum occiduum continuo magis pandebatur, in quo ego quondam in carabo volvebar et agitabar.
Primam arborem celsam iam attigimus, sed ea indicio acus magneticæ, erronea erat. Idem valebat de altera. Tertia e dumeto circa prope ducentos pedes eminebat; gigantem eam vegetationis dixeris cum rubente trunco, qui sua amplitudine casam prope æquabat, tamque ampla umbra in circuitu, ut sub ea centuria militum se exercitare posset. Statura eius longe conspicua erat in mari et ad ortum et ad occasum, atque in mappa indicio navigationi inseri poterat.
Verumtamen non adeo magnitudo eius sodalibus meis se commendaverat, quam potius cognitio, quod septingenta millia librarum aureorum alicubi sub eius late pansa umbra erant defossa. Memoria pecuniæ, ut propius accedebant, priorem suum terrorem omnino absorpsit. Oculi eorum intra capita ardebant; gressus sui celeriores ac leviores fiebant; totus eorum animus spe eius fortunæ devinctus erat, atque excessus voluptatesque omnimodæ totius suæ vitæ secuturæ, quemque eorum exspectantes illic latebant.
Silver gralla fultus claudicabat grunniens, naribus patulis ac tremulis; furiosi instar maledicebat, si quo casu musca in æstuantem resplendentemque vultum insedit; funem, quo me deligatum tenebat, subinde sæve vellicabat, oculosque suos quandoque obtutu mortifero in me convertit. Ipse certe nullus conabatur cogitationes celare suas, et ego, profecto, tamquam e libro, facile legebam. Auro tam proximus cuncta prorsus oblivioni tradebat; suum promissum, monitumque medici, iam res erant præteritæ; nec ego dubitare quibam quin ipse speraret se iam thesauro potiri posse; “Hispaniolam” se exquisiturum, reperturum, noctuque conscensurum, cunctos bonos in insula iugulaturum, seque flagitiis ac divitiis cumulatum, ex insula soluturum.
Perculsus his terroribus, iter cum venatoribus thesauri pari passu sustinere vix quibam. Semel iterumque concidi; tum id fieri solebat ut Silver funiculum sæve soleret vellicare, meque mortiferis intueretur aspectibus. Dick, qui interim relictus pone nos itabat, agmenque claudebat, secum ipso loquebatur partim precatus, partim maledicens, ut febris sua augebatur. Ad ærumnam meam etiam hoc accedebat, coronidem autem imponebat recordatio tragœdiæ, quæ olim in ea planitie elata agebatur, quum impius ille pirata vultu cærulo — is nempe, qui Savannæ, pro ampliori potu clamitans interiit — illic sex suos criminum socios propria manu trucidasset. Nemus hoc, quod nunc tam erat tranquillum, necessario vagitibus resonabat, ut mecum cogitabam; quin etiam cum cogitatione eiulatus ipsos mihi audire videbar.
Nunc iam ad extremas oras dumeti attigimus.
“Evoé, sodales, cuncti uná!” vagiebat Merry, ac primi se in cursum dederunt.
At subito, vix denis ulnis illinc, vidimus eos consistere. Clamor submissus audiebatur. Silver acceleravit gressus, extrema sua gralla, tamquam obsessus fodicans, ac iam proximo momento et ego, et ipse substitimus.
Ante nos hiabat cavum amplius, non perrecens, latera enim iam conciderant, atque a fundo iam herbæ cœperant germinare. In eo manubrium fractum dolabræ iacebat, partesque fractæ cistarum ex tabulis dispersæ videbantur. In una harum tabularum stigma inustum vidi, “Walrus” — nomen navis Flint.
Iam clare constabant omnia. Latebra inventa et compilata est — septuaginta millia librarum evanuerunt!
↑ Os oblinere, sublinere, comicorum est, valetque idem ac decipere, defraudare, aliquem ludere, fallere:
Casus Reguli.
Nunquam in terrarum orbe tanta eversio contigit. Quisque horum sex, acsi ictus fuisset, parebat. Plaga, quoad Silver, fere illico cessavit. Etenim cuncta eius mentis cogitata ad summum semper erant intenta, tamquam cursoris equi, adversum eam pecuniam; momento temporis ipse plane occidit;[1] attamen haud confessus, sibi confestim temperavit, ac proposita sua, antequam cæteris conscientia frustrationis illuxisset, mutavit.
“Iacobelle,” mihi susurravit, “sume hoc, maneque firmus in casibus fortunæ.”
His verbis mihi sclopellum tradidit geminatum.
Simul etiam incepit iter ad septemtrionem prosequi, atque paucis gressibus scrobem inter nos duos et cæteros quinque reliquit. Tum me contuitus est nutu addito, quasi dixerit: “En effugium angustum,” ut et ipse autumabam. Contuitus suus iam erat amicus; ego vero tam graviter ferebam has mutationes consiliorum tam crebras, ut illi susurrarem: “Ergo iam iterum partes mutavisti?”
Nullum ei tempus vacabat ad respondendum. Piratarum unus post alterum in cavum desiliebant cum clamoribus et maledictis, ac digitis fodicare cœperunt, tabulis disiectis. Morgan reperit unum aureum. Hunc ille manu sustollit cum cataracta imprecationum ac maledictorum. Fuit autem hic nummus duarum ginearum, qui pro momento inter eos circumferebatur.
“En duas gineas!” balabat Merry, minaciter obtendens Ioanni Silver. “En tua septingenta millia librarum, nonne! Tu præclarus ille es vilipactor, nonne? Tu ille es, quem nihil unquam fefellit, vaferrime glebo!”
“Fodicate modo iuvenculi,” ait Silver collectissima impudentia; “reperietis bunia,[2] nec ego id mirarer.”
“Buniane, ais tu?” repetit Merry cum vagitu. “Sodales, auditisne istud? Ego vero aio vobis, illum ibi stantem probe scivisse hæc inde ab initio. Intuere modo vultum eius, videbitisque hæc ibi descripta.”
“A, Merry,” notat Silver, “iterumne navarchiam petis? Tu certe alta appetis.”
Modo tamen omnes ad unum partes Merry tuebantur. Denique omnes cœperunt e cavo proserpere, candenti ira retrospectantes. Unum interim animadverti, quod nobis arridebat: cuncti ex adverso latere Silver ex cavo excesserunt.
Sic itaque stabamus, duo ex uno latere, quinque ex altero, cum cavo inter nos, nec quisquam ita incaluit, ut impetum primus intentaret. Silver minime se movit; ipse illos observabat erectus, cum sua gralla; tamque sedatum se præbebat, quam unquam eum videram.
Tandem Merry existimabat oratiunculam usui futuram.
“Sodales,” fatur, “duo nonnisi eorum illic sunt; unus eorum senex ille mancus est, qui nos omnes huc devexerat per errorum ambages; alter autem ille catulus, cuius cor eruere cupio. Nunc itaque, sodales —”
Simul manum tollebat, vocemque levabat, impetum sine dubio parans. At eodem ictu oculi, puff! puff! — tres ictus sclopetorum resonabant e dumeto. Merry præceps in fossam decidit; ille cum ligatura, turbinis instar versabatur, ac per totam suam longitudinem iuxta priorem labitur mortuus, usque palpitans; reliqui autem tres, quantum pedes eos ferre poterant, diffugerunt.
Ioannes Longus dicto citius gemino sclopello iaculatus in luctantem Merry edidit; atque ut moribundus oculos in eum ultimo nisu sublevavit, hic, hic, “Georgi,” inquit, “tuum negotium me diremisse existimo.”
Eodem puncto temporis medicus, Gray, atque Ben Gunn nobis se iunxerunt, usque fumantibus sclopetis e myristicis egressi.
“Prorsum!” clamat medicus. “Citato gressu, iuvenci. Præpediamus eos ante nauculas.”
Itaque celeri gressu nos itineri dedimus, pectore tenus inter dumos luctantes.
Haud est cur moneam Silver nobis sedulo se iunxisse. Conatui eius, ut ope suæ grallæ arbusta ac frutices persultabat, ut nervi ac musculi membrorum eius pæne rumpi viderentur, homo integer haud æqualis esset quod et medicus confirmabat. Ut res tum erant, ipse circiter tricenis ulnis nobis posterior erat, ac prope ad suffocandum, quum marginem descensus attigimus.
“Medice, eò aspice!” appellat denique medicum, “nihil properandum!”
Ita prorsus, nulla erat causa properandi. Loco aliquo apertiori plani editi conspiciebamus superstites usque ea quá cœperant currentes, rectá adversum Mizzenmast Hill. Nos iam præverteramus eos a naviculis; quapropter nos quatuor consedimus ad capiendam quietem, dum Ioannes Longus vultum tergitans, per otium nos subsequebatur.
“Gratias tibi ex corde habeo, medice,” ait tandem. “Tu quidem, ut opinor, tempori advenisti angustissimo et mihi et Hawkins. Itaque is tu es, Ben Gunn!” subiungit. “Tu certe præclarus quis es.”
“Sum Ben Gunn, is ego sum,” respondit eremicola, torvis motibus suam confusionem celabundus. “Atque,” post longam moram subiunxit, “Ut vales, Here Silver? Valeo mediocriter, existimo te dicturum.”
“Ben, Ben,” mutiebat Silver, “vel meminisse quam me fefelleris, dolet.”
Medicus ad afferendam dolabram, quam rebelles in sua fuga abiecerant, Gray misit, atque interea, dum ad planitiem per otium descendebamus, medicus paucis verbis narrabat, quid interea gestum sit. Eventus hi erant, qui Silver ex intimis cordi erant, atque quorum heros erat malesanus Ben Gunn ab initio ad finem.
Ben tempore longarum in insula suarum peregrinationum invenit sceletum — hic eum disiecit; etiam thesaurum invenit, eumque effodit (eius dolabræ manubrium iacebat in fossa fractum); ipse is fuit qui thesaurum propriis humeris, multiplici itinere solitario ac tædioso a radicibus magnæ pinus in speluncam, comportavit, quam in bicorni colle anguli repererat, Insulæ aquilonari, ibique in tuto iacebat repositus e duobus mensibus ante adventum “Hispaniolæ.”
Postquam medicus hoc secretum pomeridie assultus ab eo elicuerat, atque cum postridie animadvertit pulvinarium desertum, adivit Silver, mappam ei dedidit, utpote nullius pretii — dedidit etiam suppetias, siquidem penu Ben Gunn affatim abundabat salita carne caprina, quam ipse saliverat — dedidit cuncta et omnia, ut e vallatione in locum tutum in bicorni colle se recipere posset, eoque modo et a febribus abesset, et thesaurorum custodiam susciperet.
“Quod ad te, Iacobelle, attinet,” inquit, “egi corde meo adversante, feci tamen quod optimum iis iudicavi, qui in officio permanserunt; quodsi vero tu non ex iis fueris, cuius culpa id factum est?”
Eo mane, quum intellexisset me participem futurum esse eius terribilis frustrationis, quam ipse seditiosis præparaverat, ad speluncam usque cucurrit, Spectabilemque ibi ad custodiendum navarchum relinquens, Gray atque eremitano accersitis, iter insulam oblique traiiciendi aggressus est, ut ad pinum interesset. Mox tamen intellexit nostras partes sibi superiores futuras; quum vero Ben Gunn pedibus plurimum potuerit, eum præmisit in aciem ad tentandum quid solus præstare posset. Tum illi cogitatio incidit tentandi quid per sensum superstitionis eorum assequi posset, qui sibi olim sodales fuissent; is ita bene rem gessit, ut medicus atque Gray advenirent, iamque essent in insidiis, quum venatores thesauri eo pervenerunt.
“A,” inquit Silver, “insignem existimo fortunam Hawkins apud me habuisse. Tu certe senem Ioannem neci tradidisses, mi medice, prorsus nulla eius ratione habita.”
“Prorsus nulla ratione,” respondit Dr. Livesey animo hilari.
Interea pervenimus ad lenunculos. Medicus unum horum dolabra sua confregit, tum omnes nos in alterum inscendentes, iter ingressi sumus, ut via aquatica ad Septemtrionalem Influxum perveniremus.
Iter hoc erat octonûm aut novenûm milliariorum. Silver, quamquam lassitudine iam fere confectus erat, ad remum delegatus est, uti cæteri nostrum, nec multo post late sulcabamus salum tranquillum. Mox ex angustiis elabentes, campsatoque promontorio Insulæ meridiano orientali, circum quod quadriduo ante “Hispaniolam” ductavimus.
Ut prætervehebamur bicipitem collem, videre nobis licebat atro ore hiantem speluncam Ben Gunn, staturamque alicuius adstantis, sclopeto suo innitentem. Spectabilis is fuit, cui nos mucinio quassato salutem indicabamus, terque ei acclamavimus, cuius et Silver, tam ex corde quam nos, particeps erat.
Ternis milliaribus ultra, in ipso orificio Septemtrionalis Influxus, quid visui nostro se obversat, nisi ipsa “Hispaniola,” per se sola fluitans. Æstus proximus eam sublevavit; atque si graviores venti, aut astus vehementior, suborti essent, ut in meridiano pulvinario solebant, nunquam eam conspexissemus, aut fractam eam reperissemus, a nobis nunquam reparandam. At vero in præsenti statu nihil magnopere desiderabatur, nisi velum princeps comperimus dirutum. Itaque nova ancora obtenta, iactaque in aqua binûm aut ternûm ulnarum est. Hinc mox iterum discessimus, et ad Rum Cove remigavimus, locum, thesaurario Ben Gunn proximum; ac tum Gray lenunculo solus ad “Hispaniolam” reversus, in ea excubiturus pernoctavit.
Acclivitas lenis ducebat a littore ad antrum. In summitate nos Spectabilis excepit. Erga me ipse affabilem humanumque se præstitit, nec de meo effugio quidquam memoravit, sive ut laudem, sive ut vituperium. Ad salutationem Silver parumper erubuit.
“Ioannes Silver,” ait huic, “tu flagitiosissimus scelio es atque impostor — monstrum impostorum. Dictum mihi est, me lege te non prosecuturum. Esto, non te prosequar. Verum collo tuo mortui tamquam lapides molares impendent.”
“Habeo tibi gratiam intimam, mi Here,” respondit Ioannes Longus, iterum data salute.
“Quínam tu mihi gratiam reddere audes!” clamat Spectabilis. Ex mea parte derelictio officii mei est infida. Sta retro!”
Post hæc omnes ingressi sumus speluncam. Locus hic erat amplus, aere perflatus, cum scatebra lacunaque lymphæ claræ, filicibus umbrosus. Solum erat arenosum. Ante flagrantem ignem iacebat Smollett, Navarchus; in angulo autem remotiori cumulos animadverti nummorum, atque quadratula e quadrilateralibus auri laterculis pone cumulos. Hic erat thesaurus Flint, ad quem reperiendum ex tam longinquo veneramus, cuiusque pretium iam vita septemdecim ex “Hispaniola” hominum solvimus. Quot vitis eius comparatio constiterit, quanto sanguine ac luctu congestus sit; quot bonæ naves in alto pessum actæ, quot viri fortes oculis ligatis petaura perambulaverint, quot ictus tormentorum, quanta mendacia, turpitudines, quales crudelitates exsertæ fuerint in eo thesauro comparando, fortasse nemo vivorum dixerit. Attamen usque tres superstites erant in ea insula — Silver, senex Morgan, atque Ben Gunn — quorum quisque particeps horum flagitiorum fuerat, ut et quisque eorum participationem in præmio frustra speraverat.
“Intra, Iacobelle,” invitat me navarchus. “Tu probus puer es, Iacobelle, tuo proprio modo et cursu; non tamen futurum arbitror ut ego et tu mare iterum una navigaturi simus. Tibi nimio plus a cunctis favetur ut mihi gratus esse possis. Tune is es, Ioannes Silver, quæ fors te huc adducit, mi homo?”
“Ad munera mea obeunda reveni, mi Here,” respondit Silver.
“A!” refert navarchus, nec quidquam plus.
Quantum cœnæ ea vespera in medio omnium amicorum meorum habuerim; et quæ dapes eæ ex salita caprina Ben Gunn, qualiaque bellaria cum lagena veteris vini ex “Hispaniola!” Certum equidem existimo nullos unquam lætiores ac præ me beatiores exstitisse. Insuper et Silver hic erat, retrorsum sedens, semper paratus ad prosiliendum siquando res postularet, nunc extra lumen ignis, sed ex sententia epulatus, quin et risui se miscens — ille ipse blandus, civilis, obsequens nauta, qualis olim, tempore nostræ profectionis, esse solebat.
↑ Occido, 3, -di, -casum, proprie dicitur de sole; latiori tamen sensu frequentissimum verbum comicorum, adhibitum in catastrophis, h. e., quum summæ spes et exspectationes aliquo improviso interventu adversæ fortuna, subito collabuntur, uti:
Et Ultimum.
Postridie mane tempestive nos laboribus accinximus, magnam hanc molem auri ad unum milliarium deorsum ad littus transportandi, illinc autem lenunculo tria milliaria ad “Hispaniolam,” quod quidem opus perquam erat arduum tam exiguæ manui. Tres illi profugi usque errantes in insula nihil nos morabantur; singulus excubitor in humero collis ad securitatem nostram contra subitaneum impetum satis esse videbatur, insuper etiam certum existimabamus eos certaminum habuisse satis.
Opus itaque maximo nisu prosequebamur. Proinde Gray atque Ben Gunn lenunculo suo huc et illuc vectabantur, dum reliqui, iis absentibus, thesaurum in littore cumulabant. Lateres duo singulis extremis funium alligati, satis erant adulto cuique oneris — genus oneris, quo quisque libenter itabat gravatus. Quoniam vero ego onera baiulando haud multum poteram, negotio mihi datum est nummos cusos in saccos panarios congerere.
Curiosa hæc congeries erat, veluti acervus Billy Bones, quoad diversitatem cudendi, sed nummi longe maiores erant, maioresque varietatis, ita ut maiori delectatione quam hos digerendi, haud putem me unquam affectum fuisse. Fuerunt autem hi Anglici, Francici, Hispanici, Lusitanici, regis Georgii, atque Ludovici, dupli, dupla gineæ, Moidores, sequinæ, effigies omnium regum Europæorum unius sæculi, curiosi nummi orientales cum incusis figuris, tamquam filorum implicatorum, aut partium plagarum araneæ, aurei rotundi, quadrati, in medio perforati, quasi e collo suspendendi — omnis prope speciei nummorum exempla ex omni orbe, ut existimo, in hac congerie reperiri poterant; quoad numerum vero, ex mea sententia, erant tamquam folia autumno cadentia, ita ut tergum meum ex inclinatione, digiti autem ex discernendo eos dolerent.
Hocce opus dies post dies durabat; quaque vespera solidæ fortunæ erant in navi congestae ac dispositæ, altera interim fortuna in posterum diem superstite; ac per totum id tempus de superstitibus seditiosis auditum nihil est.
Denique — ut puto, tertia vespera — medicus et ego in humero collis oberrabamus, unde prospectus est in demissas insulæ planities, quum e spissis tenebris infra, flabra sonos attulerunt, qui medii erant inter quiritatum cantumque. Fragmentum tantum erat quod ad aures nostras pervenit, silentio priori consequente.
“Dii illis condonent,” fatur medicus; “rebelles isti nostri sunt.”
“Cuncti ebrii, mi Here,” subiungit Silver pone nos.
Silver, ut monendum duco, plena concessa libertate fruebatur, ac, tametsi quotidie reprehendebatur, se iterum adiunctum comitem amicumque cum privilegiis esse existimabat. Memoratu revera dignum est, quam æquo animo se posthaberi ferebat, et quam indefatigabili conatu tentabat civilitate se in pristinam gratiam apud omnes redintegrare. Et tamen haud puto quemquam eum cane meliori loco habuisse; nisi demas Ben Gunn, qui eum utpote priscum suum stegarium, usque admodum verebatur, aut me qui, profecto ei pluribus officiis obstrictus eram; quamquam, ut opinor, ex meo obtutu, satis causa habebam, quare eum etiam minoris quam alii haberem, vidi enim eum in edita planitie novam proditionem mediantem. Itaque medicus satis abrupte ei respondit:
“Ebrii, aut furiosi!”
“Recte memorasti, mi Here,” retulit Silver, “ac perexiguum est quod tibi, aut mihi cordi sit.”
“Nec puto te a me virum humanum appellari exigere,” suscipit medicus cum ironia, “unde mei animi sententia insolita tibi videri potest, Here Silver. Verum si mihi constaret eos furere — ut mihi quidem, satis certum est, saltem unus eorum febri tenetur — castra hæc linquerem, et etiam periculo ipsius meæ salutis, arteque meæ peritiæ ipsi succurrerem.”
“Ignosce mihi Here,” interpellat Silver, “magnopere errares. Vitæ tuæ pretiosæ iacturam faceres; nec dubites. Nunc ex tuis partibus sum cum omnibus meis viribus; unde nollem nostras partes debilitari, nedum ipsum te, quum probe sciam quantum tibi debeam. Verum illi, ibi infra, verbis suis stare nequirent — ne tum quidem si vellent: et quod plus est, hi ita credere ut tu, nec possent.”
“Quin tu is es, qui promissis stas,” fatur medicus, “id iam probe scimus.”
Hæc fere erant nova quæ ex hinc a piratis percepimus. Semel tantum postea audivimus ictum sclopeti e longissimo, et tunc existimavimus eos venari. Consilio dein habito, placuit eos in insula deserere — maximo ut dicere cogor, gaudio Ben Gunn, Gray autem enixe approbante. Reliquimus autem satis suppetiarum pulverum globulorumque, maiorem partem salitæ caprinæ, aliquot, medicamenta, nec non alia vitae necessaria, ferramenta, vestes, supervacaneum velum, aliquot ulnas funium, et ex speciali voluntate medici, munusculum haud temnendum nicotianæ.
Hi fere erant ultimi nostri in insula actus. Ante dicessum, post comportatum thesaurum, satis aquæ comparavimus, partem salitæ caprinæ nobiscum sumpsimus pro casu improviso; ac denique, quodam mane sereno solvimus, nec quid amplius a nobis fieret superfuit, ac pedetentim ex Influxu Septemtrionali excessimus sub eodem vexillo, sub quo navarchus in vallatione pugnaverat.
Illi vero tres scordali etiam diligentius videbantur nos observare quam nos suspicabamur, quod mox comperimus. Etenim transeuntes fretum, linguam meridianam prope accedere nos oportebat, ubi omnes hos tres genibus insistentes in acervis arenæ conspeximus, brachiis ad cœlum sublatis nos suppliciter orantes. Conspectus horum, quos hic, in tam ærumnoso statu deserere decreveramus, scio probe, omnium corda profundissime affecit; at vero alteram seditionis aleam tentare non poteramus; domum autem vehere eos pro patibulo, curiosa futura erat misericordia. Medicus allocutus eos docuit nos penu eis reliquisse, ubi id reperturi essent, verum ii non cessarunt nos nominatim appellare, ac Deos obtestari, ut eorum miseresceremus, nec eos in tali loco interire sineremus.
Postremo, videntes navim iter suum prosequentem, celeriterque extra auditum futuram, unus eorum — quis fuerit, nescio — magna voce clamans in pedes consilivit, ac sublato ad humerum sclopeto iaculatus est, glandem evibrans, quæ cum sibilo supra caput Silver, princeps velum pervolavit.
Post hæc pone cancellos nos continuimus, quum autem proxime prospexeram, iam visui se subduxerunt, atque ipsa terræ lingua in augescente longitudine evanescere cœpit. Atque hic fuit finis eius rei; atque circa meridiem, ineffabili meo gaudio, etiam altissima Insulæ Thesaurariæ rupis cum glauco æquore in unum mersa est.
Tam pauci eramus in navi, ut singuli nostrum ad opus perficiendum manus præbere deberent — nec nisi navarchus iacebat in pulvinari a puppi, indeque mandata impertiebat; quoniam etsi longe melius valebat, tamen quiete magnopere egebat. Proram interea adversum proximum portum direximus Americæ Hispanicæ, quod iter domum periclitari sine novis manibus nolebamus; ut enim res se habebant, cum confusis ventis, et una vel altera tempestate iam antea exhausti eramus, quam portum optatum assecuti essemus.
Aliqua denique vespera, sole occidente, ancoram iecimus in sinu aliquo pulcherrimo, terra undique occluso, quum sine mora incincti eramus cymbis littoralibus, Æthiopibus onustis, atque Indis Mexicanis, item hominibus mixti sanguinis, fructus et olera venditantibus, item urinatoribus pro exigua mercede. Aspectus tot vultuum boni animi (præsertim atrorum), gustatio fructuum tropicorum, præsertim autem aspectus luminum in oppido emicantium, iucundissimum aspectum præbebant, comparata cum nostra tætra ac sanguinolenta commoratione in insula; atque Spectabilis medicusque, me comite in terram descenderunt, vesperam in oppido exacturi. Hic navarchum batalarii Anglici cuiusdam allocuti invicem sunt, eius navim visum ivimus, ac noctem tam iucunde egimus, ut nonnisi diluculo ad latus “Hispaniolæ” appelleremus.
Ben Gunn solus erat in stega, et quamprimum nos eo perveneramus, miris sui contortionibus aliquid confiteri cœpit. Silver evasit. Eremicola eius effugio scapha littorali, ante paucas horas facto, connivebat, ac nunc quidem asserebat se id propterea fecisse, ut vitam nostram servaret, quam certe amissuri essemus si “homo cum uno crure in navi permansisset.” Nec hoc erat totum. Cocus marinus non vacua manu evasit. Parietem enim fori clam perrupit, sacculumque unum nummorum plenum furto subduxit, ad valorem circiter tercentarum aut quadringentarum ginearum, quibus suam fugam futurosque errores tueretur.
Mihi quidem neminem nostrum ægre tulisse videtur nos ab eo tam vili liberatos fuisse.
Itaque, ut paucis absolvam, nacti sumus in navim aliquot manus novas, feliciter domum navigavimus, atque “Hispaniola” eo tempore Bristol appulit, quum herus Blandly de instruenda socia navi cogitabat. Quinque tantum eorum reverterunt, qui profectionis participes fuerant. “Potus ac diabolus finiverunt cæteros,” et aliquanto ultra; quamquam, profecto, nos minime tam nequam nos præstitimus quam illa alia, de qua hanc cantilenam pepigerunt:
“Unus tantum e caterva superest,
Quæ septuagenis quinis profecta est.”
Quisque nostrum portionem munificam ac liberalem sortitus est ex thesauris, ususque ea est pro cuiusque sapientia aut insipientia, pro sua quisque indole. Navarchus Smollett a servitio maritimo recessit. Gray non modo comparcavit suam pecuniam, sed subito captus desiderio statu vitæ altioris studium navigationis suscepit; est autem modo pronavarchus, dominusque partiarius pulchræ et plenæ armaturæ, trium malorum veliferæ; præterea etiam nupsit, estque paterfamilias. Quod ad Ben Gunn attinet, is accepit libras mille, quas intra ternas septimanas amisit, sive quod verius est, intra dies novemdecim, dieque vicesimo ad mendicandum redivit. Tum munus portarii fundi ei commissum est, prorsus ita ut in insula id eventurum metuerat; ipse usque in vivis est, pueris extraurbanis valde gratus haud tamen raro ludibrio est, præterea etiam diebus Solis atque feriatis cantor popularis in templis fungitur.
De Silver nihil amplius accepimus. Formidabilis hic navita cum uno crure, denique ex theatro vitæ meæ penitus excessit; tamen asserere non dubitabo eum cum sua Æthopica uxore, psittacoque Flint, certe usque alicubi beatam agere vitam. Ita saltem sperandum arbitror, enimvero, beatæ ac tranquillæ vitæ supernæ, perexigua spes videtur ei affulgere.
Lateres argentei armaque Flint, quoad sciam, usque eo loco iacent, quo ipse ea defodit; certum quoque est, quantum ad me attinet, ea illic relictum iri. Iugum boum cum remulcis me non iterum in eam exosam, Diis et hominibus maledictam insulam retrahere possent; pessimaque somnia, quæ unquam mihi incidunt, ea sunt, quibus murmur fluctuum eius littoris impingentium mihi audire videor; aut quum acutam vocem psittaci Flint vagientem audire mihi fingo, “Nummi octonarii!”
Finis.
Some changes were made in the layout, obviously because of the conversion into eBook doesn’t allow keeping the exact same layout, and also occasionally for the sake of consistency: some drop caps were added where they were obsiously missing, and the numbering of the footnotes were redone, as the system used was sometimes faulty. Some other changes in the layout were made when it could improve legibility and consistency of the document structure.
The following typos/errors were corrected from the printed version: