Anzeige. Gutenberg Edition 16. 2. vermehrte und verbesserte Auflage. Alle Werke aus dem Projekt Gutenberg-DE. Mit zusätzlichen E-Books. Eine einmalige Bibliothek. +++ Information und Bestellung in unserem Shop +++
Inde a complexibus usque ad coitum inversum apud quatuor illos amatores explicatum est; nunc autem, cum a nonnullis eunuchos quintos appellari supra dictum sit, auparistakum, coitus illis conveniens, his verbis describitur:
Duplex est tertia species, aut forma muliebri aut forma virili.
»Tertia species«, eunuchi. – »Forma muliebri«, feminae habitu praedita, mammis cet.; »forma virili«, viri habitu praedita, crinibus barbae cet. Quorum modos usurpantes aupariṣṭakum quod vocant conficiunt.
Priorem respiciens (autor) dicit:
Hic species forma muliebri praedita feminae vestitum, vocem, naturam, consuetudinem, teneritatem, timiditatem, simplicitatem, perferendi imbecillitatem, pudorem imitetur.
»Hic«, in eorum amborum numero, ut vera natura feminae indicetur, tantopere feminae natura imitatione exprimitur. – »Vestitum« igitur, cultu capitis, ornatu tunicae, cet., »vocem«, instrumento sonos lenes dulcesque edenti similem; »naturam«, ingressum tardum cet.; »consuetudinem«, in viros alliciendo cet.; »teneritatem«, non asperitatem; »timiditatem«, animum pavidum; »simplicitatem«, sinceritatem; »perferendi imbecillitatem«, verbera, ventum, calorem cet. tolerandi inertiam; »pudorem«, pudicitiam, »imitetur«.
Cuius in ore ea fiunt, quae in vulva confici solent; atque istud aupariṣṭakum appellatur.
»Cuius« speciei naturam feminae imitantis »in ore ea fiunt, quae in vulva confici solent«: ita definitur. Actio igitur pene in vulva conficienda eaque in os translata »aupariṣṭakum appellatur«, id est, ab antiquis auctoribus ista notatio assumpta est …
Iam (autor) istius rei fructum demonstrat:
Eo voluptatem ex conscientia nascentem quaestumque pecuniae quaerat; sicut meretrix vitam suam prae se ferat. – Haec species muliebri forma praedita est.
»Eo«, aupariṣṭako, »voluptatem«, oblectamentum, »ex conscientia nascentem«, supra descriptam »quaestumque pecuniae«, victum, quaestum meretricium accipiens, »quaerat«. – »Vitam«, consuetudines meretricum (autor) in libro de meretricibus explicabit. Illam igitur sicut meretrix prae se ferens, cum ab iis, qui aditu digni sunt, adeatur, aut voluptatem aut victum nanciscitur.
Alteram speciem respiciens (autor) dicit:
Species autem forma virili praedita desiderium suum celet et, si virum adeptura est, negotia fricatoris exsequatur. Inter fricationem quasi complectens membris suis amatoris femora premat; familiaritate aucta femorum radices una cum inguinibus contingat; et illius membrum, cum erectum esse intelligit, manu fricans excitet ridensque illum ob lasciviam quasi obiurget. Si a viro, quamquam indicia praebet illiusque naturam monstruosam intelligit, non invitatur, ipsa incipiat. Si autem a viro invitatur, repugnet aegreque accedat.
»Autem« vocabulum contrarium significat. Voluptas et aupariṣṭakum natura similia, confectione dissimilia sunt; itaque (autor) dicit: »Desiderium suum celet«, ita ut desiderium, voluptas ex conscientia nascens, occultetur: illa, cum forma virili praedita sit, fore ut cum viro non coniungatur, simulare studet. »Negotia fricatoris exsequatur«, id est, coram publico negotiis fricandi quaestum faciat. Quo tamen modo familiaritas cum esse non iam possit, quem ad modum voluptatem nanciscetur? Itaque (autor) de conciliando alterius animo dicit: »Inter fricationem« amatoris iacentis »femora suis« ipsius »membris«, cum fiducia nondum facta sit, quasi amplectens »premat«; »familiaritate aucta« per fricationem istam, »femorum radices una cum inguinibus contingat«, id est, omissa illa parte, ubi penis est, femorum radices una cum parva inguinum parte; »et illius membrum, cum erectum esse intelligit«, propter femorum radicum una cum inguinum parte fricationem penem se erigere, »manu fricans excitet«, sicut usque ad bubulcos cet. notum est; neque vero fernere ac fortuito. – »Illum ob lasciviam quasi obiurget«: ›Num tu tam lascivus es, ut ipsa fricatione femorum membrum tuum se erigat?!‹ Ita illum obiurget »ridens«, ut, quae ipsa petat, significet; neque vero morosa sit. – »Quamquam indicia praebet«: quod penis se erigit, indicium libidinis eius amatoris est, apud quem cognoscitur: »illiusque naturam monstruosam intelligit«, illum in ore lascivum esse cognoscit. – »Si non invitatur«, ut aupariṣṭakum conficiat, »ipsa incipiat«, non invitata; »si autem a viro«, sive iste illius naturam monstruosam novit sive non novit, »invitatur, repugnet«: ›Ego eiusmodi rem non conficiam!‹ ne statim probare videatur; quod (autor) his verbis demonstrat: »Aegre«. – Quae autem species muliebri forma praedita est, etsi non invitata, quippe quae desideria sua prae se ferat, ab initio ad illam rem accedat.
Nunc (autor), cum confectio dissimilis sit, varios modos demonstrat:
Hic octuplus confectionis modus coniunctim adhibendus est: (modus) mensus, morsus lateralis, forceps exterior, forceps interior, osculatio, contactio, suctus pomi āmri, devoratio.
»Hic«, in aupariṣṭako, »modus coniunctim adhibendus est«, id est, omnes coniunctim et secundum ordinem.
Sed ne hic quidem sua sponte: ita (autor) dicit:
Quorum in numero simulatque alterum confecit, cessandi desiderium ostendat.
»Quorum in numero«, modi mensi cet., »alterum«, a primo incipiens simulac »confecit«, finivit, finiendi cupiditatem »ostendat«.
Quid ergo amator faciat, cum alter modo altero finito »ut libidinem illius excitem, (non nisi) invitata ceteros conficiam« secum cogitet? Quod respiciens (autor) respondet:
Alter primo confecto alium modum sequentem confici iubeat; quo finito sequentem.
»Alter«, amator, »primo confecto«, modo menso, »alium modum sequentem«, modum mensum sequentem, morsum lateralem, his verbis »confici iubeat«: »Illud fac!« – »Quo finito«, morsu laterali confecto, »sequentem«, forcipem exteriorem. Secundum istum ordinem omnes modos coniunctim confici iubeat. In eundem modum femina quoque agat, ut suae ipsius libidini satisfaciat voluptatemque ex conscientia nascentem nanciscatur. Haec est regula, si exhortationem respicis; atque si sua sponte agitur, in eundem modum coniunctim ad suam ipsius voluntatem conficiendum est.
Quorum confectio duplex est, exterior et interior. Iam (autor) exteriorem explicans dicit:
Penem manu comprehensum ad labra adducens atque feriens contra os moveat: hic modus mensus est.
»Penem manu comprehensum«, ne laxetur, manu arreptum »ad labra adducens atque« ad anteriorem partem »feriens«, labris convexis tenens »contra os moveat«, suum ipsius os eo concutiat. Hic cum penis ad labra tantum adducatur, »hic modus mensus est«
Manu glandem operiens labrisque a latere sine dentium cooperatione premens ›haec hactenus‹ tranquillans inquiat. – Hic morsus lateralis est.
»Manu operiens«, pugno corripiens; deinde penem »labris a latere premens«. – »Sine dentium cooperatione«: hoc adverbium est: ita ut dentes non adhibeantur. Dentibus autem penem teneri (autor) his verbis demonstrat: »Haec hactenus«: hoc satis sit! – »Tranquillans inquiat«: »corripiendo isto gravissimus dolor continetur!«
Porro invitata labris conclusis illius partem anteriorem premens atque quasi adducens dimittat. Hic est forceps exterior.
»Porro invitata« ad morsum lateralem iterumque ad proximum excitata; si autem sua sponte agit, non invitata. – »Labris conclusis«, ita ut glande penis introducta labra deinde conclusa teneantur. Quibus »premens atque quasi adducens dimittat«: id est, labris quidem eam quasi adducens dimittat. – »Forceps exterior«, cum cutis ab exteriore parte corripiatur.
Iam (autor) inferiores modos demonstrat:
Hic invitata penem paulo longius introducat; illaque anteriorem partem labris premens exspuat. Hic est forceps interior.
»Hic«, in forcipe exteriore conficiendo, »invitata«, rogata, »penem«, postquam glans praeputio denudata est, »paulo longius introducat« amator usque ad glandis nodum: sic cum invitatur; si sua sponte agit, ipsa quidem penem paulo longius introducat. – »Illaque anteriorem partem«, glandem, »labris premens exspuat«, emittat. – »Forceps interior«, cum glans praeputio denudata corripiatur.
Si penis manu comprehensus sicut labrum corripitur, osculatio est.
»Sicut labrum«: sicut labrum inferius ambobus labris corripitur, ita etiam glans penis praeputio denudata. Itaque »osculatio« illa, quae,comprehensio aequalis' appellatur.
Cuius in confectione si glans undique linguae parte anteriore feritur atque lambitur, contactio est.
»Cuius in confectione«, osculationis: neque enim aliter in usu versatur; »si glans undique anteriore linguae parte«, quae in orbem circumagitur, »feritur«, contingitur, »atque lambitur«, anteriore linguae parte ad os urethrae contingitur. – »Contactio est«, propter contactionem undique factam.
Huiusmodi penem libidine semi-introductum semel atque iterum crudeliter premat, deinde dimittat. Hic est suctus pomi āmri.
»Huiusmodi«, praeputio denudatum, »penem libidine«, propter immoderatam amatoris libidinem, »semi-introductum crudeliter premat«, vehementer, »semel atque iterum«: bis, ter lingua atque labris semel atque iterum premat pressumque »dimittat«, subinde quidem. Illud pomi āmri [Mango] suctui simile est.
Ad viri voluntatem penem devoret prematque usque ad finem. Haec est devoratio.
»Ad viri voluntatem«: simulac quae vir sentiat, cognovit: propinquam quidem esse illius voluptatem, »penem devoret prematque«: lingua pressum devoret; labris quoque premat »usque ad finem«, donec semen eiaculatur. – »Devoratio« propter perfectam devorationem.
Ut cuiusque desiderium est, ita clamores et ictus adhibeantur. Hoc est aupariṣṭkum.
»Ut cuiusque desiderium est«: prout libido inter modum mensum cet. aut tenuis aut mediocris aut vehemens est, »ita clamores et ictus adhibeantur«, cum complexus cet. nullum hic locum habeant. – »Hoc est aupariṣṭakum«: itaque aupariṣṭakum secundum doctrinam, naturam, fructum, confectionem, modos varios explicatum est.
Iam (autor) aupariṣṭakum secundum loci consuetudinem locis quoque impropriis in usu versari demonstrat:
Feminae dissolutae, libidinosae, ancillae, fricatrices quoque illud adhibent.
»Feminae dissolutae«, quae a gente sua aliaque simili dissolvunt se: moribus dissolutis praeditae. – »Libidinosae«, quae nulla aut similis, aut dissimilis, gentis ratione habita suo arbitrio vitam agunt. – »Ancillae«, quae iam alius viri fuerunt vel socio amisso amatori ministrant; »fricatrices«, quae fricatione victum quaerunt, »illud adhibent«, aupariṣṭakum confici permittunt. – »Quoque« vocabulum ›non solum eunuchi‹ significat.
Neque vero istud fiat, cum a literis sacris abhorreat atque inhonestum sit. Si enim postea iterum os illarum contingas, ipse moleste feras. Ita autor es docent.
»Neque vero istud fiat«, quamquam in usu versatur, »cum a literis sacris abhorreat«: in Dharmaśāstro vetitum est: ›Ne semen in os emittas!‹ – »Atque inhonestum sit«: inhonestum est, cum a bonis repudietur: itaque »cum inhonestum sit«. Partis agentis ipsum videre rem inhonestam peccatum est; aliud autor his verbis demonstrat: »Si enim postea«: si enim ore feminarum dissolutarum cet. pro vulva fructus sis, »postea«, si rursus vulva utaris, »moleste feras«, taedeat te, si libidine accensus »os illarum contingas«, attingas … – »Ipse«, neque vero femina.
Meretricis cultoris peccatum illud non est, atque ceteris quoque de causis evitandum est. Ita docet Vātsyāyanus.
»Meretricis cultoris«. Feminae dissolutae cet. meretricum species variae sunt: eiusmodi feminae cultoris, amatoris, »illud peccatum non est«, id est: apud eum non versatur illud, »cum a literis sacris abhorreat«: peccatum est aupariṣṭakum agere cum uxore: ›ne semen in os emittas!‹ Itaque Vasiṣṭhus ait: ›Qui in ore uxoris suae legitimae coitum conficit, illius manes decem annos et quinque non edunt‹. – »Atque ceteris quoque de causis«, si illud inhonestum haberi atque futurum esse, ut os postea rursus contingatur, respicis, peccatum illud, turpitudo et molestia, »evitandum est«, cum eiusmodi res clandesdinae sint atque per os quidem etiam cibus sumatur! – »Quoque« vocabulum nonnullis, cum secundum loci consuetudinem peccatum non sit, nihil esse quod evitandum sit, significat.
Utrumque (autor) secundum singularem cuiusque regionis consuetudinem explicans dicit:
Itaque Prācyi non commiscentur cum iis feminis, quae aupariṣṭakum exercent.
»Itaque«, quae cum ita sint, itaque non commiscentur: iste contextus orationis est. – »Cum iis feminis«, meretricibus, »quae aupariṣṭakum exercent«, ore pro vulva utuntur, »non commiscentur«, non coeunt cogitantes: ›Cave contingas os earum!‹ Cum aliis feminis, cum peccatum illud non versetur, illos commisceri sententia vera est. – »Prācyi«, in oriente Aṅgi.
Āhicchattriki non commiscentur cum meretricibus; sin autem commiscentur, earum oris negotium evitant.
»Āhicchattriki«, incolae Āhicchattri, »non commiscentur cum meretricibus«, cum aupariṣṭakum ab illis exerceri, etsi neque viderunt neque audiverunt, suspicentur; »sin autem commiscentur«, libidine aliquo modo inflammati. – »Oris negotium« osculatio est.
Sāketi sine ulla dubitatione commiscentur.
»Sāketi«, incolae Ayodhyae. – »Sine ulla dubitatione«, in coniunctione cum meretricibus ineunda atque in oris negotio inter purum et impurum non discernentes.
Neque vero sua sponte Nāgaraki aupariṣṭakum exercent.
»Nāgaraki«, incolae Pāṭaliputri, cum meretricibus commiscentur, »neque vero sua sponte« in earum ore id agunt, quod vulvae proprium est: ›Cave contingas os earum!‹ – Invitati autem exercent, tantum quod os (labris suis) non contingunt.
Omnia Sauraseni sine ulla dubitatione exercent.
»Omnia«: coniunctionem sexualem, aupariṣṭakum, osculationem in ore exercendam. – »Sine ulla dubitatione«, omnia pura esse cogitantes. – »Sauraseni«, meridiana Kauśāmbīs regione habitantes orae accolae.
Si enim suspitioni indulgere velis, ipsius uxoribus confidere non licere (autor) demonstrans dicit:
Haec enim aiunt: Quisnam feminarum naturae, integritati, moribus, rationi, veritati, orationi confidere potest? Natura enim illae quidem moribus pravis sunt, neque vero contemnendae. Itaque secundum literas sacras purae habendae sunt. Ita enim scriptum est:
Vitulus purus est, dum lac emanat; canis sincerus, dum feras comprehendit; avis, dum pomum caedit; os feminae, dum coniunctio sexualis initur.
»Quisnam feminarum naturae«, condicioni, »integritati«, a rebus inhonestis abstinentiae, »moribus«, confectioni trium vitae legum, »rationi«, moribus, utcunque eis secundum usum familiae conveniunt, »veritati«, fidei, »orationi«, gestibus, »confidere potest?« id est, haec omnia, quale quidque sit, ex vero perspici non possunt. Quare? Ad id (autor) respondet: »Natura enim«: nulla alia re nisi quod in vitam ingrediuntur, »illae quidem moribus pravis sunt«, pravis animis, cum ea quoque exerceant, quae hominum legibus vetantur. »Neque vero contemnendae sunt«, cum in ista eiusmodi natura tribus hominum vitae legibus obtemperandis prosint. »Itaque« in coitu ineundo »secundum literas sacras purae habendae sunt«, cum hominum res ad literas sacras redeant. Quas literas (autor) explicat: »ita enim scriptum est« apud Smṛtikārum. Vaccam excepto ore ubique puram dicunt; lactis emanantis tempore autem os quoque purum est; ipsumque lactis reliquum. Canum aviumque quoque cibi reliqua evitanda esse dicunt: sed cum os, dum ferae comprehenduntur vel poma caeduntur, purum sit, caro quoque et poma ipsa pura sunt. Eundem in modum »dum coniunctio sexualis initur«, quae coniunctio voluptatem spectat, »os feminae«, cum ceteris temporibus omnium rerum impurarum receptaculum sit, si aupariṣṭakum vel aliam rem confecit, purum est. Secundum illud literarum sacrarum dictum oscula ubique adhibenda sunt.
Nunc (autor) quae ipse sentiat, demonstrans ait:
Cum sententiae hominum proborum digrediantur atque scriptum literarum sacrarum hic in usu versetur, secundum loci consuetudines ipsiusque naturam atque fidem agatur. Ita docet Vātsyāyanus.
»Cum sententiae hominum proborum digrediantur«: quomodo dissentiant inter se probi Prācyi, incolae Āhicchattri, Pāṭaliputri, explicatum est. Itaque scriptum est: ›Quae Smṛtis vetita et sententiarum discrepantium plena, sed secundum doctrinam et usum spectata est, non ad Śrutim referri potest; sin autem, Śrutis falsa est‹. – Hic (autor) momentum facit: »cum scriptum literarum sacrarum hic in usu versetur«: de uxore enim supra dictum est: »Os feminae, dum coniunctio sexualis initur (purum est)«. Quae si ita sunt, apud meretrices suaviorum modos varios inutiles esse (autor) coniuncte assentiens ait: »Secundum loci consuetudines«: qualis cuiusque loci usus est, secundum illum »agatur«; ad loci usum enim incolarum omnes res redeunt. – »Secundum ipsiusque naturam atque fidem«: qualis cuiusque gustatus et qualis cuiusque fiducia est, secundum illud agatur, non solum secundum compendium.
Itaque aupariṣṭakum mirum, quod quidem ad feminas pertinet, cum feminae partes agentes sint, explicatum est; viros autem respiciens (autor) ait:
Hic sunt nonnulli versus:
Apud quosdam viros servi adolescentes, nitidis inauribus ornati, aupariṣṭakum curant.
»Nitidis inauribus ornati«: nitentes inaures qui habent. His verbis per ellipsim cultus ornatusque significatur: omni modo ornati: haec est sententia. – »Adolescentes«, cum libido excitata sit, rei gerendae periti; natura mancipia, »servi«, non alii; illud enim peccatum est. Itaque scriptum legimus: ›Servi fide digni et ornati, quorum barba nondum enascitur, ad aupariṣṭakum consumendi sunt, non alii, cum barba in vitio ponenda sit‹. – »Apud quosdam viros«, qui frigidi sunt; quorum ardor abiit; nimis pingues; qui feminis non delectantur.
Illud quoque mirum est, cum unus tantum agens est: vulgare est, duos viros agere. Ad hoc (autor) dicit:
In eundem modum urbani quidam familiares mutuae saluti prospicientes alter alteri benevolentiam illam praestant.
»Urbani«, qui in paragrapho de vita urbana descripti sunt. – »Quidam«, qui feminas contemnunt S. Beiträge zur indischen Erotik, I. Aufl., S. 549, Anm... – »Mutuae saluti prospicientes«, cum voluptatem emissionis seminis sibi parent. – »Familiares«, amicitia inita. – »Alter alteri benevolentiam illam praestant«: ›Mihi procura; postea tibi quoque procurabo!‹ Aut eodem tempore ambo, inversis corporibus, cum prae libidine tempus exspectare non possint. Itaque confectio duplex est. – Quod vulgare illud esse diximus, haec ellipsis est: feminae quoque illud agunt. Itaque scriptum legimus: ›Quaedam gynaecei feminae inter se familiares, si viros adipisci non possunt, inter se in vulva voluptatem ore conficiunt‹.
In eundem modum viri quoque apud feminas illud quidem perficiunt, cuius confectionis modum eundem esse atque in confectione suavii ori applicandi sciendum est.
»In eundem modum apud feminas«: sicut feminae apud viros perficiunt, ita apud feminas quidam »viri quoque«, servi vel amatores, in vulva aupariṣṭakum curant. – »Quidem« vocabulum comprobationem significat. – »Cuius confectionis«, si vir pars agens est, »modum«, quo modo conficiatur. – »Eundem esse atque in confectione suavii ori applicandi«: modus confectionis, ut apud suavium puellae, mensum cet., atque alicubi, apud comprehensionem aequalem cet., in usu versatur, hic quoque secundum res exercendus est.
Hic si servus pars agens est, mirum est, sin autem amator, vulgare. Quod quidem eodem tempore aut secundum ordinem fieri potest. Qualis ergo sit confectio eodem tempore exercenda, (autor) demonstrat:
Si autem vir et femina inversis corporibus eodem tempore alter altero fruuntur, amor cornicum est.
»Inversis corporibus«: in ›patera laterali‹ vir caput suum in femoribus feminae ponit in eundemque modum femina in viri. Ita »eodem tempore alter altero fruuntur«, cum eodem tempore utriusque pudenda ore comprehendantur. – »Amor cornicum est«: quod vir et femina quasi cornices sunt, cum ore res impurae comprehendantur, inde vocabulum sumptum est. Hic amor iste intelligitur, cui tales se dedunt …
Itaque viri et feminae (coniunctio) inversis corporibus (ineunda) explicata est. Quarum inter modos miros et vulgares mirus melior est. Itaque etiam coniunctionem cum hominibus plebeiis ineundam, ut est aupariṣṭakum ad servos pertinens, probatissimam esse (autor) demonstrans ait:
Quare meretrices viros virtutibus praeditos, dextros, munificos (egregios) abiicientes hominibus plebeiis, servis, custodibus elephantorum, ceteris delectantur.
»Virtutibus praeditos«, amatoris virtutibus ornatos; »dextros«, vitae peritos; »munificos«, heroes donandi; »egregios« Yaśodhara liest varān statt des narān des Textes. Von meinen Mss. hat nur das bei Hultzsch II verzeichnete die Lesart varān., egregia gente ortos cet. – »Hominibus plebeiis«, obscuris. Quos (autor) explicat: »Servis, custodibus elephantorum, ceteris«. – »Delectantur« quidem naturam illarum designat; vel quod moribus inurbanis sunt; atque illis viris delectantes ceteros quoque ipsarum mores aperiunt.
Neque vero auparistakum illud brähmanus sapiens vel socius et administer consiliorum regis vel qui fiducia utitur sibi fieri permittat.
»Neque vero aupariṣṭakum illud« hunc in modum a meretricibus »sibi fieri permittat brāhmaṇus sapiens«, qui Smṛtis et Śrutis argumentum atque naturam novit. – »Socius et administer consiliorum regis«, qui summus regni gubernator est; … »vel qui fiducia utitur«, qui hominibus fide dignus videtur. Qui si apud illas feminas aupariṣṭakum sibi fieri permittunt, gloria, qua apud homines utuntur, et auctoritas dirimuntur. Itaque vitiosam oris contactionem evitent. Vitium autem turpitudinis eis difficulter evitandum est, non ceteris, qui hic non dicuntur.
Cum in compendio ›confectionis modum eundem esse atque in confectione suavii ori applicandi‹ scriptum sit, nonne etiam modi vulgaris conficiendi occasio datur? Ad hoc (autor) respondet:
Non compendium quia compendium est, eatenus usus causa est. Compendii argumentum ad universos pertinere, usum autem ad singulos tantum sciendum est.
»Non compendium«: compendium, quia tantum docet, itaque »eatenus causa usus est«. – »Compendii argumentum ad universos pertinere«, cum illae res ut complexus cet. voluptati idoneae ad omnes amatores pertineant. – »Usum autem ad singulos«, ita ut a bonis hoc illud conficiatur.
Quod praeceptum alicubi quoque in usu versari (autor) demonstrat:
In arte medicina enim sapor, vis, eventus ipsius carnis caninae nota sunt: num vero sapientibus comedenda est?!
»Sapor«, dulcis cet. – »Vis«, efficacitas. – »Eventus«, quae sequuntur, si dulce aliquid cet. adhibentur. – »Ipsius carnis caninae nota sunt«: hactenus sapor cet. pertinent: usus sapientium ad singulas tantum regiones pertinet.
Quae cum ita sint, praecepta hic edita, quippe quibus a sapientibus non obtemperetur, inutilia sunt! Ad hoc (autor) respondet:
Sunt quidam eiusmodi homines, sunt quaedam regiones, sunt quaedam tempora, quibus praecepta illa non inutilia erunt.
Sunt eiusmodi »homines«, qui inter res puras et impuras non discernant; »sunt quaedam regiones«, Lāṭus, Sindhuvisayum, cet.; »sunt quaedam tempora«: confectio aupariṣṭaki a feminis conficiendi, quippe quae eo quaestum sumant (?). – »Praecepta«, ut illud: ›in confectione suavii ori applicandi‹.
Itaque postquam et regionem et tempus et usum et compendium et te ipsum consideraveris, praeceptis illis aut obtemperato aut ne obtemperato.
»Itaque«, quae cum ita sint, »postquam et regionem et tempus« modi cum vulgaris tum miri separatim »consideraveris«. – »Usum«, utrum auxilia adhibenda sint an non; »compendium«, quod doctrinam refert; »te ipsum«: »Quid mihi conveniet? quid non conveniet?« Ita homines sapientes, postquam se ipsos consideraverint, utrumque adhibento.
Vel ut verius dicam: non haec est lex ad viros cet. pertinens: itaque (autor) inquit:
Quae res cum secretum aliquod atque mens varia sit, quis igitur est, qui disceptare possit, quis aut quando aut quo modo quidque conficiat?
»Quae res«, aupariṣṭakum, »cum secretum aliquod atque mens varia sit«, praesertim cum libidine inflammata est. – »Quis« illud faciat: homo sapiens an alius? »Quando?« in statu ebrietatis an alio in statu? »Quidque«: modum aut vulgarem aut mirum aut communem coniunctionem sexualem? – »Quo modo«, qua de causa: utrum libidine incitatus an secundum regionis consuetudinem? »Quis igitur est, qui disceptare possit«, id est, nemo est!
*